장음표시 사용
161쪽
peccata lethalia vitare, Dei offensam non odisse convincitur: idcirco non tantum ea quae admissa desset paenitens, quaeque majus periculum illi asserunt, specialiter vitanda proponere sibi debet, sed quaecumque Deo. displicent, quae tamen sigillatim non oportet menti exhibere, ne tentationi deiur locus.
2s. euae debet esse propositum, ideoque ad illud executioni
demandandum poenitens paratus sit necesse est omnia usurpare adminicula, et subsidia, quae media dicuntur, quibus peccatum vitetur: non enim serio dolere videtur, qui non Vult ea sacere, Vel vitare, sine quibus Vix posset in bono proposito constans esse et fidelis. Igitur consortia malorum vitanda sunt, libri pravi destruendi, preces frequentandae, sacrae lectioni et meditationi vacandum, aliaque pro uniuscujusque conditione et fragilitate facienda sunt, vel fugienda. At ex lapsu deinceps secuto certo concludi nequit propositum non fuisse efficax; tanta enim est hominis Dagilitas, ut sacile a bonoaVertatur, et ruat in pejus, cupiditate impellente. V In quorundam corda,'' inquit S. Gregorius Μ. venit Deus, et mansionem non facit; ad perpetranda peccata redeunt, ac si minime planxissent. λ30. Ρericulum peccati sugiendum est, ideoque propositum illud respicere debet, nam qui amat periculum in illo peribit. ' Caeterum non omne sugiendum est periculum; secus oporteret ex hoc mundo exire: sed illud quod proaeimum habetur, quod, scilicet, spectata humana stagilitate verosimilem lapsus occasionem praebebit. Formale a S. Alphonso vocatur Uillud quod est proxime conjunctum cum peccato, ita ut homo in eo constitutus probabiliter peccabit,
sive in peccatum consentiet: et hoc periculum semper Vitandum est.
Intelligendum tamen hoc, ut bene advertit Croix l. v. n. 204) si
Periculum sit consensus, non autem simplicis tentationis, aut motuum. Materiale vero est illud, quod cum peccato non est proXime conjunctum, sed runtum remote, ratione necessitatis, et mediorum quae
homo adhibet ad peccatum vitandum ; unde tunc accidet quod occasio de se sit proxima, et periculum remotum: prout evenire potest in chirurgo, qui in medendis partibus secretioribus puellae utique esset in occasione proxima peccandi, sed ratione necessitatis, et ossicii, si debitas adhibeat cautiones piarum cogitationum, precum, Protest sonis de non consentiendo, bene poterit a culpa excusari; quia tunc divina adjuvante gratia, periculum fit remotum et materiale. δ l) Hom. xxx. in Euang. 2 Eces. iii. 27.
162쪽
31. Periculum proximum peccandi vitandum est, licet quis hacteuns in eo non lapsus fuerit, vel etiamsi semel, vel bis, in eo extiterit victor: si enim per se plerumque inserat ruinam, nemo nisi temere in id se ingerit. Hinc puella quae a domino vehementer tentata restitit, debet quantocyus ejus deserere domum, ne sorte novae tentationi cedat: nisi ipsa virtute robusta eum ita repulerit, ut persuasum habeat eum in posterum nil hujusmodi ausurum. Qui vehementem libidinem in se accendi experitur, quoties alicujus Duitur conspectu, debet ejus consortium vitare, quamvis hactenus libidini haud cesserit. In probabili lapsus discrimine saluti
suae consulendum est: quod si urgeat aliorum necessitas extrema, iis . subveniendum, etiam cum sui periculo; nam charitas id exigit, et necessitas iacit periculum remotum. Si lapsus sit probabilior, saluti propriae consulendum est juxta Tournelium: sed S. Alphonsuscenset eX necessitate periculum etiam eo casu fieri remotum, ideoque adhibita majori cautela, et precibus ad Deum susis, licere se aliorum causa tanto objicere discrimini.' Haec in parochis et missionariis praecipue locum habent.
