Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

rationabili causa sine uitio simoni coserre pro temporalibus. Haec probata est supra, quia nil habent spiritualitatis, ut officiti hospitalitatis, uri procuratoris , ut supra expositum est. Et idem uidetur de osticio Sacrisis,&sorte de se

pultura , & de aliis huiusmodi , quae profecto pauca sunt,& in illis quandoctaq; alius est et s-moniacus. Si Papa sine rationabili causa faciat contractum alias simoniacum, grauiter peccaret. FLec probatur, quia ut Sanct.Tho. probat Ia. q. 96.art. . princeps est solutus suis legibus quo ad uim co ei citiuam , sed non quo ad uim directivam, & est subditus legi, ex aequitate naturali, ut habetur, extra.de constitutione, c. cum omnes. Quisquis ius in altero statuit, ipsi eodem iure uti debet, ut Sapietis dicit authoritas, Patere legem, quam ipse tuleris. Atque etiam improperantur, qui dicunt, & non faciunt,quia aliis onera grauia imponunt.&ipsi nec digito uolunt ea mouere, ut dicitur Mait. 26.Vnde, inquit Sandi. Tho.quatum ad indi cium princeps non est solutus a lege . & dixi grauiter peccare: quia sortasse neque a mortali excviatur , & quia uendit non sua, & ratione scandali,& ratione iniuriae, quam aliis facit, cogendo ad ius, quod ipse tenere non uult. Et idem iudicium de omnibus aliis, quae sunt iu

vis positivi. Vnde qui sine causa rationabili perunt dispensationes a Pontifice, dato quod adepti

722쪽

adepti sint dispensationem, sorte excusantui, non tamen excusantur male petentes, & quia Pontificem inducunt ad peccandum, quamuis Do ctores dicant, quod circa ea, quae sunt iuris positivi, Papa post et peccare alio peccato, scilicet acceptione per narum,uel auaritiae, non autem simoniae. Videtur tamen, quod illud sit peccatum simoniar. Nam sicut peccaret peccatum intemperantiae, si sine rationabili causa

non ieiunaret, aut duceret uxorem, quae sunt

de iure positivo. licet huiusimodi propositio

monia. Vnde est corollarium, Eodem modo potest Papa dispensare rationabili causa cum aliis in his quae sunt simoniaca iure positivo,& circa spiritualia,unde posset dare facultatem c5mutandi sine noua licentia. Sed ex primo dubio de obsequio oritur dubium, Vtrum 6 ' hoc ipsum, scilicet sperare beneficium spirituale ex ossicio temporali, sit simoniacum. Ad hoc respondent Doctores, quod sperare principaliter est simoniacu, sed sperare minus principaliter, non est simoniacum. Sed parum ex pedit, quod sit principaliter,uel minus principaliter. & ideo melius est ut distinguatur, me diate, uel immediate: quia si immediate per obsequiu uult habere beneficiti, simoniacum est Si aute uult consequi beneuolentia, ex qua

723쪽

possit habere beneficium, no est simoniaculia.' Dubitatur, An ' promittere spiritualia, sit simonia. Dico, quod no, licet sit male factum. sed circa hanc disputationem de sinonia iuris

diuini potissima difficultas est, qtrae sunt illa, in quibus est spirituale de iure diuino, & quae in quibus de iure positivo. Ut inde intelligatur in quibus Papa potest dispensare, aut non, Et in primis est controuersia de beneficiis e clesiasticis, an sint spiritualia ex sita natura, an solum de iure positivo, & per consequens an uendi possint sine uitio simoniae. De qua quaestione sunt conchisiones.Prima coclusio, In beneficiis uniuersaliter simonia est de iure positivo,&per conseques Papa potest uende re sine rationabili causa,&sne uitio simoniae, uel ex rationabili causa, & sine peccato. Haec glosiae in. c.ex parte. de officio delegati,& Antonii de Butr.&Imol.& Cardin. c. r. de simo nia. Pro ista opinione arguitur Quia in omni beneficio sunt simul spirituale, & temporale, ubicunque haec duo inueniuntur, potest uendi ratione temporalis, dum modo non pluris uendatur, ut patet de calice, uestibus, lacris. ergo praebenda, quae habet reditus,potest uendi techm dum vistam aestimationem temporalis reditus, dum modo gratis detur quod spirituale est in ipso beneficio .Et co firmatur. Quia quod hoc temporale sit annexum huic spirituali,

