Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

EccLESIAE. F3ere potuerit esse solam authoritate buria , quod. tactum uerisimile sit uel quod eiseciali miselatione dia vina, uel instinctu er motione diuina fuerit costituta avtboritas aliqua , or potestas 1 irit Iis,er aliqua sacrisicia Cr fac meta,m altae caeremoniad ectutes ad cultum diuinu,or ad fulate spirituale animarum. Potestas spirituat ς, quod fuerit aliqua in tege scripta, robatur. F Authoriis proprie, er per Me spiritualis quae siunt claues regni cellaru quod nunquam fuerit in lege naturae,nec in lege scripta ante nostri redeptoris adue rum,ostenditsir. ο Sacerdotes ueteris legis,an baberent potestit frarendi leges, ex praecepta faciendi obligantia in foro

animae.

Potestias stiritualis,quae fuit in ueteri testameto,gκὸ tota expirauerit,er antiquata fuerit in lege euange lics,nec amplius perseuerauerisit quὁdsacerdotes noui testameti non sintsuccesores illorum, sed omnis no sit noua potestas. 8 A utiaritas perfecta,m proprie 'stituatin quo muta inceperit ab aduentu christi qui fuit primus σκηtboriCr dator clauium Ur potestatis spiritualis. y cbristus quanto claves dederit apostolis,uari enten

tiae recensentur.

SVO ORDINE sequitur,ut qua ra

mus, quando inceperit liqc potestas, utruab initio mundi .Et sit prima propositio, In statu innocentiae potuit es. aliqua potestas spiritualis. Probatur paucis: No est dubitanodum quin in statu innocentiae suisset cultus

62쪽

y4 DE POTESTAT Bdiuiniis , non solum interior, sed exterior. Cum enim homo coponatur ex anima & corpore,consentaneum est, ut non soli, in anima& intellectu colar Deuς,sed actionibus etiamCorn 'reis,&exterioribuς, choc in omni statu.Est autem norandum, quod licet pro statu innocentia no fuisset aliquod dominium,&praelatia coerciua in quo sensit ad maledictionem dictu est mulieri, Sub uiri potestate

eris. Genes r. aut coactiua : suisset tamen potestas directiva,& gubernatiua, sicut suissent etiam praeceptores ad docendum,& instituendum adolescentes,ita etiam pinepositi ad diri gendum in agendis: alias suisset rerum consu-sio,&inordinario deformis,si quilibet pro arbitrio sus diuersis moribus umeret, etiam si

omnes recte uiuerent:&eadem ratione non

fuisset decora respublica, si quilibet suo ritu

deum coleret,&no esset consensus & uni r-mitas in cultu diuino.Nullo modo igitur est dubitandum quin si status innocentiae perseuerasset,suissent constitutiones,& ordination ,tum ad uitam ciuilem,tum maxime ad uitam spiritualem & cultu diuinum,& suissent etiam praepositi,qui haberent curam rerum ordinadarum,& haec potestas esset spiritualis, curn esset ad finem spiritualem,nec imaginandum quod omnino essent in otio sine aliquo exercitio,& opere exteriori. Secunda

63쪽

secsiti propositio, ' Statim post peceatum

suit in lege naturae potestas sipiritualis.Probatur,quia ut dicit S. Tho.secunda secundae: si- πε cui pro omni aetate,& tempore suit n ecessaria fides supernatui alis, ita fuit necessaria prouidentia ad supernaturalern finem,& oput fuit ut homines actiones suas dirigerent non solum in sinem naturale & politicum,sed etiam in fine supernaturalem, & spiritualem,& per

consequens ut esset etiam aliquis cultus Dei, qui est author,& dominus, quo beatitudinent solum sperare possumus. Sed sicut hum na opera non possunt commode ordinari iti

fine n humanum,nisi in republica sint aliquiqui praesideant,& aliqui qui pareant: ita etiam

non possent opera hominum conuenienter ordinari in illum finem supernaturalem , nisi ad hanc rem aliqui praeficerentur, qui curam gererent deducendi homines in talem finem,& haec est spiritualis potestas: ergo ea fuit statim a principio. Co firmatur, Semper fuit ec clesia, id est,c5 munitas spiritualis ordinata ad finem stipernaturale , sed non est persectares publica sine magistratu & authoritate : ergo semper fuit talis potestas. Secundo probatur, quia Abel uidetur sui me sacerdos,cum legatur de eo, quod obtulerit sacriscium,& quidem

lib. .ad Orosiu,Tria maxime iustitiae praeco

64쪽

d d stra di cur fui si e Sem filiu Noe unde etiam

graues ii 'res dicunt in leg' naturς primogenitos suisse Cicerdotes. uod autem fuerit uerum ficerdo*ium,non solum inde constat, quὁd,Mrabam benedictionem ab eo acc pit, sed magis ex eo ' Christus dominii; di mix'at ' est sacerdos pontifex secundum ordinem Melchisedec.Psal.IO'.&Heb.6.

