Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

ualde bona. Et alibi,Dei persecta sitnt opera. Profecto non uidetur Opus aut ualde bonum, aut persectum , si hominem cum huiusmodi inclinatione feci siet. Et demum ut quid Deus hominem non fecit propensiim, & proclivum ad bonum potius quam ad malum ' ad legem suam quam ad transgressionem legis an quia non potuit Hoc uero quid si illius, quid indignius diu in . e maiestati excogitari posset An

quia non uoluit Ιnuidit ergo Deus mortalibus hanc selicitatem, qua tamen maxime ad diuinorum praeceptorta usurus esset obseruantiam Angelos certe Deus non hac conditione creauit,ut non nisi ad peccatum & malum tantum inclinarentur. Quae ergo ratio esse potuit, ut hac parte tanto benignior &aequior angelis esset, quam hominibus , qui de Deo quidem non poterant esse meriti Videmur ex parte probasse hominem sua natura non inclinari ad malum, sed relictum potius in manu consilii sui, ut utrumlibet pro suo arbitrio sequeretur, siue bonum, siue malum. Supe est ut argumentis in contrarium adductis utcunque satisficiamus , ad quorum expeditionem illud in primis meminisse oportet, hominem esse compositum ex duabus naturis, rationali, scilicet, ac sensitiva, quas apostolus ad Romaaa. interiorem,& exteriorem homi nem uocat: quod non est sic intelligendum, 'li ut

632쪽

DE ΗΟΜΙ cIDIO. ut anima ipsa si interior homo, aut natura rationalis, corpus uero natura sensit1ua : sed totus homo secundu spiritum est homo interior idem uero secudum carne est homo exterior,& natura senstitia. Secundo est aduertendum,

v quia homo est homo simpliciter in quantum rationalis, non iri quantum senstitius: in clinatio hominis absolute est inclinatio hominis in quantum homo est, scilicet, inclinatio uolunt iis, dc intellectus , & non inclinatio partissensitivae, ius aut non est inclinatio ho minis, aut non in quantum homo est, sed se cundum qhiid ,&non absolute. Comparatur enim appetitus sensitiuus ad hominem quasi aliquod extrinsecum , nec plus debet dici in clinatio hominis, inclinatio appetitus , quam inclinatio daemonis aut mundi. Cupit enim &mundus & daemon trahere humanam uoluntatem ad malum, cupit etiam nunc appetitus. Sed sicut non in terest nostra, quod aut mundus, aut dat mon suggerat, sed quod ipsi per uoluntatem rata onem prosequamur,ita eadem ratio est de appetitu, ac si esset a nobis separata. Nec enim quod caro nobis suadet, imputa tur, nec opus nostrum, aut desiderium dicitur,

sed id tantum, quod per liberum arbitrium

acceptum habuerimus,& secuti suerimus. Quare quanquam sint nonnulli, qui etiam defendere uelint, nec ipstim etiam appetitum in clinare

633쪽

DE HONI cIDIO. rasclinare ad malum ex specie aut ex natura stia ,

sed ex peculiaribus uniuscuius clite conditio nibus , quas non a Deo, sed a patria, uela parentibus , uel astris unusquisque contraxit: tamen ego non nego quidem sensitalitatem trahere & tendere ad malum, & peccatum ex specie, & natuna sua, sed nego causam esse humanam inclinationem aut conditionem: imo contrarium, quemadmodum motus appetitus

uoluntatem pr cedentes,actus humani dicuntur, atque adeo simul uerum es , quod appeti tus sensitiuus inclinatur contra uirtutem: homo uero interior, qui simpliciter est homo, inclinatur ad uirtutem. Utrunque Apostolus, signanter & diserte expressit ad Rom. 1a. Con- Roman.Itidelector, inquit, legi Dei, secundum interiorem hominem uideo aute aliam legem in membi is meis repugnantem legi metis meae. Quod tamen Pati .no aliter ad se pertinere arbitratur, quam angelus sathanar, qui eum colaphizabat. Et sicut manente uera inclinatione hominis ad

uirtute erat angelus sat hans, eum colaphizans, ita aduersante,& contranitente appetitu sensi t1uo manet integritas humanae uirtutis , qua

est hominis integritas, in quantum homo est. Uea una restat scrupulus ex hac responsione. Nam aeque est a Deo inclinatio appetitus sensitivus , sicut & uoluntatis: si ergo in conue

nies dicitur, quod Deus sit causa inclinationili a uolunt

634쪽

DE HOMI cIDIO. uoluntatis ad malum, quare non idem habeatur pro in conuenienti de appetitu sensititio' quare inquam sapientissimus creator, & conditor rerum malam inclinationem dedit appetitui carni,& no potius bonam, quae magis conuenire uidebatur illi infinitae bonitati Dico primum Othnium,dubium est certe inter. Theologos, dc Philosophos, An natura; veru Deus immutare potuerit, uel ab initio alias facere, quam nunc sunt. Et quidam sunt qui

putent cum Gabri. q. dist.I. quaest. I. Quamuis Deus species quidem rerum,&essentia ς uaria- re non potuerit, neque enim potuit aut hominem, aut bouem alterius speciei sacere, quam

secit,potuit tamen proprietate , &inclinationes naturales immutare,potuit inquam igne frigidum naturaliter facere, &aquam calidam

ac rursum nigram niuem, & album coruum.

