장음표시 사용
501쪽
DE MATRI ΜONIO. 671 gelicatum multis iustissimis cau sis, tu uel ob hac causam lex libertatis a Christo & ab Apostolis uocatur, quod solo iure naturali, post Euangelium Christiani teneatur.Quare si iure naturali matrimonium aliquod damnatum non sit,omnino nihil est, quod tale matrimonium illegitimum inter Cnristianos sit . Puto
enim nullum esse praeter praecepta iuris naturalis praeceptum negativum in Evangelio. Cum ergo praeceptum impediens matrimonium sit negativum, non est in noua lege, lex autem uetus antlioritatem nullam facit. rationi ergo naturali stare debemus.Nec eo tamen disputatio,aut examinatio erit infirmior: ipsa enim rationalis, non est humanum inuentum, cum naturale lumen ab ipso Deo naturae conditae donatum sit. Illud enim est lumen vultus Domini, quod signatum est super nos ut propheta dicit atque adeo, etiam.Paul.ad RO-ma. I. quae naturali ratione cognoscuntur, reuelationem diuina uocat. Deus enim, inquit, illis reuelauit. Quare no multo incertior erit
diffinitio si ex naturalibus procedat, quam si
ex sacris literis argumentaremur.
His pret missis pono coclusionem, No Oes gradus in Leuitico prohibiti,sunt iure naturali prohibiti .Probatur Nam,ut a principio admonebam, ratio,& necessitas in moralibus,&prorsus in omnibus agendis sumenda est ex
502쪽
να DE MATRIMONIO.siae,sed uterque finis matrimonii saluus pro sus & incolumis constabit,etiam si no omnes illae persionae a matrimonio arceantur,& eliminentur ergo quatum ex iure naturali pendet,
non omnes illae personae stini prohibiis ad matrimonium inter se iungendum.Probatur minor,Exemplo prohibetur in lege, ne quis du
cat amitam aut materteram certe non uidetur
quod officiat,aut obstet ad fine matrimonii, sue ad procreationem, aut educationem prolis,sive ad maritalia officia,& obsequia . Et ut apertius intelligatur, secludamus totu, quod in Leuitico proditum est, postquam ex illo loco non potest trahi argumentum contra ΠΟ- stram conclusione:nec plus obligat illud prae ceptum, quam si nunquam latum esset, & agamus sola ratione.certe non inuenietur probabilis ratio, quae amitam a conubio nepotiS a ceat.Et confirmatur, Nunquam aliquis philosophorum, qui tamen de conubiis multa scripserunt,putauit illicitum matrimonium internuiusino di necessitudines. non ergo uidetur hoc esse,phibitu iure naturali: certe enim alicui uenisset in mete ius hoc,si naturale esset.Et cofirmat ulterius,Huiusmodi enim matrimonia ut ex historia agn oscere est , passim celebratur inter gentes sine quacuque reprehensione: &tame,ut Apostolus ad Rom.dicit, Getes,quglege naturae no nouerut,naturaliter quae legis sunt
503쪽
DE MATRIMONIO. 673 sunt sici ut: hoc est, quae legi naturo cossentanea sunt. ergo Omnino no uident ea conubia lege naturali damnata. Secudo principaliter arguitur. Na aliquae psionae aequaliter colunctae
sicut ill , quς prohibentur in lege eadem lege
contrahere permittuntur, & tamen standu in lege naturali,eadem ratio uidetur de utrisque: ergo neque illae,quq prohibentur in lege, omnes sunt de iure naturali. Antecedens patet, Prohibetur in lege, ne eadem mulier nubat duobus fratribus,&tamen no prohibetur ne idem uir ducat duas serores .cum autem pro sus uideatur eadem ratio de utrisque,cum sit eadem prorstis affinitas, Sc coniunctio:ergo si inter alteras matrimonium licitum est iure naturali,non uidetur quare inter alteros sit pro hibitum.Tertio arguitur, Ante lege scriptam inueniuntur aliqua matrimonia, etiam inter
sanctos consecta, quq tame in lege prohibentur, ut cognoscere licebit sacra scriptura euolueti.ergono omnia,que lege prohibent,prohibent lege naturς. Cosequetia probat, 2 ea quae sunt naturali iure prohibita,no plus licebant ante legem, quam in lege. ergo,&c ' Contra hanc conclusionem tamen arguituz
primo, Aliquς person ς prohibitae in Leuitico
sunt de lege naturς,& non uidetur maior ra tio de aliquibus, quam de aliis. ergo Omnes sunt prohibitae lege naturali. Assumptum p
504쪽
tet, de patre & matre cum filiis suis, quod enset contra leges naturae. quod ex eo manifestuest,quia tauquam fuit aliqua natio tam barbara, quae non huiusinodi connubia horreret, imo etiam bruta,& serae tales concubitus refugiunt, ut Aristo.lib. I de animalibus ponit.Ιte de uxore patris, de qua Aposto.I.COrin. .Au'ditur inter uos sornicatio, qualis nec inter Geres, ita ut uxorem patris aliquis habeat, unde uidetur quod sit contra legem naturae matrimonium inter priuignum & nouercam.Et c
