Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

851쪽

ueniens ad usum rationi S. 3 33

quod non possint cognoscere quid expediat, aut quid noceat, omnino non imputaretur eis quicquid agerent , non amplius, quam nunc imputatur. ergo non est opus negare libertatem uoluntatis. Confirmatur ultimo , quia amentia hoc uidetur sistum significare, scilicet priuationem, aut turbationem mentis , scut intellectus, nec dicit respectum aduoluntatem, manet. ergo si non certa, certe

probabilis propositio, in pueris,&amentibus,& Qmniantibus, & etiam in motibus subitis non necessitari uoluntatem, sed posse ag re , & per consequens hoc non esie satis ad liberum arbitrium. Verum est tamen, quod haec non est simpliciter nec proprie libertas, sed imperfecta, & secundum quid, quae non est capax bonitatis, & malitiae, neque laudis, &uitilperii, 'Quarta propositio, Idem est habere liberum arbitrium, quod esse dominum

suarum operationum.Ista concluso est Sanet. S.No. Thom. in multis locis, expresse Ι. a. quaest. I.

articulo 1. ubi dicit, quod in hoc differt ho mo ab aliis animantibus, quod est dominus suorum actuum . Vnde illae solum actiones uocantur humanae proprie , quarum homo est dominus. Est autem homo dominus sitarum actionum per rationem & uoluntatem. Vnde doliberum arbitrium dicitur esse facul

852쪽

3 Ad quod teneatur homo

tas uoluntatis & rationis , & articulo a. dicit, quod homo habet domin1um suarum acti O- num per liberum arbitrium. Ad hoc inquit quod dominus suarum actionum sit homo, duo requiruntur. Alterum , ut homo habeat

facultatem consultandi, ac deliberandi quid bonum est, & quid malum est, & quid consequendum, quid sugiendum, quid uitandum. Alterum est, ut habeat in sua potestate post deliberationem, eligendi,& relin quendi quod sic deliberatum est, neque enim primum sufficit sine secundo. Neque quis es set dominus suarum actionum , si post deliberationem necessarib aut sequeretur consilium,

aut non posset sequi. Ista propositio est clara ex communi sign1ficatione, & acceptione uerborum. Nam is uere dominus dicitur ab omnibus, qui habet facultatem utendi re. Ita enim desniunt, &Ιuris consulti, & theologi. Et ista facultas non potest haberi sine facultate rationis, & uoluntatis , quae est liberum arbitrium. Vnde idem est liberum a bitrium, quod habere dominium suarum actionum: & sic & dominium , & liberum a bitrium definiuntur per idem, scilicet facultatem. Est enim liberum arbitrium sacultas rationis, & uoluntatis. Et dominium actionum humanarum est sacultas etiam utendi ratione

853쪽

ueniens ad usum rationis.

tione& uoluntate.

, ' Quinta propositio, Ex duobus requisitis ad liberum arbitrium secundum potest esse siue primo, & posito primo , ponitur secundum. Hoc est manifestum. Nam ubi est facultas deliberandi, est facultas eligendi, &econuersio, nec unum inuenitur sine alio, ut patet in brutis, pueris, & amentibus, ubi nulla mutatione , aut differentia posita ex parte Volun

talis ut dictum est, solum quia intellectus

impeditur a deliberatione, & consilio, uoluntas etiam non habet in sua potestate oti gere & non eligere. Et ideo etiam qui uellet tenere contra tertiam propositionem,&dicere, quod in habentibus usum rationis, UO-l uiuas necessario elicit omnes actus, posset re spondere ad argumenta facta, & dicere, quod natura uoluntatis est, quod si intellectus sit solutus, & capax deliberationis &consilii, uo luntas libere agit. Si autem non sit capax, UO-luntas necessario agit, & naturaliter. Et ideoctam quaeritur a quo necessitatur uoluntas in amente, dico quod non a notitia, sed a natura : sicut nec in bruto necessitatur ab obiecto uel notitia, sed a natura, quia libertas uoluntatis dependet ab intellectu. Licet enim libertas formaliter sit in uoluntate tanquam in subie- , t 0, sed est in intellectu,tanquam in causa uel radice

854쪽

Ad quod teneatur homo

quaest.2ε.arti c. a. Et Aristot. 8. Ethico .dicit, quod desiderium, siue electio necessitatur ex consilio. Sequitur corollarium responsiuum ad qui estionem primam pxincipalem, in qua quaerebatur, quid est hominem habere usium rationis, uel peruenire ad ultim rationis. Dico, quod est hominem esse in tali statu,ut possit consultare,& deliberare de agendis'. quamuis enim usius rationis praeter hoc dicat &potestatem eligendi, quod spectiit ad uoluntatem: tamen in quocunque est potestas consultandi, est etiam eligendi. Sed quamuis in

hac determinatione omnes conueniant, uel omnino debeant consentire, nascuntur dubia ex ea, non quidem adeo grauia, sed pror

sus non contemnenda.

