Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

cap. . MEDICINA. sAt si continuatur febris, neque leuior viris quam fit,in dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissus matutinum tempus aegris est, tunc putant dandum. Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissio est aegris dari debet. Si vero ne tunc quidem ulla requies aegris est, quia hoc ipso pejus id tempus est quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi vitio non est, simulque insequitur tempus meridianum , a quo cum Omnis aeger fere pejor fiat, timeri pot- est, ne ille magis etiam, quam ex consuetudine, urgeatur. Igitur alii vespere tali aegro cibum dant. Sed, cum eo tempore fere pessimi sint. qui aegrotant, Verendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat aliquid asperius. Ob haec alii disserunt ad mediam noctem, decurso jam gravissimo tempore, eodemque longissime distante. Securius vero datur antelucanis horis; quibus omnes fere maxime dormiunt deinde ma tutin tempore ; quod natura sua leuissimum est. Si vero febres vagae sunt quia verendum est, ne cibum statim subsequantur; quandocunque quis ex accessione leuatus est, tunc debet assumere. At si plures accessiones eodem die veniunt, considerare Oportet, pareS ne per Omnia

sint quod vix fieri potest han impares. Si per

Omnia pares sunt post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem Ve-

182쪽

estri mulioque in reni

183쪽

cap. s. MEDICINA. I39 terplures accessiones subinde vis corpori deest. Illud tamen in iis seruandum eaS febres minus cibi detur, post quas , si per corpus liceret, omnino non daretur Cum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, dele in decessione consistat, aut finiatur , scire licet, optimum cibo tempus esse febre finita :deinde, cum decesso ejus consistit tertiiij, sine celse est, quandocunque decedit: caetera omnia periculos elle tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius este, consistente jam ilicremento febris aliquid of rre, quam increscente satius et se instante, quam incipiente: cum e tamen ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque hercule satis est, ipsas tantum febres medicam intueri, sed etiam totius corpori ha bitum, d ad eum dirigere curationem seu supersunt vires, seu desunt, seu quidam mali

affectus interueniunt. Cum vero semper aegros securos agere conueniat, Vt corpore tantum, non etiam animo laborent: tum praecipue, Vbi cibum sumpserunt. Itaque, si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt optimum est, ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere:

si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum, postque somni tempus, cum experrecti

sunt, tum e ponere.

184쪽

i4 A. CORN CELSI Lib. I.

Quando potiones febricitantibi dari eripediat. SEo de cibo facilior quidem cum aegris ratio est quoniam saepe stomachus hunc respuit etiamsi mens concupiscit. De potione vero ingens pugna est; eoque magis, quo major febris est. Haec enim sitim accendit, tum ma-Σime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris conquieuerit, protinus sitim quoque quieturam longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum, ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem, quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione, quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus humor dari debet:

nisi subito sic venae conciderunt, Vt cibus quomque dari debeat. Secundo Vero, caeteriSque ei iam, quibus cibus non dabitur, tamen, si ma

gna sitis urgebit, potio dari potest. Ac ne illud quidem, ab Heraclide Tarentino

dictum, ratione caret ubi aut bilis aegrum, aut cruditas male habet, expedire quoque permodi eas potiones misceri nouam materiam corruispiae. Illud videndum est, ut, qualia tempora iubo leguntur, talia potioni quoque ubi sine illo datur, deligantur, cum aegrum dormire cu-

plani us quod fere sitis prohibet. Satis au

185쪽

CUL MEDICINA IAEIItem conuenit, cum omnibus a Febricitantibus nimius humor alienus sit, tum praecipue est foeminis, quae ex partu in febres inciderunt. Sed cum tempora cibo potionique febris remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit,

quando deficiat sine quibus dispensari illa non

possunt. Venis enim maxime credimus, falla cissimae rei quia saepe istae lentiores celeriore Suessent, aetate, sexu, de corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus in firmus est, nonnunquam etiam incipiente febre, subeunt&quiescunt ut imbecillus is videri pos. sit, cui facile laturo grauis instat accessio. Contra saepe eas concitat& resoluit sol, taliaeum , exercitatio,& metus, ira, quilibet alius animi affectus, adeo ut, cum primum medicus venit, solicitudo aegri dubitantis, quomodo illi, se habere videatur, eas moueat. Ob quam causam, a periti medici est non protinus ut venit, apprehendere manu brachium : sed pri- mum residere hilari vultu, percunci arique,quem admodum se habeat siquis ejus metus est, eum probabili sermone lenirc tum deinde e- jus carpo manum admouere. Qua VenaSautem conspectus medici mouet, quam facile mille res turbant Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax. Nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, blicitudine.

ca Dedecent. ornatu T. IX. x Pallad Sopbist in l. v. Epidem pag. m. 2oI. Actuar de M. M. V. 2.

186쪽

Iψa A. CORN CELs Libo. Igitur intueri quidem etiam ista oportet sed

his non omnia credere. Ac protinus quidem . scire, non febricitare eum, cujus venae naturali-lterordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sanis solet nec protinus etiam sub calore motuque febrem sese concipere sed ita, si summa quoque arida inaequaliter cutis est si calor in fronte est,in ex intimis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit; si Color aut rubore, aut pallore nouo mutatus est; si oculi graues, laut persicci, aut subhumidi sunt; si sudor, cum fit, inaequalis est si venae non aequis interuallis mouentur. Ob quam causam medicus neque in tenebris, neque a caispite aegri debet residere; sed illustri loco aduer-xu eum,Vt omnes notas, e vultu quoque cubantis perspicio t. Vbi vero febris fuit, atque decreuit, spectare Oportet, num tempora, parteSue corporis aliae Paulum madescant, quae sudorem venturum S i testentur. Ac si qua ejus nota est, tunc demum dare potui calidam aquam, cujus salubris effectus est, si sudorem per omnia membra disefundit. Hujus autem rei causa, continere ae ger sub veste satis multa manus debet eadem lue crura, pedesque contegere , qua mole plexique aegros in ipso impetu febris, potissimeque ubi ardens ea est, male habent. Si sudare corruScoepit, linteum tepefacere oportet, paula 'tim se singula membra detergere. At ubi sudor

