장음표시 사용
121쪽
Cap. Io. MEDICINA. 89 pinguis , affigitur. Ideoque Vis corporis melius ex venis, quam ex ipsa specie aestiis
Neque solum haec consideranda sunt, sed
etiam morbi genus quod si Vtrum superans, an deficiens materia laeserit: corruptum corpUSssit, an integrum. Nam si materia vel deest, vel integra est, istud alienum est. At si vel copia sui male habet, vel corrupta est, nullo modo melius succurritur, Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus, plenaeque venae tument, sanguinis detractionem requirit item viscerum morbi, neruorumque resolutio,&rigor,& distentio:
quicquid denique fauces dissicultate spiritus strangulat quicquid subito supprimit vocem: quisquis intolerabilis dolor est; 'uacunque
de causa ruptum aliquid intus atque collisum est item malus corporis habitus; omnesqUeacuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate, sed onere nocent. Fieri tamen potest, Vt morbus quidem id desideret, corpus autem vi pati poste videatur: sed, si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit, qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adjutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sine sanguinis detractione sit faterique, quantus in hac ipsa re metus sit: cium demum, si exigatur, sanguinem mittere. De quo dubitare in ejusmodi re nori oportet, satius est enim anceps auxili-
122쪽
so A. CORN CLI si Lib. I. Um experiri, quam nullum. Idque maxime fieri debet, ubi nerui resoluti sunt; ubi subito aliquis obmutuit; ubi angina e strangulatur obi prioris febris accessio pene confecit, paremque Lbsequi verisimile est, neque eam videntur si 1-stinere aegri vires posse.
Cum sit autem minime crudo singuis mittenchas, tamen ne id quidem perpetuum est, nequenim semper concoctionem res expectat. Ergo, si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit , corpus affligat. Idemque etiam in aliis calibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. At, si morbi ratio patiatur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet. Ideoque , ei rei videtur aptissimus aduerse valetudinis dies secundus, aut tertius. Sedit aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic nunquam utile post diem quartum est, cum jam patio ipso materia vel exhausta est, vel corpus corrupita ut detractio imbecillum id facere possit, non possit integrum. Quod si vehemens febris
Urget, in ipso impetu ejus sanguinem mittere hominem jugulare est, expectanda ergo intermissio est si non decedit, cum crescere desiit:
si neque remissio speratur, tunc quoque, quam Vis pejor, sola tamen occasio non omittenda est.
Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in
123쪽
c p. Io. MEDICINA. I in biduum diuidenda est Satius est enim pri- rnum leuare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi est is fortasse praecipitare. Quod si in cura quoque aquae, quae inter cutem est, ita respondet; quanto magis necesse est in finguine respondeati Mitti vero is debet, si totius corporis causa sit, ex brachio si partis alicujus, ex ea ipsa
parte, aut certe Uam proXima , quia non Vbique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, juxta talos Neque ignoro, quosdam dicere, quam longissime j sanguinem inde, ubi laedit, ne mittendum sic enim auerti materiae cursum; at illo modo in id ipsum, quod grauatur, euocari. Sed id ipsum falsuria est, proximum enim
locum primo exhaurit: e Vlterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur :
ubi is supprestus est, quia non trahitur, ne. Venit quidem. Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem imittendum esse si quod in humero vitium est, ex altero brachio, credo, quia si quid paruata cesserit, opportuniores hae partes injuriae sunt quam quae jam male habent. Auertitur quoq; interdum sanguis, Vbi alia parte prorumpenS alia emittitur, desinit enim fluere qua nolumus, inde objectis quae prohibeant, alio dato itinere. Mittere autem sanguinem cum sit expeditisi .mumcisam habenti tamen ignaro dissicillimum
124쪽
