Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

eorum,uel fuerit,uel po flet esse a summo pontifice,nec dubito plus de ista, quam de prima,

licet etiam asserto res alterius partis communiter dicant, quod papa instituit omnem pol statem temporalem tanquam delegatam , dc subordinatam sibi: & q, ipse costituit Constantinum Imperatorem: sed totum hoc est Gctitium,& sne quacunque probabilitate, nec innititur uel ratione, uel testimonijs uel scripturae,uel saltem alicuius ex patribus , uel uere theologis. Sed glossatores iuris hoc dominium dederunt papae, cum ipsi essent pauperes rebus, & dolirina. Item dominia priuata non dependent a papa: ergo nec publica.'Tertia propositio, Potestas ciuilis non est subiecta potestati temporali papae. no dico a tem,quod non sit subiecta papae: quia certum est omnes potestates esse subiectas pape ratioe potestatis spiritualis,quia omnes sunt oues,&ipse est pastor. Sed dico non esse subiectam ei tanquam domino temporali. Haec propositio differt a prima &secunda.Quia dato quod

non esset dominus orbis,nec haberet instituere dominos:posset esse stuperio sciit Imperator est superior aliquibus Regibus,&tamenec est dominus regnoru,nec instituere habet reges in illis prouincijs:uel sicut Rex Fracoruproximis teporib' erat superior ad comite Fla et,& tame nec erat proprie dominus,nec in

e 1 stituebat

82쪽

tiatas perionas regni, & tamen non iacit eos

modo principes,aut reges subijciuntur papae. Ista non indiget probatione , patet enim eX- praecedentibus. Sed potest confirmari, Maiiaare lib. temporalis est respublica periecita,

integra. ergo non ost subiecta alicui ex rate,

alias non esset integra .ergo potest sibi constituere principe nullo modo stibiectum. Item tempore quo suorunt Reges , & iacerdotes

in populo Israel, no' legimus , quod iace

dotes haberent temporale dominium . Vnde et go cum in Scriptura nihil habeatur de hac potestate, ortum habuit haec potestas Validissima probatio omnium istorum ost, Quia non probatur aliquo modo haec temporalis potestas in summo Pontifice. ergo non habu illam. Item quare episcopus non haberet ili potestatem temporalem in suo episcopatu Ex his propositionibus sequitur corollarium manifeste, quod 'papano habet iudicare saltem uia ordinai ia de causis principum,aut iv xibus ditionum,& regnorum titulis, nec hortest ad eum appellari in causis ciuitibus. Haec patet ex dictis, quia si non est nec dominu , nec stiperior, non est quare ad eum appelletur:& dico papam non habere hanc potest te non 'solum quatum ad usum, & execucionem , iςd

83쪽

EccLEsIAE. 7 nec quantu ad authoritate. Qui enim.t iv sensores temporalis potestatis in papa,fatentur quidem papam non habere usum & executionem ordinariam 'huius potestatis sed hoc non desectu authoritatis, sed quia ipse dedit,& transtulit potestatem & usum eius in principes.Ego uero dico ipsiim nec habere usum nec potestatem,& ideo nec ad ipsum spectare iudicium causarum temporalium, nec inpII-ma instantia, nec in gradu appellationia. Dico

uero ordinarier non enim nego, quin in Campossit haberi recursus ad papam , & quod ipiς

possit rescindere iudicium ciuile. Sed hoc noratione potestatis temporalis, sed ratione spiritualis praecise,ut statim dicturus sum. Hanc

conclusionem confitetur Alexander papa re lius in c. causam. extramos attedentes, quod

ad regem pertinet,non ad ecclesiam de polei sionibus iudicare, ne uideamur uiri Anglorudetrahere, qui ipsarum iudicium ad se asserui pertinere, fraternitati uestre madamus,Regi posseisionii iudiciu relinquetes, &c. Et Besenardus ad Eugenium, In criminibus, possessionibus potestas uestra: propter illa iquidem has accepistis claues regni canorum.& infra, Habent haec infima terrena iudices suos,&principes terrae.Ιdem Innocentius tertius in c.nouit.de iudicijs.Non enim intendimmus iudicare de seudis, cuius scilicet ad ipsum

84쪽

rc DE POTEsTATE regem spectat iudicium. Sequitur secundὁ, quod ipse non habet potestatem deponendi principem secularem,etiam ex iusta causa, eo modo quo potest deponere episcopum . Hoc semper intelligo,ratione authoritatis temporalis: qtita per potestatem spiritualem, &in casu, secus est, ut postea dica . Hoc corollarium' patet ex dictis. Sequitur tertio,quὁd ' nec habet confirmare,nec potest infirmare leges ciuiles .Patet ex dictis quia si potestas ciuilis no de pedet ab eo , ergo nec amis potestatis ciuilis

Quarta propositi O,In ' papa nulla est potestas mere temporalis. Declaro hac Potestas ciuilis,& teporalis est,quae habet finem temporalem spiritualis est,quae habet sinem spiritualem.Dico quod in papa nulla esst potestas,

quae ordinetur ad finem temporalem, quae est mere temporalis potestas.Ita tenet Caieta. in pol .c. 6. ad octauum argumettim Almani.

