Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Cap. 7. MEDICINA. 47

a Curatio ardentis febris. Si vero ardens febris extorret, nulla medicamenti danda potio est; sed in ipsis accessionibus oleo laqua refrigerandus est, quae miscenis da manu sunt, donec albescant. Etiam amplo conclaui tenendus, quo multum purum aerem trahere possit. neque multis vestimentis strangulandus,sed admodum leuibus tantum velandus est Possunt etiam super stomachum

imponi folia vitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia vexandus est Alendus niaturius est, id est a die tertio, Mante cibum iisdem perungendus Si pituita in stomacho

coiit, inclinata jam accessione Vomere cogen diis est tunc dandum frigidum olus, aut pΟ-mum e his , quae stomacho conueniunt Si siccus manet stomachus, protinus vel ptisanae , vel alicae, vel oryrae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. Cum vero in si immo incremento morbus est, Vtique non ante diem quartum, magna sit antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra sitietatem . cum pm venter praecordia lira modum repleta sitisque refrigerata sunt, Vomere debet. Qu da ne vomitum quidem

exigunt sed ipsa aqua frigida, tantum ad satietatem data, Iro medicamento Vtiantur. Vbi utrumlibet fastum est, multa Veste periendus est collocandus ut dor

192쪽

148 A. CORN CELSI Lib. I. giliam, post multam satietatem, post infractum

calore in plenus somnus venitra per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est: sed in his tantum , in quibus praeter ardorem, nulli dolores, nullus praecordiorum tumor nihil prohibens, vel in pulmone, vel in faucibus non Vlcus, non defectio, non profluvium alui fuit. Si quis autem in hujusmodi febre leniteria tussit, is neque vehementi siti conflictari, neque bibere aquam frigidam debet , sed eo modo curandus est, quo in caeteris febribus praecipitur.

Curatio se tertianae bris, quae ημιτριταγ dicitur.

AT, ubi id genus tertianae est, quod πρι-τα ον Medici appellant, magna cura opus est , ne id fallat. Habet enim plerunque frequentiores accessiones decessionesque, ut aliud morbi genus videri possit; porrigiturque febris in horas viginti quatuor, triginta se ut, quod idem est, non idem iste videatur. Et magnopere necessarium est, aeque dari cibum, nisi mea remissione, quae o a est; , ubi ea Venit, protinus dari. Plurimique sub alterutro

Curantis errore subito mori intur. Ac nisi magnopere aliqua res prohibet, inter initia sanguis mitti debet tum dari cibu: qui neque incitet febrem,& tamen longum ejis spatium sustineat

G Aph. v. s . CAP. IX.

193쪽

Curatio lenrarum febrium.

NONNuNQu Abs etiam lentae febres sine

ulla remissione corpus tenent i ac neque cibo, neque ulli remedio locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet fortasse enim curationi opportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida , cui oleum sit adjeetum, corpus ejus pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur, diat initium quoddam noui motus eXque e , cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In

his frictio quoque ex oleo δε sale salubris vide-

tur.

At, si diu frigus est,in torpor, jactatio coriaporis, non alienum est, in ipsa febre dare mulsi

tres aut quatuor cyathos, Vel cum cibo vinum

bene dilutum intenditur enim Lepe ex eo febris; major ortus calor simul' priora mala tollit, spem remissionis, inque ea curationis ostendit. Neque hercule ista curatio noua est, qua nunc quidam traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum& Erasistratum, maximeque post Hippocratem fuit Petron quidam, qui febricitantem hominem Vbi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem, sitimque excitaret. Deinde, ubi paulum rem

194쪽

iso A. CORN CELSI Lib. I. remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat; ac, si mouerat sudorem , explicuisse se aegrum judicabat si non mouerat, plus etiam laquae frigidae ingerebat,& tum vomere cogebat. . Si alterutro modo febre liberauerat, protinus su- . illam asiam, linum homini dabat. Si noni liberauerat, decoquebat aquam sale adjecto,

eamque bibere cogebat, ut omendo ventrem purgaret. Et intra haec omnis ejus medicina erat. Eaque non minus grata fuit his, quos Hippocratis succes res non refeceranis quam nunc est his,

quos Herophili vel Erasistrati aemuli diu tractos

non expedierunt. Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina quia plures, si protinus a principiis excepit, interemit, Sed cum eadem omnibus conuenire non possint, fere, quos ratio non restituit, temeritas adjuvat.

deoque ejusmodi medici melius alienos aegros, quam sitos nutriunt. Sed est circumspecti quoque hominis,' nouare interdum, augere morbum, febres accendere quia curationem , ubi id, quod est, non recipit, potest reci-Pere id, quod futurum est.