Et primum dubium est physicum , unde

3 scilicet cum non solum omnes homines sint eiusdem speciei, sed etiam ipsae humanae potentiae & uirtutes , imo, ut in praesent' supponimus , una non est perfectior alia: cum ista, inquam, sint ita, unae prouenit, ut unus homo habeat usum rationis , & alius non habeat & item, cur in infantia non sit ut est in ad lescentia Et confirmatur, Idem est omnino intellectiis in pueritia &in senectu-

855쪽

ueniens ad usum rationis 33

te.Vndest prima propositio, Ista disserentia non potest prouenire immediate ex parte intellectus, aut uoluntatis. Ista proposito clara est, quia licet reuocetur in dubium,an intellectus unius si persectior intellectu alterius, non potest tamen esie tanta inaequalitas, ut faciat amentiam, aut sanitatem. Et item non daretur causa de infantia, & adolescentia, clim sint eaedem potentiar.Et secundo probatur, quia si amentia proueniret immediate ex parte intellectus,aut uoluntatis,tunc inueniretur etiam in animabus separatis, quod no itum absurdum sed impium estet dicere. Secunda propositio,Talis differetian5 prouenit ex aliquo habitu concreato a natura,vel intelle mi,uel in uoluntate, qui s olu si in uno,& no in alio , uel in puero,& no in adulto .Hoc pa tet, quia anima nostra est laqua tabula rasse, in

qua nihil est depictu,ut Artuo. disputauit contra Platonem,&si qui sunt, illi selum sitiit primorum principiorum , qui sunt communes omnibus,& neque transiens auigilia in somnum perdit alique habitu, neque a finitate in demetia, neque ergo acquirit alique habitum rediens a dementia in sanitatem.Tertia,Desectus, & imperfectio,vel priuatio usiis rationis,uel semper, uel ex multo maiori parte pro

uenit ex desectu & imperfectione partis sensi

V titiae

856쪽

333 Ad quod teneatur homo

tiuae cognoscitiua ,scilicet a sensibus,& maxime interioribus. Primo pro pueris, cum potentiae rationales sint persectae ut dictum

est nihil potest reddi, quod sit in causa huius

priuationis,nisi ex parte senstitia, neque item in dormiente& somniante, eademque ratio sussicit in aliis, quia effectus communis causa est communis: Secundo, quia cum nihili stin intellectu quin prius fuerit in sensu primo

Posterior &necesse si intelligentem phalasmata speculari tertio de anima corruptio& imperfectio in senti edo necesse est ut redudet in inleslectit. ergo.Ista erit sussciens causa priuationis usus rationis.&confirmatur, quia etiam diuersitas & inaequalitas ingeniorum tiro uenit etiam ex differentia sensuum,ut Phiosophus secundo de anima dicit, Quod camne molles, sue delicati sunt aptiores mente &ingeniosiores: quod ideo est, quia omnis sensus sundatur in sensu tactus ut ipse illic dicit qui persectis simus est in carne persectiore. Hanc conclusionem probat S. Tho .ex prima parte, l. 8 .articu. 8. ubi probat, quod ligatis sensibus,tigatur intellectus. Et Aristo .reddit rationem libro de somno & uigilia, quare sensiis ligantur in dormientibus , quod scilicet resoluuntur uapores sumo si ad cerebrum& ut dictum est quanto sensus soluuntur,

tanto

857쪽

Demens ad usum rationis. 339

tanto etiam ratio ligatur. ergo totum pro

uenit ex parte sensuum. Quid aute sit in causa ut sensitiva pars non sit apta ad officium sentiendi in pueris , an humor immodicus in cerebro , quae item in phreneticis, & amenti bus Oaon est huius loci quaestio, sed ad me dicos, & physicos relinquenda. Modo hoc sciamus, eos , qui aequo modo se habent in sensibus, aequaliter habere usum rationis ut

in plurimum. ' Quarta propositio, Appeti

tus' sensitiuus potest esse cauca priuationis ustis rationis: volo dicere, quod dato si quis habeat uires sensitivas conuenienter dispositas ad officium sensuum, tamen ex uChC- menti passione potest quis perdere usium rationis. Hoc patet, quia ut Aristote dicit 6.Ethicor.& 7.Perturbationes, & passiones impediunt iudicium rationis. Ita enim iu dicat homo in agendis sicut est asseruis .Quare , inquit, qui in perturbationibus sunt constituti, eodem modo sunt constituti sicut dormientes, suriosi, & ebrii : eodem enim modo falluntur . atque ideo impossibile

est in continentes este tapientes , aur prudentes. Si ergo perturbationes appetitus sensiti-ui impediunt usium rationis, ergo tantum possunt crescere, ut omnino tollant. Aristo. 7 . Ethico. expresse dicit, quod ira, &Υ λ cupidi