Probatur, Quia ut supra dictii est, potestas spiritualis distinguitur a temporali ex fine, qu a potestas spiritualis tendit ad finem sipiritualem .sed summus pontifex non est nisi persona uel sacerdos,in quo est silmma potestas e clesiastica: ergo no habet potestatem, quae habet finem temporalem. Et confirmatur , Sine aliqua potestate pure temporali esset summus pontifex,quia haberet silmmam potestate e

clesiasticam: ergo non est ponenda in eo ali- 'ua

85쪽

EccLESIAE. qua potestas temporalis. Confirmatur secundo, Necessitas & ratio rerum sumenda es h ex

fine, sed nullus sinis est ponendi hanc potestate, ergo. Et quamuis inter defensores ait

rius sententiae sint aliqui de numero Thomistari tame puto S.I homa esse huius sentcntiae,tum quia,ut dictuin est, cum suerit studiosius impedio pontificum , nunqua tamen huiusmodi potestatem tribuit papae,tum maxime,quia ut infra alio loco dicturus stim secudum S.Tho.ecclesiastici sunt exepti a tributis

priuilegio principii seculariu.Quod si papa est

Dominus teporalis,ut isti autumant,et Reges habent imperiti ab ipso,non erat opus priuilegio principum ad exemptione ecclesiasticorii. Quinta propositio, Temporalis ' potestas no de pedet a spirituali omnino,eo modo quo ars siue facultas in serior depedet, a superiori, ut se orti ars inseruit equestri, fabrilis nauticae,armorum militari.Hac positit propter docto. qui hanc comparationem ponunt inter istas duas potestates. Probatur , Potestas ciuilis non est praecise propter spiritualem,sed ars inserior est precise propter stiperiorem, ergo comparatio non est omnino similis. Antece dζDS pro utraque parte patet. Nam si no esset

si esset equestris. Sunt enim oes huiusmodi orἀ nicae,id est,instrumentalea: cessante aute Gne, nullus

86쪽

's DE POTESTAτEne,nullus est instrumenti usiis , imo nullum esset instrumentum.Non sic autem est de p testate ciuili in ordine ad spiritualem. Dato enim quod non esset aliqua potestas spiritu lis,nec aliqua beatitudo supernaturalis , esset aliquis ordo in teporali repub. & esset aliqua potestas sicut est in rebus naturalibus, etiam irrationalibus,inter quas aliqua agunt, alia patiuntur propter bonum duntaxat uniuersi.emgo magna est disserentia . Non est ergo sic intelligendum,qubd una dependet ab alia,' sit praecise propter illam uel tanqua instrumentu eius, uel tanquam pars illius: sicut potestas praetoris, est pars regiae potestatis,sed est int

gra & persecta potestas in se,&lpter propriusine immediate : sed nihilominus en aliquomodo, ut stipra dictu est , ordinata ad potestatem spiritualem.Et confirmatur, Quia ex sententia meliora philosophorum, uir foretis deberet ponere uitam pro repub.etiam si non esset aliqua felicitas post hanc uitam.Ergo adhuc maneret respublicassecluso fine spiritualis potestatis, &per consequens maneret aliquis

ordo principatus,&subditorum,sine quo noesset propria respublica. Sexta propositio,His non obstantibus, potestas ciuilis aliquo modo subiecta est, non potestati temporali summi Pontificis, sed potestati spirituali.Probatur, Quia si sinis alicuius

87쪽

nec LESIAE. 7hi; sacultatis dependet a sine alterius faculi tis: ergo etiam facultas dependet a facultate. r. Ethico. Hanc Comparationem ponit S. Tho. secunda secundae.q. εο .arti.3.ad tertium. Sed sinis temporalis potestatis dependet a fine spiritualis aliquo modo: ergo etiam pol

si asciuilis a spirituali. Assumptum probatur, Quia specialitas humana est impersecta, & ordinaturin beatitudinom stipei naturalem tanquam in persectam, sicut ars armorum sabricandorum ordinatur in militarem & imperatoria,& fabricandi naue nauticae, &fabrica diuomeres agri culturae, & sic de aliis.Itaque nooportet imaginari, potestas ciuilis,&spiritualis sint sicut sunt duae respublicae disparatae& disserentes, ut Gallorii ,α Anglorum. Et co firmatur hoc & declaratur, Si enim administratio ciuilis esset in detrimetu administrationis spiritualis,etia si ad fine propriu ciuilis potestatis esset comoda administratio: tamen teneretur Rex, aut princeps mutare huiusmodi

administratione ut statim ibaturus sium .E go ciuilis potestas est subiecta aliquo modo potestati spirituali.Sed cotra , Quia etia si administratio spiritualis noceret reipub. tenervtur Poti sex mutare. Resposio, No est uexum,1 esset necessarium , uel ualde utile, & tamen etiam si perirent bona temporalia,deberet p. ni pro spiritualibus in necessitate, uel magna utilitate.