Remedia infebribus ad capitis dolorem, spraecordiorum inflammationem, oe ariditatem, sscabritiem lingua. CONSIDERANDum etiam est febres ne solae sint, an alia his quoque mala accedant

195쪽

CU Io. MEDICINA. Isidant , id est, num caput doleat, num lingua spera , num praecordia intenta sint. Si capitis dolores sunt, rosam cum aceto miscere portet,' id ingerere deinde habere duo pitacia, quae latitudinem frontis, longitudinemque aequent ex his inuicem alterum in aceto is ros. habere, alterum in fronte paut intinctam iisdeni lanam succidam i ponere. Si acetum D friadit, pura rosa tendum. Si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. Si ista parum juvant, teri potest vel iris arida , vel nuces amarae, Vel quaelibet herba ex refrigerantibus. Quorum quidlibete aceto impositum, dolorem minuit; sed magis aliud in alio. Iuuat etiam panis cum papa uere injectus, Vel cum rosa, cerusa, spumaue argenti. Olfacere quoque vel serpillum, vel anethum, non alienum est.

Ar, si in praecordiis inflammatio Volor est, primo superimponenda sunt cataplasmata repria

mentia; ne si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat. Deinde, ubi prima inflammatio se remisit, tunc demum ad calida lumida

veniendum est; tea, quae remanserunt, discutiant. Notae vero inflammationis sunt quatuor, rubor, humor, cum calore, dolore. Quo

magis errauit Erasistratus, qui febrem nullam sine hac esse dixit. Ergo, si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est, hune enim statim ipsa febris soluet. At si neque inflammatio, neque febris, sed a alum praecordiorum dolor est pro- a tinus

196쪽

111 A. CORN CELSI Lib. I. tinus calidis siccis fomentis uti licet ' Si vero lingua sicca est, scabra,detergenda primum penicillo est ex aqua calida deinde ungenda mixtis inter se rosa melle Mel purgat, rosa reprimit, simulque siccescere non sinit. At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, . ungi rosa debet, cui cerae sit paulum adjectum.

Remessia contra frigus, quod iebrem pra- cedit.

SOLET etiam ante febres esse frigus idque vel molestissimum morbi genus est. Vbi id

expectatur, Omnipotione prohibendus aeger est, haec enim paulo ante data, multum malo adjicit. Item maturius veste multa tegendus est. Ad mouenda partibus his, pro quibus metuimus, sicca calida fomenta : sic, ut ne statim vehementissimi calores incipiant , sed paulatim increscant. Perfricandae quoque eae partes a nibus unctis exuetere oleo sunt, eique adjiciendum aliquid ex calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione, etiam ex quolibet Oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres quatuor sorbitionis cyathos, etianam manente febre, dant, deinde, ea bene finita, reficiunt stomachum cibo frigido leui. Ego tum hoc puto tentandum, cum parum cibus, semel&post febrem datus, prodest. Sed curiose prospiciendum est, ne tempus remissionis decipiat. . Saepe enim in hoc quisque

197쪽

CF. II. MEDICINA, I 3 genere valetudinis jam minui febris videtur, rursiis intenditur. Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam immoratur, jactationem, seruoremque corporis, quem stri, Graeci vocant, minuit illud fatis conuenit, si quotidie pares accessiones sunt, quotidie paruum cibum dandum si impares, post grauiorem, cibum pos

Curatio horroris in febribus. HORROR autem eas fere febres antecedit,

quae certum habent circuitum , ex toto remittuntur ideoque a tutissimaeriunt, ma-Ximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alui ductio , neque balneum, neque Vinum, neque medicamentum

