Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

113쪽

i p.I. MEDICINA. 77 asperiora esse consueruhi. Ex iocinore si pus iis cruentum exit, mortiferum est At ex suppurationibus hae pessimae sunt, quae in

tu tendunt, sic ut X teriorem quoque cutem decolorent ex his deinde 'lupe in Xteriorem partem prorumpit tum lude ma imae, quae que planissimae sunt Quod si, ne rupta qui dem Vomica, Vel pure extrinsecus emisib, febris quieuit, aut quamuis quieUerit, tamen repetit;

item, si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est liuidum pallidum, si nihil

aeger excreat nisi pituitam spumantem, pericu- tum certum est Atque ex his quidem suppurationibus, quas pulmoniim morbi concitarunt, sere senes moriuntur ex caeteris i juniores At in tabe sputum miXtum purulentum, febris assidua, quae & cibi tempora eripit, siti affligit. in corpore tenui perieulum subesse testatur Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli sis' fluunt; ubi urina quaedam D araneis similia supersidentia ostendit atque in sputis odor sc H dus est maxis neque, ubi post hae et orta dejectio est, protinus moritur: utique, si tempus Q autumni est, quo fere, qui caetera parte anni traxerunt, resoluuntur. Item, pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere e desiisse, mortiferum est Solet etiam in adolescentibus is morbus, ex vomica fistulavo

114쪽

τ8 A. CORN CELSI Lib. a. oriri Qui non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae valetudinis subsecuta sunt Exus liquis f)vero minime facile sanantur virgines

aeut eae mulieres, quibus superuenit tabes, quod

menstrua suppressa sint. Cui vero sano

bidus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur, imitra septimum diem pereundum est magis si

cum aluus cita non antecesserit, palpebrae dormientis non coeunt, sed album oculorum p. paret Quos tamen ita mors sequitur, si id imalum non est febre discussum . At ob aqua

inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad fani tatem raro perducitur: utique, si conicitria his, quae supra posita simi, subsequuntur Eque in ea quoque tussis si spem tollit item sis an guis sursum H deorsumue erupit, laqua mediuna corpus irnpleuit Quibusdam etiam iri hoc morbo o tumores oriuntur, deinde desinunt , deinde rursus assurgunt Hi quidem tuto Ores sunt, quam qui supra comprehensi sunt, si attendunt sed fere fiducia secundae valetudinis opprimuntur. Illud jure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul: affligant nostra corpora, parte aliqua tueantur Nam, siue aqua inter cutem quem impleuit, siue in magno multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis

115쪽

p.r. MEDICINA. 79ere factus exanguis est. Articuli vero cui

sic dolent, ut super eos ex callo quaedam iube cula innat sint, nunquam liberantur quaeque eorum vitia vel insn senectute coeperunt, vel in senectutem ab adolescentia peruenerunt, Vt aliquando leniri possunt, sic nunquam ex toto finiuntur. Morbus quoque comitialis post an num quintumo vigesimum ortus aegre curatur: multoque aegrius is qui post quadragesimum annum coepit adeo ut in eo aetate aliquid in natura spei, vix quidquam in medicina sit. In eodem morbo, si simul totum o corpus assicitur, neque ante in partibus aliquis venientis ni li sensus est, sed homo ex improuiso concidit, cujuscunque is aetatis est, vix sanescit si vero, aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio,

medicinae locus non est. Dejectionibus p quoque si febris accessit; si inflammatio ocinoriS, aut praecordiorum, aut ventris; si immodica sitis; si longius tempus si aluus varia; si cum dolore est, etiam mortis periculum sub est maximeque si inter haec tormina vetera esse coeperunt. Isque morbus maxime vi pueros absumit usque ad annum decimum caeterae aetates facilius sustinent. Mulier r quoque grauida ejusmodi casu rapi potest atque, etiamsi ipsa conualuit, partum tamen perdit. Quin etiam tormina D ab atra bile orsa mortifera

116쪽

so A. CORN CELgi Lib. a. fera sunt aut si sub his, extenuato jam corpore, subito nigra aluus profluxit. At intestinorum t)heuitas periculosior est, si frequens dejectio est; venter omnibus horis&cum sono de sine hoc profluit; si similiter no eluin interdiu;

si, quod eXcernitur, aut crudum est, aut nigrum

&, praeter id, etiam laeve, mali odoris, si sitis vrget , si post potionem urina non redditur quod euenit, quia tunc liquor omnis non ini,esicam, sed in intestina descendit, si os exulceratur, si rubet facies, inuasi maculis quibusdam colo tum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pingui atque rugo susi si tibi cupiditas non est. Inter quae cum euidens mors sit, multo euidentior est, si jam in longinquum quoque id vitium est maxime etiam, si in corpore senili est. Si vero in tenuiore

intestino morbus est, vomitus, singultuk, neruoruu distentio, delirium, mala sunt. At in morbo arquato ' durum fieri jecur, perniciosissimum est. Quos lienes male habent, si

tormina prehenderunt, deinde conuersa sunt vel in aquam inter cutem, vel in intestinorum levitatem, Vix ulla medicina periculo subtrahit.