Quod tali ratione probatur . Nam posse

Deum ignem frigidum ficere , aut calidam aquam,&caetera huiusmodi, dubitari non potest. Potuit ergo Deus ab initio aquam calidam id cere, aut frigidum ignem, leuem ter Iam , grauem aerem , & legem ponexe, ut sic perpetuo perseuerarent. Qua lege posta, illud esset proprium, ut natur te talium rerum. Nihil enim aliud est rerum natura , quam

id quod ab initi Ο ut Augustinus est Deus

rebus materia: dare uoluit. ergo potuit Deus

contrar

635쪽

DE HOMI cIDIO. Ti contrarias naturas & inclinationes dare rebus

quam dedit. Et confirmatur. Nam potuit Deus res nudas creare, id est, essentias , sine quibuscunque accidentibus, aut proprietatibus: ergo non necessario creauit cum his conditionibus & proprietatibus, quas nunc habent. Hanc sententiam quanquam Theologi& authores nonnulli , qui in pretio habentur, defendunt, non piito esse probabilem, nec uerisimilem. Vnde puto, quod ' Deus non potuerit quidem ignem calidum natura

liter frigidum facere, aut non naturaliter calidum, aut niuem nigram,aut leuem terram,& in uniuersum naturales inclinationes tollere , aut mutare. Quod sic probatur. Nam primum Omnium, multae sunt proprietates,& aptitudines rerum, quae secundum com

munem opinionem, non contieniunt rebus

per ali tuas qualitates superadditas, sed immediate per suam essentiam : ut uerbi gratia, Si risibile non conuenit homini per aliquam qualitatem superadditam secundum opinio nem istorum , sed per essentiam, potuit quidem Deus facere, quod homo nunquam rideret , non autem quod non es t risibilis: quia Deus non potes: tollere effectum causae formalis, manente causa formali. si e

go homo est formaliter risibilis per sitam essentiam , non potuit Deus facere quod

636쪽

i18 DE HOMICIDIO.1ua natura non esset risibilis. Secundo sic arguo, Aqua aim concursu Dei generali producit frigiditatem in se, ut patet in aqua re ducente se ad frigiditatem. Ergo Deus non potuit facere quin cum tali concursu esset frigida , & per consequens naturaliter frigida. Consequentia probatur. Nam detur Oppositum, Faceret Deus, quod aqua naturaliter esset calida, quaero, an aqua cum con

cursu Dei generali potest reducere te ad frugi ditatem , uel non. Si potuit, ergo non

erat naturaliter calida, si non potuit, ergo nec nunc potest , quia concursus generalis Dei non potuit esse maioris activitatis, quam nucest, &ab eisdem causis semper producitur similis effectuis . nec Deus potest facere, quod causa naturalis, quae nunc non potest in aliquem effemim, cum concursit generali po tit in illum concursum uerbi gratia,nunc non potest homo silicitare hominem cum concursu generali Dei. ergo Deus non potest

facere , quod homo id possit cum tali concursu: nec Deus ipse post et cum generali concursu facere quod nunc non facit. Sicut e go Deus non potuit facere ut homo naturaliter posset suscitare mortuum , ita non potest ficere quod aqua produceret calorem , aut quod naturaliter lapis ascenderet sursum. Et confirmatur. Aut essentIae rerum , aut species

637쪽

D E HOMICIDIO. trycies de se sunt in disterentes ad quamlibet pro

prietatem , aut non . Si Don, ergo non po

tuit feri , quin id , ad quod essentia magis

inclinatur , sit magis naturale , si sint indisse rentes. Verbi gratia, Si natura ignis nuda, est indifferens ad calorem , & frigus. Ergo cum concursu generali non plus produceret calorem , quam frigus , & per consequens

non poterit esse magis naturale unum quam aliud. Et confirmatur exemplo. Deus non poterat facere, quod coelum naturaliter inclinaretur ad quietem uel ad motum a Septen trione ad Meridiem , ergo nec alias naturas rerum potuit mutare. Antecedens probatur, Si coelum naturaliter inclinaretur ad istum motum contrarium quem nunc habet , uel ad quietem, non posset cum concursu generali moueri ad motum contrarium. Et confirmatur ualide , quia si potest Deus mutare naturas rerum, saciat, ergo quod aqua sit naturaliter calida. Sic arguo, Calor nunc cum concursu generali susscit corrumpere aquam. ergo cum simili concursu potuisset tanc cor rumpere. ergo non est ei calor naturalis. non enim posset nunc Deus cum solo concursu generali impedire ne calor corrumperet aquam,&non est impotentior quam a principio. er go nec tunc potuit. Certe puto quod argu mentum concludit. Item Deus non potuit