187쪽

Cap. 6. MEDICINA. I4'dor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maXime tepuit, idoneus esse cibo aeger videtur, sub veste leniter ungendus est, tum de tergendus, deinde ei cibus dandus. Cibus autem febricitantibus humidus est aptissimus, aut humori certe quam proximUS: Vtique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio, eaque, si magnae febres erunt, quam

tenuissima esse debet. Me quoque despuma- tuim huic recte adjicitur, quo corpus magi nutriatur; sed id, si stomachum offend1t, superuacuum est; sicut ipsa quoque sorbitio. Dari vero invicem ejus potest, vel intrita ex aqVacalida, vel alica elotari si firmus est stomachus, comprella aluus, ex aqua mulsa si vel ille

languet, Vel haec profluit, e posca. Et primo quidem cibo ita satis ita secundo vero aliquid

adjici potest, ex 'o Gem tamen genere materiae, vel lus, Vel coni j D II, et D mum. At,

dum sebi S quidem increscunt, hic solus idoneus

cibus est. Ubi vero aut desinunt, aut leuantur,

semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia leuissima , adjiciendum vero aliquid ex inedia, ratione habita subinde virium hominis, morbi. Apponendi Vero aegro varii cibi sicut Asclepiades praecepit tum demum sunt, ubi fastidio Vrge tu neque satis vires sussiciunt ut paulum ex singulis degustando, famem vitet. At si neque vis, neque cupiditas deest, nulla varietavi

188쪽

i4 A. CORN CELSI Lib. I.

te solicitandus aeger est ne plus assumat, quam Concoquat. Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos Varios eduntur quidem facilius ad concoctionem autem materiae genu & modus pertinent. Neque inter magnos dolores, neque increscente b morbo

tutum est, aegrum cibo impleri .sed ubi inclinata jam in melius valetudo est. Sunt aliae quoque obseruationes in febribusnςcessariae, atque id quidem videndum est, quod quidam solum praecipiunt, an adstrictum corpus sit, an profluat. Quorum alterum strangulat, alterum digerit. Nam si adstrictum est,

ducenda aluus est, mouenda urina , eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum sanguinem etiam misisse, concussisse vehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, vigiliam prodest. Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere

in solium, tum ungere, iterum ad solium redire, multaque aqua fouere inguinari interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo rarius Terius, tenui, simplici, molli calido , exiguora maximeque oleribus, qualia sunt, lapathum, urtica , maluara vel jure etiam

Concharum , musculorumue aut locustarum:

neque danda caro, nisi elixa est. At potio esse debet magis liberalis ante cibum post hunc, cum hoc ultra quam sitis coget. . Pot

189쪽

C . . MEDIcINA i4seritque a balneo etiam pingue jus aut dulcius dari vinum poterit semel, aut bis interponi Graecum fusum.

Contra vero, si corpus profluet, sudor coercendus, quies adhibenda erit tenebris, somno qUe,qUandocUnque Volet, utendum s non nisi leui gestatione corpus agitandum, pro genere mali subueniendum. Nam si venter fluit aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit iberaliter oportet aquam tepidam potui dare, vomere cogere nisi aut fauces, aut praecordiaci aut latus dolet , aut Vetus morbus est. Si vero sudor exercet, duranda cutis est, vel nitro, vel sale quae cum oleo miscentur. At, si laeuius id vitium est , oleo corpus Vngendum est: si vehementius, rosa, vel melino, Vel myrinteo, cui vinum austerum sit adjectum.

Quisquis autem fluore aeger est, cum venit in balneum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est. Si in cute vitium est , frigida quoque, quam calida aqua melius utetur. Vbi ad cibum ventum est, dari debet his valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime cor

rumpi possit panis tostus, caro assa, Vinum austerum, vel certe subausterum &, si venter profluit, calidum si sudores nocent, vomitusue

sunt, frigidum.

CAPUT VII.

190쪽

1 6 A. CORN CELSI Lib. I.

ιomodo pestilenses febres curari debeant. DES iDERAT etiam propriam animaduersio nem in febribus pestilentiae casus. In hac

minime utile est, aut fame , aut medicamentis uti, aut ducere aluum. Si vires sinunt, an mianem mittere optimum est praecipueque,si cum ardore febris est. Si id parum tutum est , ubi febris aut tenuata est, aut leuata, Vomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius, quam in aliis ni orbis, ducere in balneum opus est vinum calidum, meracius dare, Momnia glutinosa, inter quae quoque carnem, generi ejuS-dem. Nam quo celerius ejusmodi tempesta.

te corripiunt, eo maturius auXilia , etiam cum quadam temeritate , rapienda sun , .

Quod si puer est, qui laborat , neque tantum robur ejus est, Vt sanguis mitti possit, cucurbitulis ei utendum est ducenda aluus vel aqua vel ptisanae cremorem tum demum is leuibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri , ut viri curari debent. Ergo, Vt in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare vigilia, fameve, aut nimia siti, non vino curare. Vomitus post febrem eliciendus est deinde dandus cibus ex leviss1mis tum is dormiat postero die, si febris manet , abstineat tertio, ad similem cibum redeat Dandaque Opera est, quantum fieri potest ut inter opportunam abstinentiam cibo opinportuno, missis caetςris, nutriatur -

SEARCH

MENU NAVIGATION