Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

DA ΗΟΜI cIDIO. ro3 illicitum, non adeo exploratum est, neque ita in consesssione. Si enim naturalis inclinario semper in bonum & honestum propensa est, atque adeo nunquam malum stiggerit, prosecto huiusinodi inclinationem impugnare, aut in contrarium tendere, illicitum erit. Quemadmodum enim virtuti quicquam contrasse

cere semper illicitum est, quod ea non nisi ad honestum inducat: ita prorsus si id, ad quod homo sitapte natura & inclinatione sertur, semper bonuest, huiusinodi inclinationi contrauenire malum erit. Bono enim nisi contrarium malum esse non potest. Quare cum hic sit uel primus locus, & praecipuum argu'mentum , quo hanc conclusionem doctores probare Contendunt,operaepretium erit, si de hac ipsa re uberius disseruerimus. Et quidem simi nonnulli,nec uulgares,neq; contemnendi , sed primi etiam Aristotelis expositores, quibus adeo non uidetur uerum, naturam femper ad bonum inclinare, & honestum, sed potius credunt naturam & gratiam, legem & na turalem inclinationem contrarias esse , sibiq; inuicem repugnare, quod multis argumentis, tum etiam testimoniis suadere conantur. Et primo argumentatur, Appetitus enim humanus fertur naturaliter in omne bonia, bonum autem delectabile est bonum quoddam, sexturerno appetitus in bonum delectabile natura-

622쪽

ro ' DF ΗΟΜrci DI liter, bonum autem delectabile plerunque est contrarium uirtuti, atque ideo peccatum atq;

malum. Secundo, uirtus omnis uersatur circadit licite ex autoritate Arist.a.Ethici quod si

natura inclinaret in bonum uirtutis, certe huiusmodi bonum difficile non esset.Nihil enim aliud inclinatio uirtutis facit,nisi reddere faciles ad iucundum ipsum bonum, quod alioquidisseilla erat, non ergo natura inclinat de se ad

bonum, inclinat autem, ergo inclinat ad malum. Et confirmatur. Si enim homo de sita natura inclinaretur ad bonum, non essent Ia cessari ae uirtutes, quarum hoc unum officium

est tollere dissicultatem illam ad molestiam bonorum operum. Atque ideo qui probabilius

philosophantur , negant necessariam esse aliquam uirtutem, anteponendam quidem ad ea bona ad quae homines sua natura seruntur &inclinantur. Nemo enim paulo eruditus est, qui putet uirtutem esse aliquam ut homines cupiant selices esse, oderint autem miseriam. Tertio, Theologi ponunt motus subitos tam in uolutate, quam in appetitu,nihil uero aliud sunt tales motus, quam inclinationes quaedamnaturales in malum. ergo , natura inclinat ad malum. Quarto, Nam quantum ad hoc, uel solum, uel certe potissimum ponebatur iustitia originalis in primis parentibus, ut appetitus sensitiuus contineretur in ossicio , &u luntati

623쪽

D E HOMICIDIO. I sluntati s ne dissicultate pareret,& uoluntatem ipsam rationi, rationem q; diuinae legi&uoluntati subiectam efficeret . quod si humana

potentia non sua natura aduersaretur uel rationi uel legi diuine, nullum suisset aut munus aut opus iustitiae originalis. Qtiinto, Homo secundum uirtutem & legem Dei tenetur dili ere Deum plus quam se,& commune bonum praeseri e bono priuato. Non enim charitas iuxta Apostolum, quaerit quae sua sunt, &tamen homo naturaliter diligit bonum proprium : & est ualde dissicile Deum plus quam se diligere, quia homo, ut a principio dictum

est, naturaliter inclinatur ad conseruationem propriam. ergo natura inclinat contra charitatem& legem Dei. Sexto, Inclinatio appetitus est naturalis, cum ipse sit potentia naturalis, nec eius inclinatio sit aliud ab appetitu , &tamen appetitus non obedit rationi, sed tendit in contrarium. ergo inducit in malum. Et confirmatur. Obiectum appetitus sensititii est bonum delectabile, hoc autem plurimum est contrarium uirtuti & legi Dei. ergo appetitus naturaliter fertur in malum. Septimo, Fomes inclinat ad peccatum, ut Theologi diffiniunt secundo Sententiarum. & tamen fomes nihil aliud dicit praeter naturam & naturales potentias hominis destitutas dono iustitiae originalis , ut in eodem loco Theologi defendunt.

624쪽

Nait. 26.

Galat.