88쪽

go DE POTESTATE utilitate.Nec ualet dicere, quod licet hoc sit

uerum,tamen hoc non est,nec ratione subiectionis,aut dependentiae, ted quia finis spiria tualis potestatis est persectior, quam ciuilis,&ideo ex ordine charitatis debet opponi bo num spirituale bono teporali. hoc, inquam, non ualet.Nam si potesilas temporalis, n on aliquo modo subiiceretur spirituali,& ordinaretur ad illam, dato quod bonii spirituale esset

maius,non inde nasceretur obligatio ad conseruandum bonum spiritualecum detrimeto boni temporalisProbatur, Nam gubernator unius reipub.non tenetur,imo non debet co- seruare bonum alterius reipub. quantumcunque maiori cum detrimento suae reipublicae. Imo nec homo priuatus tenetur adi re detri mentum bonorum suorum pro conseruati O- ne alienae reip. Si ergo respublica ciuilis & spiritualis essent omnino indepedetes,sicut duε respu.temporales,uel sicut duae artes impertinentes,no teneretur princeps teporalis si ibuenire spiritualibus cum detrimento temporalis reipubNec valet dicere, quod Rex tenetur

subuenire rebus spiritualibus , quia est respectu subditorum morum:& si subditi facerent iactura in bonis spiritualibus,tam opus esset

subuenire cum quocunque detrimento b norum,uel gubernationis teporalis,alias no

ceret illis : sed hoc est propter subiectionem,

89쪽

hoc, inquam,non italet,quiano solum respectu sit bditorum sitorum. Sed si ex administratione reipublicae ciuilis in Hi ipania fieret magna ia ctura bonorum spiritualium in Africa, teneretur princeps eorrigere huiusmodi ad ministratione. Ergo hoc est propter depodentiam,&ordinationem.Et confirmatur hoc, Quia tota ecclesia est unu corpus,nec ex republica ciuili & spirituali sunt duo corpora: sed

unum tanta ut certum est ex apostolo Paulo, ut silpra inductum est.quia Christus est caput totius ecclesiae,& esset monstruosum,uel unum corpus esse sine capite, uel unum caput habere duo corpora,sed in uno corpore Omsnia sunt inuice conexa,& subordinata,&parin

tes ignobiliores sunt propter nobiliores. Elago etia in republica Christianaoia sint suborat nata,& conexa,& ossicia,& fines,& potestates:& nullo modo est dicedu,quod spiritualia sint,ppter repor lia,Ergo ecotrario teporalia simi propter spiritualia,& dependent ab illis. Item probatu Quia non uidetur esse minoris dignitatis sacerdos nouae legis, quam ueteris legis, qui poterat etiam causas temporales in catis terminare,ut supra probatum est Deua 7. septima propositio, in ecclesia' est aliqua potestas,&authoritas temporalis in toto D beasta patet primo ex.c.oes.dist.22.in quo Nicolu as papa inquit,Christus beato Petro uitae

90쪽

aeternae claui gero, terreni simul,&ca testis imperii iura commisit. ubi gl. Argumentum, inquit,quod papa habet utrunque gladium, spiritualem scilicet& temporalem. Item allegat 56. d.c.tibi duo,& c nos sanctorum & c.tur tof.Item est expressa determinatio beati Ber

nardi ad Eugen.ubi tamen nihil omnino tribuit assentationi & gratiae Pontificis,sed potius quatum licet,reprimit ambitionem illius sedis.Et probatur ratione, Necessariu fuit adcommodam administrationem ecclesq&ad finem spiritualem ecclesiae,ut in ecclesia esset potestas temporalis.Ergo est poneda talis potestas. Antecedens probatur,& declarabitur in octaua propositione,quae talis est.

xi Octava propositio,In ordine ad finem spiritualem papa habet amplissimam potestatem temporalem supra omnes Principes & Reges di Imperatorem, Et primis, quod in ecclesia sit p otestas temporali sin ordine ad finem spiritualium,probatur:quia temporalia,ut supra dictum est,aliquo modo sunt necessaria & ordinata ad finem spiritualem. Ergo Christus non satis prouidisset,& cauisset rebus spiritualibus,si, non reliquisset aliquam potestarem, ad quam spectaret quando opus esset ordina re,& uti temporalibus conuenienter adfinem

spiritualem: sed hoc nospectat ad ossici si principum secularium,qui ignorat Prop Drylonem

SEARCH

MENU NAVIGATION