163쪽
S. I. DE CONFEssIONIS NATURA.32. Consessio, quae ad sacramentum Psentientiae pertinet, est suorum peccatorum accusatio lacta sacerdoti, jurisdictionem habenti, ad obtinendam eorum veniam, vi potestatis clavium a Christo Ecclesiae concessae. Sexdecim ejus dotes recensentur, quae memoriae causae sic enuntiantur:
Sit simplex, humilis consessio, pura, fidelis, Atque frequens, nuda et discreta, lubens, Verecunda, Integra, Secreta, et lacrymabilis, accelerata, Fortis, et accusans, ei sit parere parata. δ33. Igitur oportet ut peccata exponantur Verbis simplicioribus, omni suco carentibus, ei humili quidem animo. Pura debet esse consessio, quae ad rem non pertinent evitatis. Fidelia sit necesse est, procul dolo omni et arte verborum, quibus veletur delictum. Frequenter confiteri consilii est; semel in anno necessarium, eX Ecclesiae praecepto. Nuda dicitur consessio, quae res prout sunt refert: quae tamen diaereta esse debet et vereeunda, ne quid turpe vel noxium proseratur; ipsa enim flagitia quae qnis admiserit, vocibus verecundis indicanda sunt. Lubena consessio est, quam sponte quis peragit, quae enim extorquetur aliquando a noxiis delicti consessio, omnino differt a sui accusatione, quam paenitens facii, Deo ut obtemperet. Integra est, quoties nil omittitur quod lex divina declarari jubet: seereto fit, nemini scilicet, praeter sacerdotem quis tenetur sua revelare delicta, quae aeterno silentio servanda sunt. Lacrymas effundere, dum quis confitetur, necesse non est; sed ex vero animi dolore consessio prodire debet; poenitens quippe plangere peccata censetur: vel saltem dirigi debet consessio ad veniam impe- Ι S. Thom. Sup. iii. p. qu. Λ. arti N. VOL. III.-14Dj0jtigod by OO le
164쪽
trandam, quae sine dolore non potest haberi. Celeriter peragenda est, nec enim moras nectere juvat, prolixa rerum enarratione; sed paucis plerumque Verbis quae admisimus declaranda sunt. Fortis habetur, qui poenae formidine haud deierretur a delictis declarandis. Aeeuaat se peccator, quae in sui excusationem quodammodo cedunt reticens. Denique animum paratum habere oportet ad ea exequenda quae sacerdos jusserit in peccatorum expiationem. Consessio autem ita facienda est ut intelligatur: nec enim confiteri dici posset qui surdo, linguae prorsus ignaro, dormitanti, vel alias haud advertenti ad dicta, referret peccata: caeterum paenitens nimis angi non debet, verens ne haud satis intelligatur. 34. Consessionem divino jure praecipi alias ostendimus, quod I ridentina synodus perspicuo docet. Ex institutione sacramenti
Ρoenitentiae universa Ecclesia semper intellexit, institutam etiam esse a Domino integram peccatorum consessionem, et Omnibus post baptismum lapsis jure divino necessariam existere: quia Dominus noster Iesus Christus e terris ascensurus ad caelos, sacerdotes Sui ipsius Vicarios reliquit, tanquam praesides et judices, ad quos omnia mortalia crimina deserantur, in quae Christifideles ceciderint: qui pro potestate clavium, remissionis, aut retentionis peccatorum Sententiam pronuntient. Constat enim sacerdotes judicium hoc, incognita causa, exercere non potuisse, neque aequitatem quidem illos in paenis injungendis servare potuisse, si in genere duntaxat, et non potius in specie, ac sigillatim sua ipsi peccata declarassent. Equidem in epistola antiquissima Barnabae adscripta confitendi peccata lex inculcatur : Confiteberis peccata tua. 35. Diligens praemittendum est conscientiae examen. Concilium Tridentinum docet oportere a poenitentibus Omnia peccata morialia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in consessione recenseri; .... constat enim, nihil aliud in Ecclesia a paenitentibus exigi, quam ut, postquam quisque diligentius se eX-cusserit, et conscientiae suae sinus omnes, et latebras exploraverit, ea peccata confiteatur, quibus se Dominum et Deum suum mortaliter offendisse meminerit. ' Diligentia haec ea intelligitur quae in rebus gravissimis adhiberi solet, et proportionem servat cum tem
l) Sess. xiv. cap. V. de Poenit. p)-ἐπὶ αμαρτιιμ σου. q. rix. Hebraismus videtur, Vel forsan totam poenitentiae disciplinam complectitur. 3) Sess. xiv. cap. V. de Poenit.