firmatur, Si omnia connubia licita sunt ubi finis matrimonii saluus esse possit sequitur,nulla prorsus esse illegitima.Potest esse enim education procreatio prolis,& mutua officia &obsequia inter quascunque personas, alioqui non ueriles .ergo cum Omnia snt legitima matrimonia sic,nec sitfficit quod sint conuenientia ad fines matrimonii. Secundo,illud praeceptum Levitici no est caeremoniale,ut manifestum est nec etiam uidetur iudiciale, cum iudicialia sint, quae iustitiam componunt inter homines,ad quod illud praeceptum non uidetur spectare.ergo uidetur quod sit praeceptum
morale,& ex consequeti de iure naturali.Tertio arguitur sic, Illa quae prohibentur in illo
pr cepto,erant illicita apudgentes etiam ante legem. ergo siunt de iure naturali Consequetia est nota, cum gentes alia lege non teneretur. Ante
505쪽
Antecedens probatur,Nam post illud praeceptum ubi prohibentur illae person ς in eodem capit. subditur, Nec polluamini in omnibus
his, quibus contaminatae sunt gentes uniuem is, quas ego eliciam ante consipectu uestrum,& quibus polluta est terra,cuius ego scelera uisitabo,ut evomant habitatores sitos.Ex quiabus certe uidetur,quod illa eadem quae in loco illo prohibentur,essent illicita,& scelerata inter Gentes, quae certe non fuissent,nisi lege naturali prohibita essent.Et co firmatur, Quia eisdem uerbis prohibentur omnes necessitudines,quae arcentur,& interdicuntur a matrimonio in illo capitulo. Semper enim dicitur reuelare turpitudinem,quod uidetur quadamnaturalem inhonestate prae se serre,& eodem nomine appellat scelera abominationes, eXecrationes.ergo si aliqui gradus sunt wtra ius
Ad haec argumenta res podetur.Ad primum quidem, cocesia maiori,nego minorem:& diu co sine dubio esse prohibitum iure naturali conubium inter filium & matrem,& inter filiam& patrem.Pro quo est considerandum, quod scut uirtutes sunt connexae ut Aristo. tradit
dc Omne uerum uero consbnat, ita & praecepta Dei inuicem consonant,nec ulla ex partexepugnant.alioqui Sapientia diuina non omnia suauiter disponeret,si quid uno loco pr.
506쪽
4rs DE MATRIMONIO.ciperet,alibi prohiberet.Non enim solum praecepta non sunt sibi contraria,sed ita se mutuo iuuant,ut dissicile admodum sit alterum sine altero seruari. ergo cum sit unum praeceptum iuris naturalis uenerari parentes, & reuereri, ergo,&c.Item est praeceptum,ut coniuges mutuo sibi inserviant,cum sit ille alter ex duobus matrimonii finibus,nullo modo matrimonia constare inter parentes & liberos potest.Quomodo enim mater filio salua reuerentia & pietateseruire poterit' quo modo ex praeceptis &nutu filii pendere Aut quomodo filius sustinere poterit,ut matri imperet, & coniugalia obsequia exigat Non ergo ullo pacto conue nire potest,ut filius matrem in uxore habeat. Et confirmatur ex illo Pauli ad Ephes s. Vnusquisque uxorem suam scut seipsum diligat:
uxor autem timeat uirum suum.Oportet ergo
si mater nubat filio suo,ut situ timeat, quod exhorret n*turalis lex.&in eodem, Mulieres uiris tuis subditae sint sicut Domino: quoniauir caput est mulieris,sicut Christus caput est est ecclesiς:sed ecclesia subiecta est Christo,itae mulier uiro in omnibus.Oportet itaque matrem in omnibus subiectam esse filio cotra legem naturq.Quod si contendat quis hac ratione bene obstari ne mater nubat filio,non autem impediri quin filia nubat patri: nec hoc quidem satis commode fieri potest. Praeterest,
507쪽
DE MATRIMONIO. 'γNa esto, ' uir caput sit mulieris, tame mulier socia est, non serua.¬u est no posse inter officia & munia coniugalia commode seruari pietas,& reueretia liberoru ad parentes.Vxor certe ius habet exigedi debitu a uiro, quod filiae in patre no latis couenire potest.& Pau.I. Cor. 7. Nolite fraudare in uice, nisi sorte ex co tensu ad lepus,ut uacetis orationi:no .est autecostentaneu ut pater adoradii filiae consensium
expectare debeat.Et in eode loco.Paul Quicuuxore est,solicitus est quae sunt mundi quomodo placea luxori,&quae nupta est,cogitat quς sunt mudi,quomodo placeat uiro. Nihil auteminus couenire uidet,quam ut pater solicitus sit quomodoplaceat filiae,aut mater quomodo filio placeat,cum ecotrario filii soliciti esse
debet, quomodo placeat paretibus.Et praetemea,hoc Omnino uidet tollere principalem fine matrimonii,scilicet procreatione & educatione liberorum: na ut in plurimum ita euenit,utcu filius adultus sit,mater iam sit effoeta,&anus,&minime idonea uiro,ut intelliget facile quis si rationem aetatum humanarii habeat. Atque adeo ex huiusnodi connubiis,axit nulla, ut certe rara proles possit procreari.& rursus mater sienescat necesse est, filio adhuc eo dem que uiro in iuuentutis flore constituto, quod praeterqua quod esset continentiae grande ostendiculum,cum tame matrimonium sit
508쪽
DE MATRIMONIO. in remedium continentiae,sed omnino impediretur magna ex parte liberorum procreati ,
non habete scilicet huiuimodi marito ex qua filios susciperet: quod esstet magnum reipub.
