장음표시 사용
641쪽
DE HOMI cIDIO. 123dit, an non ipse se stirsium moxiet, an potius imaginandum est totum uniuersum concti rem ut aquam moueat Prosecto dicendum
non est. Quod si ita est, ut certe est,clim Deus secerit hominem potius propter iC, qu m pro' 'ter hominem,absurdum est dicere non dedi , se inclinationem suo fini conuenientem , qua plus ipsium Deum, quam se diligeret.' Error tamen iste emanauit, quod uiderent hominem cum indigna difficultate, aut uitam, aut etiam bona temporalia ponere pro Deo, aut pro bono publico: quare ex hoc arguunt non inclinari naturaliter ad bonum publicum.
Sed hoc perinde est,ac si quis dicat, hominem
non amare propriam uitam plus quam unum membrum,cum uideant grauari nimis,& cum magna molestia, & distῆcultate secare aut ur rς membrum propita salutem totius: aut siquis neget aliquem cupidum esse vittae, ideo quia potionem amaram non libenter silmit.
Inde non statim si quis aegre & moleste serat
aue uita, aut sortunas perdere propter Deum, Rur propter bonum publicum, non inquam statim arguendum est, hominem non plus naturaliter Deum aut commune bonum dilige-Iζ, quam priuatum. ut enim Doctores docent, gratia non est contraria natum, sed perficit naturam, & naturalem inclinationem: difficultas autem prouenit tum ex appetixu,
642쪽
tum etiam quia licet plus inclinetur ad bonum totius, tamen etiam inclinatur ad alia bona,& sic patitur difficultatem, sicut de proiiciei
te merces in mare. Atque id demum cogitandum est, non esse Deum deteriorem artificem ipso homine, cum tamen artifex homo, si quod instrumentum ad aliquem snem
fingat, curet omnem aptitudinem ad talem finem instrumento dare, idoneumque suo fini facere: quare ergo Deus, qui omnia fecit propter se, non talem inclinationem suae creatum credatur dedisse, qualem ad illum finem conuenire nouerat Nos ergo amoliamur litii usinodi querelas de si immo artifice, ac co-ditore, credamusq; naturam non nisi ad bonum inclinare, atque ideo omne quod est contrarium naturali inclination i, esse malum. Pe ditio enim tua Israel. Salus autem maxime CX Osee 13. me. Osee Is. Cum ergo, ut a principio arguebam , interficere seipsum sit contra naturalem inclinationem, ergo est illicitum, quod erat primum argumentum ad probationem conclusionis. Secundo principaliter probatur eadem cΟ- clusio. Occidens seipsum, facit contra p ceptum decalogi , Non occides: quod habetur Exo. 2 O. & Deutero. .ergo peccat & moi taliter. Hoc est argumentum beati Augustini i. de Trinitat. ad probandum, quod Occidere
643쪽
dere seipsum, sit illicitum. Sed ut apertius
constet quam uim habeat argumentum , sicut etiam de primo secimus, conuenientissimum est etiam examinare quod prohibetur in illo praecepto, Non occides: cum in scriptura non inueniatur alibi prohibitum,aut reprehensiim eipsit in occidere. aut ex illo praecepto opo tet esse illicitum, aut reuocari in dubium potest, an liceat se interficere. Cum enim praereptum sit absolutum , Non occides : & in multis casibus licitu sit occidere,ut certo con
stat , dubitari ' merito potest, quid illo prae zepto & qualiter homicidiu prohibetur. Qui-
iam ergo ita intelligunt praeceptum, ut abiO- ute prohibeatur occisio cultiscunque homi- ais , siue priuata authoritate, sue publica, si- .ie nocentis, siue innocentis. Sed ab eo prae Cpto tanquam a canone generali excipiuntur
ege diuina aliqui casiis, in quibus licet occi- aere:uerbi gratia, homicida iuste a magistratu occiditur. Sed dicunt, quod nisi hanc facultate
baberent a Deo ex sacra scriptura, quae iuber, ut qui occiderit, occidatur, ut patet Leuit. I9. magistratus occidens latronem faceret contra
illud praeceptum,Non occides Itaq; sine quocunq; alio praecepto praecer id, Non occides, erat sitisicienter prohibitu regi occidere etiam malefactorem, nisi dominus excepisset de homicida,& quibusdam aliis malefactoribus. Et sc
644쪽
sic apud istos in nullo casti licet etiam publicis
potestatibus occidere,nisi in casibus expressis a iure diuino. Unde ortum habuit illa opinio, quod non licet inter aut adulteram , aut simplicem furem, quia non est expressium in iure diuino: neque adulterium, quia licet suerit
expressiim in ueteri Testamento,tamen est re-uo catum a Domino per illa uerba Ioan. 8. N mo te condemnauit mulier, neq; ego te condemnabo.