638쪽

xro DE MONICIDIO. hominem naturaliter sacere incorruptibi- Iem. Item non possiet agens naturale cum conciti su generali inducere sermam aquae in materiam indispositam per calorem & siccitatem. Ergo, calo r&siccitas non possunt esse naturales aquae. Vt enim arguebatur, qui

quid creatura potuit posse iit ita dicam cum

concursu Dei, potest nunc cum simili concursu: im ὁ potuit omnes res naturaliter facere incorruptibiles. Potuit enim facere, ut qua libet qualitates essent naturales formis

substantialibus, & sic quod non possent corrumpi. Hoc ergo praesupposito, quod ' non

potes: Deus naturas rerum mutare, dico,

quod Deus secit hominem, cum hac naturali inclinatione ad malum, quia aliter fieri non poterat. Secundo dico, quod ' talis inclinatio quamuis sit ad malum, non tamen est mala, quandiu quidem manet intra terminos appetitus sensitivi : malum inquam malitiam orati : nam malitia poenae non in conuenit, cuius Deus semper est causi: sicut non dicitur mala inclinatio qua leo inclinatur ad homicidium. Sicut enim appetitus inclinat hominem ad malum, ita etiam obiectum ipsum, ut delectabile , aut utile inclinat etiam ad malum,& tamen natura ipsius albi, aut cibi dulcis

bona prorsus est. Neque unquam aliquis conqueritur de Deo , quod aurum pulchexrimum

639쪽

DE ΗΟΜI cIDI o. in secerit, aut uinum suave. Ita prorsius nunquam de appetitu sensitivo mouet hominem ad malum, non aliterquam ipsum obiectum. Item dico, quod appetitiis inclinat ad malum, non ipsius appetitus,sed hominis: temper enim appetitus naturalis est conueniens. I.part. quaest. 3I.art.I. Tertio dico, quod ' Deus hominem creauit sine tali incl1natione mala , creauit

enim cum iustitia originali, quae appetitum subiiciebat rationi, & nullo modo inclinabat

ad malum: quod si postea sita culpa incidit in hunc laborem, sibi potius, quam diuinae sapientiae imputandum est, non plus sane, quam si oculos sibi erueret,quos illi creator dedisset, conqueri de creatore tuo non posset. Quarto dico, quod ' dedit appetitui naturalem inclinationem ut obediret rationi ,&sic tandem tota inclinatio est bona. Et ista pro argumentis satis esse uidentur, quatenus ad inclinationem appetitus spectabant. Sed aliunde a

guebat, quia scilicet homo tenetur diligere Deum plus quam seipsum, & commune plus

quam priuatum bonum, & tamen inclinatio hominis naturalis est in contrarium , atquτadeo in malum. Ad hoc quanquam sint ci riphilosephi & theologi, qui ita esse arbitrentur, ego 'uero nego hominem inclinari ad di- igendum se plus quam Deum, uel proprium, num plusquam commune. Sicut enim men-

640쪽

DE HOMI cIDIO.brum plus inclinatur ad bonum totius, quam ad bonum proprium, periclitatur enim manus pro salute totius: ita etiam ex naturali inclina tione homo, quem Deus fecit partem reipublicae, natura inclinatur ad bonum publicum plus quam ad priuatum: & cum Deus sit bonum utile, plus etiam homo diligit Deum, quam seipsum, sicut tota experientia docet, quod aqua ascen di t, deserens conueniens sibi

bonum propter integritatem & cotinuitatem uniuersi. Non est autem cossentaneum ut deus rebus inanimatis aut membris corporis in clinationem dederit conuenientem suo fini, homini autem negauerit. Sunt uero qui hoc

ipsum negant, scilicet, membrum plus inclinari ad bonum totius, quam ad proprium,nec membrum se exponit ut aiunt periculo pro salute totius , sed ipsum totum membrum tremens & resistens opponit pro se. Sed certe hoc ipsum est in consonum rationi, &est con demnare industriam diuinam, dicere, quod Deus cum inebra corporis secerit solum propter bonum totius, & non propter se, tamen membris dederit inclinationem contrariam bono totius, quasi uero pedes sibi,& non homini ambularent, & aures sibi,& non homini audirent,& oculi &c. Et ut de membris hominis audiremus non a se, sed a toto exponi,

quid de aqua dicturi sumus, cum sursum ascendita

SEARCH

MENU NAVIGATION