s A. CORN CELSI Lib. . . est Iuncta enim est vena arteriis, his nerui. . Ita, si neruum scalpellus attigit, sequetur neruo rumigo distentio, inaque hominem crudeliter consumit At arteria ch incisa meque coit, neques sanescit interdum retiam, Ut sanguis vehementer erumpat, essicit Ipsius quoqtie venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat , neque venam incidit Nonnunquam etiam ea latet, neque facile reperitur. Ita multae res id dissicile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium vena est. Ex qua cum sanguis erumpit, colorem ejus habitumq; portet attendere. Nam si is crassus niger est, vitiosus est; ideoque utiliter effunditur: si rubet pellucet, integer est eaque missio sanguinis
adeo non prodest, ut etiam noceat, protinuS-que is supprimendus est. Sed id euenire non potest sub eo medico, qui scit ex quali corpore sanguis mittendus sit illud magis fieri solet, Vt aeque niger assidue primo die profluat, quod quamuis ita est, tamen si jam fatis fluxit, supprimendus est semperque ante sinis faciendus est, quam anima deficiat. Deligandumque brachium super imposito eXpresso ex aqua frigida penicillo postero die
aduerso medio digito vena sicanda, trecens coitus ejus resoluatur , iterumque sanguinem
125쪽
Cap. Io. MEDICINA. 93fundat. Sive autem primo, siue secundo die sanguis, qui crassus niger initio fluxerat, rubere, tellucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest, sincerum est ideoque protinus brachium deligandum,habendumque ita est, donec Valens cicatricula sit ;quae celerrime in Vena confirmatur. CAPUT XI.
De Sanguinis detractione per cucurbitulas. CuCuRBITuLARum a vero duo genera sunt:
aeneum,in corneum. Enea , altera parte
patet altera, clausa est. Cornea, altera parte aeque patenS, altera foramen habet Xiguum. In aeneum linamentum ardens conjicitur, ac sic os ejus corpori aptatur, imprimiturque, donec inhaereat. Corneae, per se corpori imponitura deinde, ubi ea parte, qua eXiguum ramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, aeque inhaerescit. Vtraque non ex his tantum materiae generibus , sed etiam ex quolibet alio recte fit. Ac si caetera defecerunt, caliculus quoque aut pultariuS, oris compressioris, ei rei commode aptatur. Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinent extrahit si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo ubi inflatio, hoc imponi solet. Vsus autem cucurbitula praecipuus est, ubi
126쪽
non in toto corpore, sed hi parte aliqua vitiurest, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro su .
curritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum quod nemo cucurbitu
iam diuersi parti imponit, nisi cum profusonem sanguinis eo auertit; sed ei ipsi, quae do- et, quaeque liberanda est. Opus esse cucurbitula potest in morbis longis quamuis ciis jam spacium aliquod acces-11t siue corrupta materia, siue spiritu male habente. In acutis quoque quibusdam, si He uari corpus debet, ex vena sanguinem mitti,
vires non patiuntur. Idque auXilium ut minus vehemens, ita magis tutum; neque Vnquam
periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps
periculum est, aut nobili in parte corporis vitium est, etiam huc potius confugiendum est, Cum eo tamen, Vt sciamus, hic ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse nec posse vehementi b) malo, nisi aeque vehemens auxilium succurreIe,
De Deje Iiove. DF iECTIONEΜ autem antiqui Variis medicamentis, crebraque alui ductione in o
127쪽
Cap. II. MEDICINA. 93mnibus fere morbis moliebantur: dabantque
aut nigrum veratrum, aut filiculam, aut quamam aeris, quam λεπιδα χαλκου Graec VO-cant aut lactucae marinae lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat aut lac vel asininum, vel bubulum , vel caprinum , eique salis paulum adjiciebant, decoquebantque id, , sublatis his, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant. Sed medicamenta stomachum fere laedunt. Ideoque omnibus catharticis aloe miscenda est. Aluus si vehementius fuit, aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo nunquam in aduersa valetudine medicamentum ejus rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est. Ut cum Veratrum nigrum , aut atra bile exatis, aut cum a tristitia insanientibus, aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti fiant, datur. At, ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos potionesque ast iniere, qui simul citant, ise trem molliant. Unique valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit.