' 'Tertia propositio,Licet omnispotestas sipi

ri ualis quae suit in lege naturae,potuerit ossie solum authoritate humana,tamen uerisimile

est uel q, ex speciali reuelatioe diuina,vel instinctu,& motio e diuina fuit costitura aliqua auri oritas,&potesta spiritualis,&aliqua saerificia, & sacra meta,&alie cςremonis sipectates ad cititia diuinu,&ad salute spirituale animaru .Prima pars patet ex supradictis, quia ut statim declarabo ante aduentum domini nullus fuit ei seruis alicuius potestatis, qui reuera excederet humanam facultatem Ei ' rota potestas spiritualis potuit authoritate humana constitui:& si aliquod erat sacrametum ad deletionem peccati originalis , illud non indigebat authoritate diuina. Et quia reuera nullam

65쪽

nullam efficaciam habebat,nisi in quantia erat testimonium fidei:& quia nullum certum signum erat de iure diuino c5tra originale,sed quaecunque protestatio fidei satis erat saltem de iure diuino,in humano statuto,uel consiletudine: credendum est suisse certum aliquema itum ad purgationem peccati originalis. Secunda pars probatur, quia si fides semper fuit

necessaria,& nunquam desuit in quacunque aetate ut dictum est maxime uidetur reuela tionem factam de ratione colendi deum, quae

poti ssim i pars est uerae religionis,&uitae s delis.Et confirmatur, quia cum dominus ita dii igenter in ueteri lege rationem instituerit diuini cultus,tot sacerdotia,ministeria,solennitates caeremonias non est credendum cellasse Omnino ante lege, quin cultores suos uel reuelatione,uel interiori aliquo motu instruxerit quomodo pie d religiose ipsum colerent, licet non sit dubitandum quin suerit multo simplicior cultus, quam in lege scripta. Quarta propositio, In lege scripta certii est suisse aliqua potestate spirituale.Ηςc,ppositio nota est authoritate legis ipsius,ubi tam multa tradita sunt de sacerdotio,& ministerio sipirituali. Sed quod fuerit proprie & uere potestas,& dignitas spirituali , patet primum ζ

authoritate illa Pauli Hob. 7.Translato sacerdotio,necesi e est,ut legis transsario fat. ubi

66쪽

38 DE POΤESTATE Paul.ex pro sesso contendit probare sacerdotium Christi e me prostantius sacerdotio 'eteris legis.Frustra aute in s umeret operam illam,s sacerdotiti no fuisset tieru sacerdotiti, id est, authoritas,& potestas spiritualis.Itern post institutione regum perseuerauerunt sacerdotes,

ut patet de Samueler Reg.1o .Ergo sacerdotisierat potestas distincta a potestate ciuili, ergo spiritualis .Item de Caipha dicit euagelista Iohan. I s. quod cum esset pontifex anni illius, prophetavit . Ex quo omnino uidetur, quod pontificatus ille esset uera dignitas, &authο-ritas spiritualis.

, ' Quinta propositio, His no obstatibus di

co, quod authoritas proprie &persecte spirituasis,quae simi claues regni caelorti, nun qua fuerunt in lege naturae,nec in lege scripta ante aduentum redemptoris nostri.Probatur propositio,Regnum coelorti post peccatum proto parentum semper suit clausiim ante aduentum Christi.ergo ante aduentum eius non fuerunt

claues, unde ipse solus dicitur habere clauem David, quae aperit, & nemo claudit. Apoc. 3. Secundo probo, quia totum sacerdotium ueteris legis cum omnibus suis sacrificiis, oblationibus sacris,no poterat dare gratiam , quiano iustificabat,ut Paul.Ro.3.& Gal. 2 . Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro co

ra illo.& Gala.1. Si ex lege iustitia,ergo Chri

67쪽

EccLESIAE. stus gratis mortuus est.Heb. 9. Sanguis hirco Heb.yrum aut taurorum,& cinis uitulae asperius inquinatos sanctificat ad emundationem carnis.Et in aliis uariis locis non solum testatur, sed probat.Ergo nec illi Lacerdotes habebant claues, nec erat in eis uera potestas spiritualis: unde dico,quod nullum effectum pure spirituale poterant conferre, sed omnia erat temporalia, & materialia,signu dutaxat , ac figura rer spiritualiu,8c sacerdotes leuitici habebat solum claues,& curam tepli materialis: unde nec remittebat peccata, nec aliqua potestate pure spirituale habebant,sed omnia, quae gerebantur,erat media ordinata ad gratiam nO-uae legis: ideo illa potestas erat spiritualis , led longe aliter quam potestas ecclesiastica in lege

euangelica.' Vtrum autem sacerdotes ueteris legis haberent potestatem serendi leges, & praecepta faciendi obligantia in soro animae,dubitari ce te potest. Cum enim in ueteri lege praeter moralia praecepta Dominus tot iudicialia & caeremonialia praecepta tradiderit,ubi omnia circa cultum diuinum tam distincte , & speciatim erant instituta: non erat opus praeceptis, alias creuisset obligatio in immesum, ut no solum grauis,ied intolerabilis esset.In lege aute euangelica, quam Dominus paucissimis praecepyis zeneralibus in libertate reliquit, necesse fuit, ut apud