CONTRA hanc sententiam arguitur, Illud quod est de se licitum, & per se bonum, non est prohibitum praecepto diuino, sed occidere hominem in casti, est per se bonum , uidelicet in defensionem sui, ergo non est prohibitum illo praecepto, Non occides. neque indiget excipi a regula id, quod nullo modo potuit cadere sub regula. Si ergo occidere inua rem non potuit cadere sub prae cepto, Non occides: non est fictum licitum, quiaexceptum sit ab illo praecepto. Item in lege data Movsi fuit aliquando licitum occidere, aliquando non, & tamen non erat facta tulis exceptio in iure diuino plus de homicida, quam de adultera, ergo uel utrunque lic bit,uel neutrum Et quaero, ante legem Mo's,an licebat interficere blasphemum & homicidam , uel non Si non, contra , Quicquid no licuit in lege naturae,nunquam licuit. Non
645쪽
DE HOMICIDIO. rarenim lex Moysi, aut lex gratiar sitiat dispensa tiones legis naturae, sieci potius econtra, multa licebant in lege natum, qua in lege Moysi prohibita sunt: si licebat interficere in lege
natum adulteram, ergo sine exceptione neq;
expressione in iure diuino licuit in lege Moy si.Et ideo alii dicunt, quod in pi cepto,Non
Occides, prohibetur solum mors innocentiS.& illud praeceptum Exod.2O. Non OccideS, uidetur explicatum Exod. as. Inuontem dc ut sitim non occides. Sed contra hoc est, quod priuatus occidens peccatorem, & sontem, facit contra illud p ceptum, Non occides: si enim non peccat contra id praeceptum, Non occides, nusquam alibi in iure prohibetur ocrisio nocentis hominis. vitiare cum cereum fit etiam apud is os priuatum hominem retimasse homicidii, etiam si nocentissimum occi-Jat, certum est illo praecepto non prohiberi istum innocentis occisionem plus quam n O'rentis. Alii, qui propius ad ueritatem acce
iunt, dicunt, quod prohibetur illo praecepto occisio hominis priuata authoritate: sed neq; sti quidem sirificienter uim illius praecepti ex-
'licarunt. Si enim respublica, aut rex inno- entem hominem occ1deret, facit contra id
raeceptum, ut certum est: ergo non occide
te prohibetur absolute priuata authoritate, uit permittitur occidere publica. Neque tia
646쪽
ualet dicere, quod qui interficit se defendendo , occidit publica authoritate: quia habet
authoritate a Deo perius naturale. Hoc enim ineptum & ridiculum est. Hoc enim modo neque comedere, aut bibere nisi publica at thoritate licet.Non enim liceret,nisi a iure diuino esset permissum. Et ideo dimissis uariis 1a opinionibus, dico primo, quod ' hoc praeceptum est iuris naturalis, & non positivi, sicut etiam alia prς cepta decalogi Quod patet, qui in lumine naturali semper suit notum homicidium esse culpabile, & illicitum. Secundo insertur ex hoc, quod ' id praeceptum semper fuit aequale , & ante legem , & in lege,& tempore Euangelii. Patet, quia lex naturalis nunquam mutatur. Nec enim abrogatur, aut limitatur, aut extenditur. Est enim lumen signatum sivi per nos a principio. Tertio infero, quod ' si licebat interficere adulteram,aut si rem in lege Moysi, &licuit ante legem, & licet in lege Euangelica. Quarto dico,&inse uero, quὁd illo praecepto prohibetur omne homicidium, quod stando in lege naturae s0la, est malum, & irrationabile: dc ad hoc solum oportet respicere,& non ad exceptiones, uel promtisiones factas in lege. Omnia enim illa uel solum sunt iudicialia, quae iam cessauerunt: aut si sunt moralia, sunt explicatiua iuris naturalis.Quare erSo ad id est ultimo reserendum
647쪽
rendum, quando licet Occidexe, & quando non . Ad quod tamen iuuat scripturas con sulere, neque hoc est ut aiunt explicare idem per seipsum, aut ignotum per ignotius. Non est enim homicidium malum, quia prohibi tum : sed prohibitum,quia malum. Quare ad
intelligendum quid sit prohibitum per illud
praeceptum, Non occides , Optime respondetur, quod per causam, quod Omne id est iure naturali malum. Quinto dico, quod ' in illo praecepto non magis prohibetur homicidium authoritate publica quam priuata. Alia enim quaestio est, quem ,&quando licet occidere: se alia quaestio est, cui licet occidere, & ali quando est malum publica auth Oritate. Sexto, quod ' dupliciter potest occidi homo. Vno