724쪽

D EsIMONIA. tuali, solum est de iure positivo .ergo Papa poterit uendere,ac si non esset annexum, imo uique ad Urbanum primum Ecclesia dicitur habuisse reditus. Praeterea probatum est spirituale esse annexum temporali, & hoc non obstante, illud temporale potest uendi, ut

go simili ratione temporale adiunctum spirituali, in priebenda uendi poterit adiunctum cum spirituali. Verum haec argumenta solum uidentur procedere de simplici praebenda , ut canonicatu, aut patrimonio, in quibus nil uidetur spiritualis proprie, cum neq; habeant claues, neq; administrationem sacramelorum. Secunda opinio sequitur aliud extremum,' omnis simonia in beneficio ecclesiastico est prohibita iure diuino , & per consequens uendi non potest sine uit1o simoniae. Haec est opinio theologorum , de qua statim plura. Tertia opinio sequitur uiam mediatam, sicilicet quod in beneficiis habentibus administrationem ordinis,uel executionem clauium, simonia est de iure diuino , & per consequens Papa non eximitur ab illa, neque alium exime re potest. In aliis autem non habentibus talem administrationem , aut executionem, si

monia solii est de iure positivo,& sic Papa pD- terit illa uendere sine uitio simoniae, alias flagitiose peccat.ut de canonicatu primo in Od ,

725쪽

& si qua limi alia similia. Haec est Panormit. cap.I. de simonia, & in receptione . capit.ulti mo, de simonia. De hac qua tione sit prima conclusio contra Panormi dc Hostioluem, Non ' minus est simonia uendere canonicatum simplicem, quam beneficium cum cura animarum. Probatur, Nam si uendithir ossi cium , ita esst spirituale , sicut aliud : si autem temporale, non es magis temporale reditus simplicis praebendae, quam beneficii haben iis curam animarum. ergo par ratio est de utroque. Antecedens autem pro prima parte probatur, in qua esst dissicultas, quia cle ricatus es: res spiritualis : quia quamuis sit ex institutione Ecclesiae, nihil aliud est, quam adeptio ad administrandum populo, & sacri siciis diuinis. Et Sanct.Thom. 2.2. qua st.IOO. articulo ε. ponit clericatum inter spuritualia, praebenda autem datur clerico, quia clericus est primo ratione officii clericalis , & ex illo habet ius capiendi fructus priebendae, quod etiam ius non potest esse, nisi spirituale, cumfundetur in ossicio clericali, ratione enim illius officii debetur illi sitstentatio a populo de i ure diuino, iuxta illud I. ad Corinth. 9. Qui altari seruit, de altari uiuere debet uia de sequitur quod tam spirituale est officium clericale, & 1us recipiendi fructus in simplici praebenda , sicut in episcopatu: & sic nulla ui detur

726쪽

detur differentia inter beneficium simplex, &cum cura animarum. Prieterea, ita est de iure

positivo subdiaconatus, sicut simplex clericatus : ergo si propter hoc licet uendere prae bendas annexas clericatui simplici, licet uendere paebendas subdiaconatus, si quae sunt , ut si esset praebenda assignata subdiacono pro officio siuo, quod habet. Secunda conclu-'' sio, Papa non potest uendere sine uicio simo ni ae ex quacunque causa quodcunque beneficium ecclesiasticum. Probatur, quia in beneficio non reperiuntur nisi tria, ossicium,

ius recipiendi, & ipsi fructus. Papa autem non potest dare secundum, nisi per primum, quia non competit ius recipiendi, ut dictum est, nisi ratione officii : sed tam primum quam secundum est spirituale bonum. ergo Papa. non potest illa uendere. Hanc habet Palud.

Adb ii. xvi -& Adrian. quotlib. 9. &Caieta. opu- caietati. sculo proprio de Simonia: qui hoc modo arguunt, Magis spirituale est actus eligendi Episcopum, qui tamen spectat ad canonicos: &praeterea, quia non est minus spirituale officium Canonici quamuis sit de iure positivo, quam si esset de iure diuino , sicut non est

minus spirituale officiis subdiaconatus de iure positiuo , quam sacerdotii de iure diuino. sed si canonicatus esset de iure diuino, uendi non postet.

727쪽

osset. ergo neque & nunc Praeterea, quia in panonicatu tria inueniuntur ut dictum est olericatus, siue ossicium,ius recipiedi fructus, ipsi fructus: quaero utrum canonicus h ,uit ossicium gratis,uel pretio.si secundum, st simonia. Quaero &de secundo,scilicet deure recipiendi fructus. Aut habetur gratis,ael pretio. si fecundum, est simonia, quia ut robatum est,etiam est ius spirituale, quia ex atione officii spiritualis,sicut etiam ius decinarum in nouo curatu est spirituale. si autem

apa hoc gratis dedit, iste iam tenet tituum, &dominium praebendae,&hoc sufficit id recipiendum fructus, neque est ibi aliud, quod papa possit uendere. Vnde est impli alio , quod papa gratis det, quod est spiri

uale in praebenda, & uendat quidem tem orate.& in hoc consistit ratio huius simo- ake. Et confirmatur . Nam papa non habet maiorem titulum ad fructus praebendarum, quam ecclesia. sed ecclesia non habet nisi ius spirituale, scilicet ratione administratio nis spiritualis . ergo neque papa : ergo nihil babet,quod possit uendere.Et similis calum nia uidetur esse, si quis diceret,Ego do tibi gratis titulum ac dominium ad fundum,lied uendo tibi fructus.si enim habeo ius ad