detrimentum, & generis humani iactura . ut quanquam non ita uideatur grande m conueniens, si filia patri nuberet:tamen s ratio aet tum habeatur, aeque uidetur magna ex parte procreationem liberorum impediri ex talibus
eoiugiis,& incontinentiς adolescentium Ioeminarum incendiu grande parari.Quare prorsus pro indubitato haberi debet , eiusmod1 connubia naturali lege esse modo illegitima,& incesta.Quod etiam fatis significatur ex uerbis ipsius primi parentis Gen.2. Propter hanc relinquet homo patrem &matrem,& adherebit uxori suae,significans scilicet aliam debere
esse uxorem,& uirum, quam patre & matrem. Et quamuis non ita certum sit,aut notum,eadem uidetur ratio de uxore patris,sive de nouerca.Cum enim ex coniugio fiant duo in carne una, eadem pietas uidetur deberi uxori pintris,& reuerentia,ac ipsi patri,quare nec illam
decet in uxorem accipere:& eadem ratione lIberorum generatio impediretur,sicut ex matrimonio cum matre.Quare hoc etiam matrimonium uidetur lege naturali prohibitum. Ad propositum descendendo de catu inter xegem & reginam Anooxu, quaeritur utrum
509쪽
DE MATRIMONIO. accipere relictam fratris defuncti uxorem sit prohibitum iure naturie.Ad hoc sit prima co- clusio prin cipalis,Ducere uxorem fratris defuncti non est prohibitum lege naturae. Proculus probatione praemitto, quod ali qua se habent tripliciter ad ius naturale quaedam enim
sunt de se inhonesta semper, qhis scilicet in nullo casu licite fieri possunt,ut periurium &adulterium, sicut econtrario quaedam semper&per se sunt honesta,ut Deum colere,parentes uenerari,&similia.Hocius naturale dicitur necessarium, siue immutabile. Alia sunt de
se quidem inhonesta,&prohibita iure naturali, sed quandoque propter graues causas pos sunt licite feri. Sicut econtrario sunt aliqua honesta quidem,& contona rationi,& principiis moralibus,seclusa etiam omni lege positi-Ma,imo praecepta lege naturali: sed tamen non habent bonitate immutabilem,uel necessaria, sed secundum diuersas temporis,loci,& perionarum circunstantias,& conditiones uarietatem recipiunt,ut seruare fidem, reddere debi-rum,non habere plures uxores,& similia. Alia sunt, quae non sitiat quidem prohibita iure naturali,sed inter minora bona computanturdi quale fortasse est matrimonium respectu caeli- .l, tus,de quibus Paul.1.Corin 6.Omnia mihi ' licent,sed non omnia expediunt.horum con-rraria naturali ii ire sunt approbata tanquam meliora
510쪽
to DE MATRIMONIO. meliora quidem,sed non ut necessaria, absolute loquedo .Fortasse caelibatus sicut diximus iure naturali praesertur matrimonio no tamen alterum est in praecepto, alterum prohibitum. Rationes Pauli I.Corin. 7.quibus praefert caelibatum matrimonio, uidentur procedere in iure naturali.Item paupertas melior est diuitiis,neutrum tamen sub praecepto .His suppositis dico,quod ducere relictam fratris no est de primo genere prohibitorum iure naturali. Probatur Nulla ratione naturali, qua: qui de necessaria uideatur,probari potest, illum esse tam in honestum,ut in nullo casu liceat fieri. ergo,&c.Confirmatur manifeste, Quia illud aliquando ut omnes fatentur licuit. Hoc pa-Dφηtς ' tet Deutero.as .ubi praecipitur,ut frater dcci piat uxorem fratris sui sine liberis defuncti. Si enim esset malum ex proprio genere,vel non posset Deus dispensare, secundum simiorem sentetiam,sicut nec in periurio,vel certe non ita passim,& sine grandi necessitate: solum ceremoniae,&significationis gratia disipes is set.& omnino absurdum est,&parum pium dicere, quod Deus legem condiderit conixaria legi naturali primaeuae. Secundo dico,quod inter ea quae continentur Leuit. I 8. praeter primum gradum, sicilicet inter ascedetes & descendetes, fortasse omnia alia sunt prohibita iure naturali. Secundo m odo,hoc