165쪽
pore quod ab ultima consessione elapsum est, et negotiorum quibus poenitens implicatus est, mole, et cautela in iis gerendis servata. Quod ad rudes litterarum, et alios parum edoctos altinet, indigent maxime sacerdotis opera, qui eos prudenter interroget, vix enim alias idonei evadant consessioni faciendas ; prout litteris Encyclicis monuit Leo XΙΙ. sed et nuper conversis a fide, et timidis, et screpulosis idem praestandum est auxilium: et raro aliquis, et humanissimis verbis,' dimittendus est ob examen omissum, sed adjuvandus potius interrogationibus, quae tamen parce et prudenter pro poenitentis conditione, ex iis quae confitetur conjectura desumpta,
iaciendae Sunt. f. ΙΙ. DE CONFITENDI OBLIGATIONE.
36. Divinum confitendi praeceptum obligat peccatorem in periculo
gravi mortis versantem, v : g: mulierem partu dissicili instante, militem ingressurum certamen, aegrotantem periculose. Equidem quisque tenetur saluti suae consulere, iis adhibitis remediis quae in peccatorum remissionem a Christo Domino sunt relicta; ei proinde peccata confiteri sacerdoti in mortis saltem discrimine, quum tunc maxima sit necessitas sibi consulendi. Quia ea quae sunt de necessitate salutis, tenetur homo in hac vita implere: ideo si periculum mortis immineat, etiam per se loquendo obligatur aliquis ad consessionem faciendam tunc. y Saepe etiam in vita confiteri necesse est, nullo imminente periculo, nam est remedium peccati, et munimen contra hostem, quod negligi nequii absque divinae majestalis, quam temnere videtur peccator, dispendio, et sui periculo. Quoties per vitam obliget divinum praeceptum, non constat: sed Ecclesiae lex, eo nixa, saltem semel in anno consessionem exigit.
Ad consessionem,'' inquit S. Thomas, dupliciter obligamur. Uno modo, ex jure divino, ex hoc ipso quod est medicina: et secundum hoc non omnes tenentur ad consessionem, sed illi tantum qui peccatum mortale incurrunt post baptismum. Alio modo, eX praecepio juris positivi, et sic tenentur omnes ex institutione Ecclesiae, edita in concilio generali sub Innocentio III. tum ut quilibet
166쪽
gratia Dei; tum ut cum majori reverentia ad Eucharistiam accedatur : ium etiam ut ecclesiarum rectoribus sui subditi innotescant, ne lupus intra gregem lateat.'' ' Qui procliviores sunt ad peccata maxime indigent consessionis remedio, ad quod adhibendum ne relabantur tenentur ipsa salutis solicitudine. Quibus ex dilatione lapsus periculum non imminet, non tenentur statim confiteri; sed, judice S. Thoma, possunt paschatis tempus expectare: disserre consessionem usque ad hoc tempus per se loquendo licitum est: sed pis accidens potest fieri illicitum, puta si immineat aliquis articulus,
in quo consessio requiratur. ' Censet S. Bonaventura praeceptum confitendi obligare, opportuna data occasione et ' cujus tamen sentemtia apud plerosque non est recepta. g. III. DE MATERIA NECESSARIA.