Morbus intestini tenuioris ex urinae 3 dissicultate, nisi febre resolutus est, intra septimum diem occidit. Mulier o ex partu, si cum febre uehementibus etiam Massiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est Si, do

117쪽

'Cap. I. MEDICINA 83 dolor atque insammatio est in his partibus, qui bus viscera continentur, frequenter spirare, si- gnum ' malum est Si sine causa longus do- lor capitis est in ceruices ac scapulas

transit, rursusque in caput reuertitur, aut a ca-

pite ad ceruices scapulasque peruenit, pernici- osus est nisi vomicam aliquam Xcitat, sic, ut pus extussiatur aut nisi sanguis ex aliqua parte prorumpit aut nisi in capite multa porrigo, totoue corpore pustulae ortae sunt Equemagnum malum est, Vbi torpor a atque prurigo peruagantur, modo per totum caput, modo in parte aut sensus alicujus ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perueniunt. Et, cum in iisdem ex abscessibus auxilium sit, eo

tamen dissicilior sanitas est, quo minus pessub his malis illi subsequuntur. In coxae byve tro doloribus, si vehemens torpor est, frigescitque crusin coxa, aluusque nisi coaetii non reddit, idque, quod excernitur, mucosum est, jamque aetas ejus hominis quadragesimum annum excessit, is morbus erit longissimus, minimumque annuus neque finiri poterit, nisi aut vere, aut autumno. Dissicilis aeque curatio est, in eadem aetate, ubi humerorum dolor o vel ad manus peruenit, Vel ad scapulas tendit, torpo remque dolorem creat, neque bilis vomitu leuata est Quacunque vero parte corporis

membrum aliquod resolutum est, si neque

118쪽

t A. CORN CEI si Lib. mouetur, emacrescit, in pristinum habitum

non reuertitur; eoque minus, quo Vetustius

e id vitium est,in quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni neruorum ad mediciniam non idonea tempora sunt hiems autumnus: aliquid sperari potest vere Maestate. Isque morbus mediocris vi sanatur, ea hemens sanari non potest omni etiam do- .lo minus medicinae paret, qui sursum g procedit Mulierith grauidae si subito mammoe emacuerunt, ab Ortus periculum est Quae ne.

que si peperit, neque grauida est, si lac habet,

a menstruis defecta est Quartana aestiua, breuis: autumnalis fere longa est maxime , que quae coepit hieme appropinquante. Si sanguis i profluxit, deinde secuta est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est. Itemque, si medicamentis m purgatum l&adhuc inanem, neruorum distentio oppres lsit aut si in magno dolore, extremae partes fri ligent. Neque is ad vitam n redit, qui ex sti spendio spumante ore detractus est Aluus nigra, sanguini atro similis, repentina, siue cum febre, siue etiam sine hac est, perniciosa est.

119쪽

CU. q. MEDICiNA. 87 morborum transeundum est. Ex his quaedam

communes sunt, quaedam propriae . Commu- nes, quae pluribus morbis opitulantur Pro priae, quae singulis Ante de communibus di- cam. Ex quibus tamen quaedam non aegros solum, sed sanos quoque sustinent, quaedam in aduersa tantum valetudine adhibentur. Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit, aut euocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simul que aut durat, aut mollit. Quaedam non nomodo tantum, sed etiam duobus inter se non contrariis adjuvant. Demitur materia, an guinis detractione, cucurbitula, dejectione, Uomitu, frictione gestatione, omnique Xercitatione corporis, abstinentia, sudore. De qui

bus protinus dicam,

De Sangmnis detractions per venas. OSANGuINEΜ, incis a Vena, mitti nouum non est sed nullum pene morbum esse, in

quo non mittatur, nouum est item, mitti

junioribus, foeminis uterum non gerentibus, vetus est. In pueris b vero idem experiri,&in senioribus, is grauidis quoque mulieribus, vetus non est. Siquidem antiqui, primam ultimamque aetatem si istinere non posse hoc auxilii genus judicabant; persuaserantque sibi,

120쪽

mulierem grauidam, quae ita curata esset, ' abortum esse facturam. Postea vero sus stendit, nihil ex his esse perpetuum , aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas dirigi curantis conssilium debeat. Interest enim, non quae aeta sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae Vires sint. Ergo, si hi luenis imbecillus est aut si mulier, quae grauida non est, parum Valet, male sanguis mittitur, emoritur enim Vis, si quae supererat, hoc modo erepta. At firmus puer, robustus senem, grauida mulier Valens, tuto sic curantur.

Maxime tamen in his medicus imperitus falli potest : quia fere minus roboris illis aetatibus subest. Mulierique praegnanti post curationem

quoque Viribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non quicquid aut intentionem animi , aut prudentiam exigit, protinus ejiciendum est cum praecipua in hoc

ars sit, quae non anno numeret, neque conceiaptionem solam videat , sed vires M aestimet, ex eo colligat, possit necne superesse , quod

vel puerum , Vel senem, vel in una muliere duo corpora simul sustineat. Interest etiam inter valens corpus,' obesum inter tenue, infirmum. Tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem ejusmodi

SEARCH

MENU NAVIGATION