728쪽

DE sIMONIA. no, sicut in ueteri testamento, non possent uendi.ergo neque nunc, quia non minus es ossicium jpirituale clericorum, quam erat Levitarum. Panormita. arguit pro ea parte, quSest in hac sententia Nam in capi .ex diligent de simonia dicitur, quod praestatio iuramenti pro beneficio acquirendo, diuinis, atqu humanis legibus contraria esse dignoscitur ergo papa non eximitur ab illo iure.Praeterea si papa potest facere.ergo dare facultatem alii potest: quod omnino esset absurdissimum 1ed totus iste error emanauit, quod isti crediderunt, quod illa, quae sitiit iuris positivi

non sent uere spiritualia, in quo uehemente erratum est. sicut enim spiritualis consecratis ecclesiae, aut consecratio sacerdotis, benedictio aqtue, absolutio sacramentalis,non suntemporalia, sed spiritualia. ita licet beneficium canonicorum sit de iure positivo, esita spirituale, sicut ossicium sacerdotis: quos

contradicere est erroneum. Papa enim nos

potest uendere spiritualia bona beneficio rum sine titulo spirituali, quia non est do

minus,ut ait Sanctus Thom. 2.2.quaest. IO OEt probat Palud. Nam sundatores non reli querunt bona illa papae,sed ministris soluna neque spectat aliud ad papam, quam prout so ministrorum. Haec uidetur contra Adria

729쪽

ut infra dicetur .s tamen papa sine titulo spirituali de facto uenderet, non esset si motania, similiter ac si rex uenderet illas , neque

uenditio teneret.Non negamus tamen, quin

papa pro communi utilitate ecclesiae post et uendere , uel al1ter transferre fructus , uel partem illorum, quia etiam de bonis clericorum potest disponere tanquam admini strator. Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur primo , quod disserentia est clara, quia in calice, aut in argent O po test aliquis habere itis ad illud temporale,&non ratione spiritualis: non ita autem est

in beneficio, ubi ad temporale non potest esse ius, nisi spirituale ut declaratum est Ad

confirmatione negatur consequentia: qui ali rei sit annexum de iure post tuo, tamen annexum est debitum, sola ratione spiritualis. Ad aliud de iure patronatus respondetur, quod disserentia est clara, quia in patronatu spirituali sequitur ipsum temporale.econtra rio autem in benescio temporali sequitur spirituale.& haec de beneficiis, & officiis, ut quibus est aliquid spirituale. Si quae tamen siint, quae re vera, ut supra dictum est, nullum continent officium spirituale, de quibus sit mentio in dicto capit. Saluator. non negamus, quin uendi possint sine uitio simoniae,

ut officium,& praebenda in hospitali, imo o a &cathe

730쪽

& cathedra in uniuersitate,& alia similia: qui: ista ad nihil spirituale ordinantur,& laici

possunt concedi Ex quo sequitur,qubd om nes praebendae militares, quas commenda uocant , possent authoritate papae uendpro temporali sine uitio smoniae. Nam ii. cet sint annexae religioni, & religiosis, nortamen ratione officii spiritualis,sed pro officio militari .Ex quo iterum sequitur, quoc ι 'neque ex authoritate papae postulat commutare commendam pro beneficio . Patet qui commend est mere temporalis, sicut stipendium ducis in bello. Adria.in quoi lib. ad quintum principale, dicit, quod opinio quq dicit, quod papa in uenditione benes

cloxum, non est simoniacus , uerissima est quando intendit uendere ius recipiendi siru- et Lis , non mediate aliquo officio spirituali Conti ria tamen opinio habet uerum, quan ido intendit uendere mediante aliquo officic spirituali Et inquit, quod papa hoc potest sis cere, quod non mediante aliquo Oificio spi tuali possit uendere praebendam, quia tur non possunt eum impedire. secus de praelati in serio bus,& sic concedit, quod authoriza te papae potest aliquis commutare beneficium pro officio temporali, scilicet notariatus,

quod intolligitur, quis d papa dat illis prarben' dam Iemporalem pro officio illo,& non tu

SEARCH

MENU NAVIGATION