37. Ρeccata omnia in consessione declaranda ex ipsa judicii notione jure insertur, nam eadem de omnibus est ratio, scilicet ut de iis judicet sacerdos, utrum sint condonanda, et qua conditione. In medicina corporali,'' inquit S. Thomas, oportet quod medicus
non solum unum morbum contra quem medicinam dare debet, cognoscat, sed etiam universaliter totam habitudinem ipsius infirmi: eo quod unus morbus ex adjunctione alterius aggravatur; et medicina quae uni morbo competeret, alteri nocumentum praestaret. Et simili, ter est in peccatis: quia unum aggravatur ex adjunctione alterius, et illud quod uni peccato esset conveniens medicina, alteri incentivum praestaret, cum quandoque aliquis contrariis peccatis insectus sit, ut Gregorius in Pastorali docet. Et ideo de necessitate consessionis est, quod homo omnia peccata confiteatur quae in memoria habet: quod si non laciat, non est consessio, sed consessionis
simulatio. ' Hinc concilium Tridentinum dicit: Si quis dixerit,
in sacramento Poenitentiae ad remissionem peccatorum necessarium
non esse jure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia, quorum memoria cum debila et diligenti praemeditatione habeatur, etiam occulta, et quῶ sunt contra duo ultima Decalogi praecepta, et
167쪽
Singulorum peccatorum consessio fit, dum quis quoties peccatum aliquod admiserit, latetur: quod quidem necessario laciendum est, quum unum ab altero distinguatur, et eo magis reus quis fiat, quo saepius deliquit. Numerus autem accurate statui nonnumquam nequit: quapropter poenitens debet quid verosimilius sit referre; et pro temporis diuturnitate, et consuetudinis frequentia, sacerdoti conscientiae conditionem exponere: saepe enim ad Veritatem magis accedit, qui dicit se per annos tres consuevisse jurare decies circiter singulis diebus, quam qui quendam numerum, divinando veluti, refert. Quum autem internorum actuum numerus facile augeatur, quippe qui nullo nexu inter se conjunguntur, quoties renovata sit mala Voluntas, explicandum erit, quatenus fieri possit. Qui juventutis tempore prava flagravit libidine, licet nihil patraverit, debet confitendo explicare quot annos consueverit interius cedere, et quoties circiter singulis diebus, prout potuerit: nec ideo angendus est animo, quod numerus plerumque accurate definiri nequeat. 38. Numerus eorum in quos peccavit paenitens, declarandus est, saltem si singulorum jura laesa sint; uti contingit plurimis calumnia affectis, vel plurimorum expilatis bonis. Quod si cum plurimorum offensione et detrimento quis egerit perperam, quin causa suerit damni, quod eorum vitio evenit, non videtur teneri ad numerum
eorum reserendum. Nemo certe tenetur numerum eorum coram
quibus peccavit reserre, si illis non fuerit detrimento, vel scandalo. 39. Actus externus peccati necessario declarandus est: quamvis enim solo mentis proposito quis peccet, tamen actus ad peccatum pertinet, quod obtegitur et dissimulatur, dum solum desiderium explicatur. 40. Quum fornicatio specie differt a tactibus impudicis, aliisque contra castitatem gravibus peccatis, satis non est gravis se reum agnoscere peccati contra castitatem cum soluta admissi, si ipse coitus reticeatur. Μerito igitur damnata est propositio: Qui habuit copulam cum soluta satisfacit consessionis praecepto, dicens: commisi
cum soluta grave peccatum contra castitatem, non explicando copulam. 241. Effectus peccatum secutus declarandus est, quatenus praeVisus est, vel menti quodammodo obversatus: adeo ut voluntas in causaeum amplexa esse videatur. Quod si quis consessus fuerit actum ex l) S. Alph. l. vi. n. 468. 2 XXV. inter damnatas ab Alex. VII. 14.Dj0jtigod by OO le
168쪽
proposito effectum hujusmodi producendi, non Videtur rei eventus