nodo ex intentione,& certo proposito, ut tu lex intendit priuare uita malefiustorem. Alio Modo praeter intentionem, non dico solum arasti, & uoluntarie, sed propter alium finem, quem si posset occidens aliter consequi, non accideret: sicut cum quis in defensionem sui, ael etiam Rei p. occidis inuasorem, quem non ccideret, si aliter post et se defendere. Septi no dico, quod ex intentione licitum est stanto in iure diuino solum & naturali occidereiominem nocivum Reipublicae, quia hoc est nembrum communitatis : Et ideo sicut lici um est abscindere membrum corruptum dci noculmG
648쪽
nocivum toti corpori, ita est licitum in iure diuino & naturali hominem perniciosissim ,& boni communis corruptorem interficere,
etiam si hoc nunquam sit expressiim in iure diuino scripto: quia hoc est notum in lumine naturali, quod maius bonum debet praeserriminori bono , & priuato bono publicum bo-m, num. Octauo dico, quod ' tale homicidium solum de iure naturali & diuino est commis sum Reipub. aut publicis magistratibus , de principatibus, qui habent curam Reipublicae..13. Ut patet ex Paul. ad Roman. 13. Non sine causia gladium portat,uindex enim est. Nono dico, o quod ex intentione occidere hominem semper est prohibitum homini priuato. nunquam enim licet nisi in castu permisso. Non autem est commissa cura publici boni defendendi, nisi publicis personis. ergo nulli priuato sua authoritate licet ex intentione occidere. Vlti mo dico, quod ' omne aliud homicidium ex intentione, est illo praecepto prohibitum, seu publicae, seu priuatae personae, praeterquam in casu praemisso, quando uita alicuius propter peccatum eius est pernicio a Reipublicae.Nam de homicidio non ex intentione, quale est indefensione sui, aut Reipub. latior est disputatio: quod licet etiam ex iure naturali cognosci posset, tamen quia non est praesentis speculationis , misitim facio. Ex his patet quam uim x habet
649쪽
habet argumentum ex illo pra cepto , quod non licet interficere seipsum. Cum ' enim ne ino sit iudex sulipsius , neq; habeat authoi ita tem in seipsum, nunquam licebit se interficere, etiam si dignus morte esset, & perniciosiis Reipub. Tertio arguitur,& probatur Conclusio, Se occidens, facit nocumentum t ei publicae. ergo peccat. Consequentia est clara.
Antecedens patet, Quia quicquid homo est, est ipsius Reipublicae sicut pars sivi est totius. ergo qui se occidit, uberi a republ. quod sium est. Quarto & ultimo probatur, Quia occidens se, facit contra praeceptum de charitate. ergo peccat. Consequentia est nota, & ante cedens probatur, quia non minus homo te netur se diligere, quam proximum sicut se ipsum : sed si occideret proximum, temper ei set contra charitatem proximi. ergo se occidens, facit contra charitatem sui. Ista duo argumenta, no carent difficultatibus, & dubiis, possentque examinari sicut praecedentia. Sed quia impugnando conclusionem ipsam, commodius ueritas ipsius explicabitur, nec tempus nobis suppeteret , si utrunque uellem prosequi, ideo hoc relicto, contra conclusonem arguitur, & primo sic, Nemo potest se saltem de industria & uolens occidere. ergo coclusio includit falsum,scilicet inueniri postetale delictum & crime. Antecedens probatur,
650쪽
Quia uoluntas non potest uelle nisi bonum, ut Aristoteles habet,& iimpa ς sentiaria pro rato habemuς: sed non esse,aut desinere esse no est bonu,imo potius malum,ergo nullus seipsum potest interficere. Neq; sufficit dicere, ' cum anima sit immortalis,non desinit es e salte me liori sui parte qui se interficit. Saltem enim a gumetum ,pcedit de illo, qui no haberet spem alterius uitae , qui non posset seipsum intersi cere, cuius oppositum ex historia constat. Et confirmatur, quia impossibile est quod aliquis nolit esse beatus , ut diserte August. tenet Ι7. de Ciuitate Dei. Sed qui uult esse, uult esse beatus, cum non possit esse beatus si non sit ergo non potest aliquis nolle esse, &per con-s equens se interficexe. Secundo arguitur,Nulli facit nocumentum. ergo non peccat se in terficiendo. Antecedens patet, quia non si bi, quia uolenti non sit iniuria. ipse autem uolens patitur . ergo non patitur iniuriam.
Nec sufficit dicere, quod facit iniuriam reipublicae, quia saltem qui bona uenia reipublicae, uel adepti licentiam a republica sicut mos apud aliquas nationes fuit se interficerent,
non peccarent.Et confirmatur, quia qui bona temporalia uolens perderet, neque sibi, ne que reipublicae iniuriam faceret . ut si quis equum situm Occideret, & tamen non minui res temporales sunt reipublicae, quam homi