DE Η Ο M I c I D I Q. ergo homo per naturales potentias sertur &inclinatur in peccatum. & confirmatur hoc. Si enim homo produceretur in puris naturalibus, hoc est, sine iustitia,& sine peccato,eOdem modo inclinaretur ad malum, sicut nunc inclinatur ex somite, ergo inclinatio natura

lis est ad peccatum. Adducunt deinde & ad uocant in fauorem huius sententiae scripturarum testimonia. Et in primis dictum Domini. in libro Gen. 8. Sensus,&cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia. Ex quo uidetur, quod natura humana sit procliuis & inclinata ad malum. Dominus item apud Matth. Spiritus promptus est, caro auteinfirma. quod exponens Apostolus ad Galat. Caro inquit concupiscit aduersus spiritum,&spiritus aduersus carnem. Et Rom. 7.Video aliam legem in membris meis. & plura in hanc sentetiam. Et rursum alibi. Si secundit carnem Uixeritis, moriemini. Et iteru, Spiritu ambulate,& desideria carnis in si perscietis. Ex quibus omnibus manifeste constat, carnis appeti tum esse in malum, & contrarium spiritui &legi Dei. Desideria autem carnis sunt natura lia , cum sint apud omnes. ergo prorsus naturalis inclinatio est in malum & in peccatum. ItemAristo. a.Ethic. dicit, Quod ad hoc, quod homo fiat studiosiis , oportet ut sertiet se ab his, ad quae natura maxime inclinat. S.Thom.

625쪽

His rationibus & testimoniis authores illi

sententiam suam tuentur,unde etiam in naturam ipsam, ilice querelae exortae sunt,ut alii nouercam, alii inimicam, alii scelerum altricem, alii maloru parentem, aliisq; inuidiosis, odiosisq; nominibus appellent, ac dehonestet. Inde etiam id quod homo ex se non potest nisi malum. Inde adhuc ille odiosior, & omnibus mortalibus insigniter iniuriosior error, quod omnia omnium hominum opera simi peccata, &aeterno supplicio digna, nisi mi sericordia Dei uenialia serent, unum ex dogmatibus ueteranorum. Verum bona uenia tantorum uirorum & pace, non adducor nec

propositionibus , neque quibuscunq; aliis argumentis, ut credam humana naturam, quam

Omnipotens &sapientissimus Deus ad imaginem & similitudinem suam condidit,tam malo genio, &prauis condit1onibus sormatam,&constitutam, ut cum reliquae res omnes in fines & operationes sibi conuenientes suo ingenio & natura ferantur,solus homo non nisi in mala, atque ideo in perniciem suam & con 3 demnatione feratur & inclinetur. Quare ' impraesentiarum defendo inclinationem hominis, quatenus quidem homo est, bonam esse, atque adeo ad nullum malum, aut uirtuti contraxium inclinare : quod postquam autoritate

626쪽

vos DE Η Ο Μ I c I D I o. probare non sufficio, argumetis non infrmis probabile facere contendam.

Et primo quidem sic arguo. Inclinatio naturae humanae est immediate ab ipso Deo .ergo

non potest esse inclinatio ad malum. Antecedens est notum, cum Deus sit author ipsius naturae, atque adeo omnium quae consequuntur naturam, cuius in primis est tamen inclinationaturalis. Qui enim uel uerbis Arist.utar dat

formam, dat consequentiam ad formam. Est ergo Deus solus author &causit humanae inia clinationis. Consequetia uero probatur. MO-tus enim naturalis siue ex naturali inclinati ο-ne,attribuitur& imputatur generati, id est,ax

thori, & causae ipsius naturalis inclinationis, ut Aristoteli merito placuit 8.Physico. simulq; multis grauissimis Philosophis. Grauia enim& leuia hac una ratione a generante, & non a seipsis molieri dicuntur, quod eam inclinationem, atque adeo necessitatem ad motum uel sursum, uel deorsum a generante acceperint. Si ergo homo ad malum naturaliter inclinatur, illa inclinatio, & motus sequens talem inclinationem in peccatum, imputarentur ipsi Deo, quod prorsus dicere, uel cogitare impiuest. Certe si motus lapidis deorsunn,aut motus ignis sursum peccatu esset, nulli dubium quin hoc peccatum Deo potius tribuendum esset, quam ipsis grauibus & levibus , quae talem a Deo

627쪽

Deo inclinationem acceperunt. Et similiter si peccatum esset appetere selicitatem non tam homini imputandum esset, quam Deo, qui sic hominem constituit ut naturaliter appeteret felicitatem. Quare haec ratio efficax est ad probandum aliquem adtiun no esse peccatum, qui

procedit ex inclinatione hominis a Deo tibi data. Ex quo etiam loco arguit S.Tho. & alii Theologi graues no inualide ad probandum, quod prima operatio angeli non potuit esse mala. Chi enim prima operatio sit dilectio sui,

omnes enim aliae operationes ex ista prosci

scuntur, ut AH st. docet in Ethicis , Amicabilia citiae sunt ad alterum, sunt ex amicabilibus

quae sunt ad se prima operatione angeli: Opor tet sitisse amorem sui: Cum ergo ex naturali inclinatione ad talem amorem inclinaretur,

feri non potuit,ut ille amor malus est ei. Et sic prima operatio angeli non potuit esse peccatum. S ecundo probatur idem.N 5 p osset Deus producere in anima habitum uitiosum inclinantem ad peccatum: hoc enim repugnat diuinae bonitati, ergo neque potuit dare animae rationali aut homini tittiosam inclinationem, qua scilicet ad peccatum inclinaretur a)o enim minus esset causa, in clinati o uitiosa mali actus, quam uitiosus habitus. Tertio, Non posset Deus producere habitum inclinantem ad falsum,ergo nec inclinationem ad malum. Patet