858쪽

3 o Ad quod teneatur homo

cupiditates uenere ς, caeteraque similia, nonnullos in sui orem & insaniam adigunt Et comunius inueniuntur, qui ex iniuria in sani re incipiunt. Sed uerum est, quod licet sortasse appetitus sensitiuus posset immediate mouetare uoluntatem,& non solum mediante notitia,tamen ira perturbat iudicium rationis: videtur quod non possit nisi turbando sensum.&sic ista causa huius priuationis tandem reducetur ad priuationem, scilicet ad imp dimentum partis sensitiuae cogn O sicili uar: quanquam posset oppositum dici ut statim disputa ' uimus.' Quinta propositio, Probabile ' es quod omnimoda rectitudine posita ex parte sensitiua,usius rationis posset tolli per habitus

existentes in uoluntate,puta ex odi O,uel amore etiam uoluntatis.Patet, quia etiam, ut Aristo.6.Ethico .tradit,&experientia docet, mali habitus perturbant iudicium rationis: ergo taliter postulat crescere, quod superent uirtutem naturalem intellectus,& omnino tollant

potestatem deliberandi quia si possimi insem

re difficultatem , ergo & omnino impedire. Et confirmatur, quia tantum possimi pertu bare mali habitus, sicut passiones. ergo si p/isiones hoc possunt, quare non etiam habitus Et licet uerum sit, quod etiam eo casu turbantur etia sensus, tamen prior uidetur turbatio rationis.

859쪽

ueniens ad usum rationis 3 i

rationis.Et co n firmatur, quia a sen sibus intellectus no recipit nisi species,& ad usum rationis requiritur discursus, & ratiocinatior ergo dato quod sensius communes administrent species,potest aliunde intellectus impediri abusici rationis. Quod si hoc est uerum,posset aliquis sui ere, non ex imperfectione sensuum. Et dixi hanc propositionem esse probabilem, & non ita certam: quia ex hoc uidetur sequi, quod qui ita insaniret in corpore, quod etiaextra corpus,&perseueraret insania, quia habitus mali perseuerant in animabus damnatorum, &sic essent aliquae animae in inferno non habentes usium rationis. Sed qui uellet negare illam propositionem, Oporteret respodere, quare si habitus mali possunt aliquo modo turbare iudicium rationis, non possunt tantum crestere,& tantum impedire,ut iam non siifficiant ad usium rationis Et ad hoc in coue nies de anima separata, quod inserebatur, possemus dicere, quod habitus qui de no possunt esse circa omnes materias,imo habitus ita magni no possentes Ie nisi circa raras materias:&sc remaneret intellectus liber circa materias alias:nec esset inco ueniens,quod anima separata insaniret circa aliquam materia, sicut maniaci faciunt.Non est ita de passionibus, nam passionibus commouetur corpus,& ipsum

y 3 instru

860쪽

3 2: Ad quod teneatur homo

instrumentum, uel organum uirium sensitivamna, quo corrupto,iam non est idoneum ad quan cunque materiam, etiam si causa fuerit

etiam circa imum sol sim. Sexta propositio, Nulla dispositio qualitatum naturalium sine ' speciebus sensibilibus est sufficiens ad usiim rationis,uplo dicere, quantumctique organum esset optime dispositum per qualitates naturales,& ad recipiendum species, non autem dicereti ir quis habere usum ratio is es c patet manifeste.Na adiudicandu& cosultadu quid uitandu est,& quid prosequedu, requiritur multitudo specierum.Nam ad certe costiliandu in agendis, oportet habere memoria praeterito ru, ut dicit Cicero a. Rheto. & Arist o a. Ethic.' uirtutes intellectuales indigent experimento,&tepore, nec potest homo iudicare de contingetibus, nisi ex his, quς comuniter accidui, quq sine memoria cognosci no possunt. Vndes quis amitteret omnes species, quatucunque organa maneret bene disposita ad recipiedum nouas species, c5stat, s ille non haberet iis im rationis.' Septima propositio , Ad ' hoc, qaliquis perueniat ad ustim rationis, multu facit docta educatio,&infructio.Volo dicere, quod prius quis, caeteris paribus,perueniet. adusiim rationis s bene instruatur,& inter ciuiles ii omines,qtiam apud rusticos. Patet hoc,

quia

SEARCH

MENU NAVIGATION