68쪽

DE POTESTATE ut apud pontifices maneret authoritas feredi leges utiles, & accomodas ad gubernationem rerum spiritualium sed cum non obstantibus

iudicialibus praeceptis ipsius legis nihilominus apud .Reges maneret potestas condendarui itide uidetur dicendum de sacerdotibus ueteris legis, quὁd habebant authoritatem faciendi praecepta,& leges, uel salte uim coactitiam ad insti tuendum ministros, & leuitas,&pro tempore cogendi ad sacrificia,& oblationes,& reliqua, quae erant legis &diuini cultus hoc enim est habere authoritatem & eile pontificem &ptaecepta eius obligarent non minus quam praecepta Regis. Et quod essent aliqua pi cepta, uel instituta eorum, uidetur ex eo loco Matthp. 13.Irritum secistis mandatu Dei propter traditio es uestras .ubi Chrysosto. uidetur dicere, quod erant uera manda Deutrit . x -Et confirmatur ex Deutero. I7.c. ubi de sacerdote leuitici generis dicitur, Qui autem sit perbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat domino deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille , & auferes malum ex Isi ael.Vnde uidetur, quod tenerentur ei obedire etiam sub peccato mortali: RO enim poena mortis pro minore delicto inserebatur.Et quod reuera e sient praecepta hu-Matt.13. mana, Matth.23. Super cathedra Moysi sed xunt scribae &pharisaei: omnia ergo quaecun que

69쪽

EccLESIAE. stque dixerint uobis seruate,& facite, secudu itero opera eorum nolite sacere: alligat aute onera grauia,& importabilia, & imponunt in tui meroς hominum digito aute suo nolui attingere.Non uidetur autem loqui de praeceptis legis, qua non digerentur importabilia, cum essent praecepta sapientiae diuinae,quae dispo nil omnia suati iter.Ergo erant praecepta pon tificum , &sacerdotum . ita glossa dicit, licet Chrysostomus totum reserat ad legem.' Sexta proposi. Potestas spiritualis, quae fuit

in ueteri testameto,tota expirauit,& antiquata est, nec perseuerauit in lege euangelicat nec sacerdotes noui testameti simi successores illorum,sed est noua potestas omnino. Probatur. Quia potestas euangelica derivata est tota a sacerdotio Christi. sed Christus non suit sacerdos scchidii ordine Aaro sed secudu ordinem Melchisedec.Heb ninde &Paulus infra pro Hebr. bat esse aliam legem, quia est aliud sacerdotium. Ergo omnino illud sacerdotium periit.

Darii. 9. In dimidio hebdomadae desciet hostia,& sacrificium,& erit in templo desolatio. , s Septima propositio , Persecta authoritas& proprie spiritualis, tota incepit ab aduentu Christi, qui fuit primus author& dator cla uium,&potestatis spiritualis, & qui propria

70쪽

DE POTESTATE&Lue 7 .Et illam potestatem licet no eodem modoaed determinatam,& aliquo modo alli

in meam commemorationem.

Quando autem dederit claues,non omnino inter doctores fatis couenit. dc Armach

nus quidem lib.Π.c. i .& i . de quaestionibus Armeni.dicit, quod no est data potestas in aliquo loco, ex omnibus sit pradictis.& quidem quod no , Iohan.2o.Quorum remiseritis peccata,&c. probat, quia Actuu r. dicit Petrus ad apostolos de Iuda, Quod conumeratus erat in nobis,& sortitus est rtem ministerii huius. Sc inducit prophetiam, Fiat comemor tio eius deserta, & non sit qui habitet in ea,&epi scopatum eius accipiat alter.& statim orantes dixerui,Tu domine, qui nosti corda filio rum hominum,ostende quem elegeris ex his duobus unum accipere locum inisterij huius,

de quo pxquaricatus est Iudas.Ex quo inquit uidetur constare,quod Matthias non habuit nisi quod amisit Iudas.Ergo tota potestas data fuit ante restirrectionem.Item Iohan.2O.dicitur , ut Thomas unus de duodecim no erat cum aliis apostolis,quando uenit Iesus,& di-

it, Drum remiteritis .Ergo, dcc.no habuisset pse

SEARCH

MENU NAVIGATION