628쪽

DE HOMI cIDIO. consequentia. Nam non minus repugnat Deo

inclinare ad peccatum , quam ad talsum , imo multo plus: qui ergo non potest producere in clinationem ad falsum,multo minus potuisset dediste inclinationem ad peccatum. Atiumptum autem patet: ea enim est unica probatio

Doctorum , quod fidei non potest subesse salsum, quia scilicet est inissa a Deo , non ergo potest Deus insundere habitum ad falsum inclinantem . atque ista ratione probari quodammodo possint prima principia, qua-uis per se nota. Quid enim est si quis fateretur quidem se cogi ad assentiendum huic pro

positioni, quod omne totum est maius sua parte, dicerpi tamen se timere ne forte deciperetur, quemadmodum & homo aliquando cogitur ad credendum aliquid hominum authoritate, quibus fidem non habere homo

non potest,&tamen feri potest ut decipiatur' Quid inquam, si quis diceret ita deprimis principiis , an non aliqua ratione induci potiset ad assentie dum illis Ego uero puto, si quis mihi recipiat, Deum neq; mentiri, neq; decipere posse, quod concedet etia naturam ratio natem esse a Deo creatam cum hac necessitate,& inclinatione consentiendi his principiis, & manifeste tenetur & conuincitur talia princip1a uera esse. Si enim falsa sitiat, & Deus humanum intellectu cogit ad assentiedum illis,

629쪽

DE HOMI cIDIO. aperte constat Deum homines decipere,&per conseques mentiri. Simili ergo modo, si Deus produceret queiacunq; habitum inclinantem ad falsum, merito & mendacii & deceptionis argueretur. Quarto, Si homo induceret alium ad peccandum, peccaret, ergo simili ter si Deus inclinat homines ad peccandum, peccat , quamuis non ualeat apud Theologos consequentia, Deus concurrit cum homine ad peccandum, ergo peccat. Tamen recipient istam, Deus se solo inducit homines ad peccandum ergo peccat. Sicut consequens est impossibile, ita & antecedens, Deus autem se solo est causa inclinatio is humanae: si ergo per talem inclinatione homo induceretur ad peccandum,uidetur etiam quod Deus inducat ad

tale peccatum. Item uoluntas humana no fertur in Deli, nisi mediante ratione: ratio aueem

semper inclinat ad iudicandum, quod omne malum est euitandum: ergo uoluntas non in clinat ad malum. S tadem si inclinatio ad ma tum est a solo Deo, ut ipsi fatentur, non Uideo quare negant, quod Deus sit causa peccati, quod omnes Theologi tanquam impium semper reiecerunt. Quod si rationes nostrae,ut videmus, superiores, & probabiliores sunt, descripturis etiam oportet aliquod adducere. Et primo omnium ficit authoritas Iacob.Nemodi iam. r. inquit, cum tentatur, dicat, quod a Deo ten

tatur

630쪽

tatur, Deus enim intentator malorum est. Ex quo loco sic arguitur, Si inclinatio naturalis tentaret ad malum, Deus es set tentator malorum, quod est contra Apostolum .ergo imposse sibile est, quod natura tetet ad malum. Assiim-ptum probatur. Nihil enim est tentare,nis facere inclinatione ad malum. Si ergo Deus fecit& dedit talem inclinationem homini ad malum, qualem isti dicunt esse naturalem incli

nati o nem, certe Daemon non tentaret, cur e

go Deus tentare non diceretvix Secundo,id Ecclesiastes 7. Fecit Deus homine rectum. αipse immiscuit se infinitis quaestionibus. Cem te ia5 uidetur Deum hominem rectum secisse, si cum ista pessima inclinatione & maledictione creauit, qua natura eius serretur ad malum.

Sed in primis uidetur facere, quod Sapientia diuina attingit a fine usque ad finem sortiter,& disiponit omnia suauiter, ut per Salomonem ipse testatur. Non esset uero suavis dispositio, si cum Deus homini legem S praecepta

dedisset, natura in contrarium trahentem,UO-

cantem & alliciente dedisset.Cum enim Deus hominem codiderit ad laudandum creatorem situm, uitamq; aeternam ab illo promeredum, non utique tanquam sapiens architector hominem fabricauit, si naturam dedit finirepi , gnantem, & incommodam illi dederit, cum tamen uidit Deus cuncta quae fecerat,& erant

SEARCH

MENU NAVIGATION