a. De Alui ductione. b)Plerumque vero aluus lotionibus ducenda est, quod ab Asclepiade sc quoque sic vituperatum, Ut tamen seruatum sit, video plerunque seculo nostro, praeteriri. Est autem ea moderatio
128쪽
tio , quam is secutus videtur, aptissima, Vt neque sepe medicina tentetur, tamen semel, vel summum bis, non omittatur, si caput graue est; si oculi caligant; si morbus majoris inte stini est, quod Graeci κολον nominant, si in i m Uentre, aut in coxa dolores sunt; si in sto machum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se, humorue aliquis aquae similis con
fert si spiritus dissicilius redditur; si nihil per
se Venter eXcernit utique, si juxta quoque stercus est, intus remanet; aut si stercoris odorem nihil dejiciens aeger ex spiritu suo sentit; aut si corruptum est, quod excernitur; Aut si primi inedia febrem non sustulit aut si
sanguinem mitti, cum opus sit, ire non patiuntur, tempusue ejus rei praeteriit; aut si multuu ante morbum aliquis potauit aut si is, qui saepe, vel sponte, vel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam. Seruanda Vero illa sunt, ne ante diem tertium ducatur: ne Vlla cruditate substante ne in corpore infirmo, , diuque in aduersa valetudine exhausto P neue in eo, cui satis aluus reddit quotidie, quiue eam liquidam habet neue in ipsis accessionis impetu quia, quod tum infusum est, aluo continetur, regestumque in caput, multo grauiuspe riculum essicit Pridie vero abstinere debet aeger, t aptus tali curationi sit. Eodem die an te, aliquot horis, aquam calidam bibere, ut su-Periores ejus partes madescant D tum immit
tenda in aluum est, simul medicina contenti su
129쪽
Cap. II. MEDICINA. 97 mus, pura aqua si paulo valentiori, mulsa si leni, aqua, in qua foenum graecum, Vel ptisana, vel malua decocta sit si reprimendi causa, ex Merbenis Acris autem est marina aqua, vel a-
lia sale adjecto: in utraque decocta commo- diores Acrior fit, adjecto vel oleo, vel ni- tro , vel melle quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Id quod infunditur, neque frigidum esse oportet, neque calidum P ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet aeger nec primae cupiditati dejectionis protinus cederer . ubi necesse est, tum demum desidere Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum ipsium mollit. cum vero, quoties re coegit,
desidendo aliquis se exhausit, paulisper debeti conquiescereri , ne vires deficiant, Vtique eo die cibum assumere, qui plenior, an Xiguus sit dandus ex ratione ejus accessioniS, quae X llectabitura aut in metu non erit, aestimari o- portebit.
De Vomitu. UAT vomitus, ut in secunda quoque valetudine sepe necessarius biliosis est; sic etiam in his
morbis, quos bilis concitauit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore dc tremore VeXantur:
130쪽
s A. CORN CEI si Lib. 2. omnibus, qui cholera laborant omnibus etiani cum quadam hilaritate insanientibus ; comia . tiali quoque morbo oppressis necessarius est. Sed, si acutus morbus est , sicut in cholera i si febris est , inter rigores, asperioribus medica . mentis opus non est .sicut in dejectionibus quo . que supra dictum est Satisque est, ea Vomitus icausa sumi, quae fanis quoque sumenda este proposui At ubi longi talentesque morbi
sine febre sunt, ut comitialis aut in nia, Vera . tro quoque albo utendum est. Id neque hieme, ineque aestate recte datur optime, Vere tolera ,
biliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debet, ut accepturi corpus ob humidiussit. Illud scire oportet, omne ejusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper c sanis nocere.
De Frictione. sa).DE frictione vero gestatione adeo multa
Asclepiades , tanquam inuentor ejus, b)posuit in eo volumine, quod Communium auxiliorum inscripsit, ut, cum trium tantum faceret mentionem, hujus vini inestationis, tamen maXimam partem in hoc consumpserit. Oportet autem neque recentiores viros in his fraudare, quae Vel repererunt, vel recte secuti