Gliud recte datur. Incertum est enim, quando febris ventura sit, ita fieri potest, ut, si subito venerit silmma in eo pernicies sit, quod auxilii causa fuit inuentum. Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineat aeger: deinde, sub decessu febris ejus, quae grauissima

est, cibum sumat. At ubi certus circuitus est, facilius omnia illa tentantur quia facilius proponere nobis accessionum .decessionum Vices possumus. In his autem, cum b Veterauerunt, utilis fames non est. Primis tantummodo diebus ea

Phaedr. p. 99

198쪽

pugnandum est deinde diuidenda curatio est, ante horror, tum febris discutienda. Igitur eum primum aliquis inhorruit, ex horrore in- ealuit, dare ei oportet potui tepidam aquam subsalsam, vomere eum cogere, nam fere talis horror ab his oritur, quae biliosa in stoimacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit, saepe enim sic discutitur. Iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub expectatione proXimae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balneum est dandaque opera est, Vt per tempUS horroris in solio sit. Si ibi quoque senserit, nihilominus idem sub expectatione accessionis quarta faciat siquidem eo quoque modo sepe is discutitur. Si nec balneum quidem profuit, ante accessionem allium edat, aut bibat calidam aquam cum pipere siquidem ea quoque assumpta calorem mouent , qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo , quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur. mentisque protinus calidioribus totum corpus circundare conuenit, maximeque involutis extinctis testis titionibus. Si nihilominus horror perruperit, multo leo calefacto inter ipsa vestimenta perfundatur; cui aeque ex calefacientibus aliquid sit adjectum: adhibeaturque frictio, quanta missustinere poterit,maximeque in manibus&pedibus : spiritum

199쪽

Cap. u. MEDICINA. 3s ritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horror redit, pe enim pertinacia juvanistis malum corporis vincit.

Siquid euomuit, danda aqua tepida, iterumque Vomere cogendus est. Vtendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda aluus est, si tardius horror quiescet: quidem id quoque exonerato corpore prodest. Ultima post haec auxilia sunt, gestatio ambulatio. Cibus autem in ejusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, a caro glutinosa. Vinum Cum dabitur, austerum sit.

Curatio quotidianaefebris. HAEC ad omnes circuitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut ra. tionem habent dissimilem. Si quotidiana est, triduo primo magnopere abstinere oporteta tum cibis, altero quoque die Vii. Si res inueterauerit, post febrem experiri balneum, vinum magisque, si, horrore sublato, haec superest.

Curatio tertianaefebris., vero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est mediis diebus, ambulationibus uti oportet, aliisque exercitationibus, unctionibus. Quidam ex antiquioribus medicis Cleophantus, in hoc genere morborum,

multo ante acceSsionem , caput aegri Ul-

200쪽

iue A. CORN CELSI Lib. I. ta a calida aqua perfundebat, deinde vinum dabat QNod, quamuis pleraque ejus Viri praecepta secutus est Asclepiades, recte tamen praeisteriit, est enim ancepS.

Ipse, si tertiana febris est, tertio dic post accessionem dicit aluum duci oportere quinto,post horrorem vomitum elicere; deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dare cibum vinum sexto die, in lectulo detineri, sic enim fore, ne septimo die febris accedat. Id Ope fieri posse, verisimile est. Tutius tamen est, hoc ipso ordine tria remedia , vomitus, alui ductionis, Vini potus, per triduum, id est, die tertio, quinto,& septimo tentare nec vinum, nisi post accessionem, die septimo bibere. Si vero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in vetustatem, quo die febris expectabitur, inlestiit se contineat post febrem perfricetur tum cibo assumpto, bibat aquam; postero die, quo a cibo vacat, ab exercitatio

ne lactioneque aqua tantum contentUS, con

quiescat. Et id quidem optimum est. Si vero imbecillitas urgebit, post febrem vinum medio die paulum cibi debebit assumere.

Curatio quarmnae febris.

EADEM in quartana facienda sunt Sed cum ec tarde a admodum finiatur, nisi primis

SEARCH

MENU NAVIGATION