necessario declarandus, nisi ex eo pendeat onus aliquod imponendum,u: g: restituito: vel censura Vel reservatio rem assiciat. Qui accusat se aliis propinasse potum nimium ut eos inebriaret, vix tenetur adjicere eos reapse ebrios tactos: quum jam pravum suum animum, ex quo actus prodiit, declaraverit. Qui agnoscit se venenum praebuisse paui ut haereditatem quamprimum obtineret, non tenetur referre moriem inde secutam, si nullum alteri provenerit detrimentum. 42. Species peccatorum sunt aperiendae sacerdoti, nec enim idem erit judicium, si furto, vel vulnere, laeserit quis proximum: vel si Deum loquendo contumelia affecerit, vel rebus divinis male habitis. Circumstantiae idcirco dicendae sunt, quae speciem mutant : nam aliud est flagitium in templo violare mulierem, ac in postribulo: aliud est sacerdotem occidere, ac latronem. 43. Poenitens tenetur consessarii interrogationibus legitimis respondere, iis scilieet quae res respiciunt scitu necessarias, ut idoneum habeatur judicium. Imprimis consuetudinem aperire debet rogatus, inde enim pendet utrum veΨiae sit idoneus : quapropter Innocentius XI. damnavit cujusdam assertionem: Non tenemur consessario interroganti lateri peccati alicujus consuetudinem. V Sed potest recusare nomen suum, vel vitae conditionem, quatenus ipsum designet, vel quicquid non est necessarium ad consessionis integritatem,
prodere. g. IV. DE cIRCUMSTANTIIS AGGRAVANTIBUS.
non mutant, malitiam tamen augent notabiliter, disceptatur inter theologos, quorum plurimi, cum S. Alphonso de Ligorio, negant. Equidem iis sepositis, substantia peccati innotescit, adeo ut de eo judicare possit sacerdos : et quum concilium Tridentinum circumstantias illas quae speciem mutant necessario declarandas dixerit, nulla iacta mentione circumstantiarum notabiliter aggraVantium, non est onus confitendi ultra extendendum. In ea sententia S. Thomas suisse videtur: Quidam enim dicunt, quod omnes circumstantiae, quae aliquam notabilem quantitatem peccato addunt, confiteri necesse est, si memoriae occurrant. Alii vero dicunt quod non sint de necessitate confitendae, nisi circumstantiae quae ad aliud genus peccati
169쪽
trahunt: et hoc probabilius est.'' Attamen contingit nonnumquam
peccatum reservari ob circumstantiam aggraVantem, V : g: incestum primo gradu: quae sane reservatio valet; non enim circumstantia reservatur, sed peccatum ea indutum : eo igitur casu circumstantia
declaranda erit ei qui veniam largiri possit. Quanta fuerit peccati
materia oportet etiam confiteri, si censura vel reservatio eam spectet;
vel consessarii judicium expetatur ad onus ex delicto proveniens definiendum. Alias plerumque necesse non est, juxta plurimorum sententiam, circumstantiam notabiliter aggravantem declarare. Equidem videri posset tutiori sententiae inhaerendum, ne sacramenti valor periclitetur, consessione haud integre peracta: sed animadvertit S. Alphonsus eum in discrimine haud poni, quia integritas moralis certo sussicit ut valeat sacramentum, quae habetur quando quis confitendo exponit ea omnia ad quae explicanda, juxta probatorum theologorum
45. Utrum incestus cum consanguinea disserat specie ab incestu cum assini, disceptatur inter theologos, quorum qui negant, S. Thomae testimonium asserunt: Ρersona amnis conjungitur alicui propter Personam consanguineam conjunctam, et ideo quia unum est propter alterum, ejusdem rationis inconvenientiam lacit consanguinitas et amnitas. ' Haec probabilis est sententia, adeo ut haud opus videatur confitendo explicare, uirum quis cum consanguinea, Vel cum assini, peccaverit. Excipiendus tamen videtur primus gradus in linea recta: incestus scilicet cum parentibus differre videtur specie ab incestu inter privignum et novercam, vel inter Socerum et nurum, quamvis nitatur eadem ratione, quod parentum instar socer et no- Verca habeantur: sed naturae vinculum est sortius. 46. Incestus cum assinibus extra primum gradum est ejusdem speciei, adeo ut necesse non sit confitendo declarare, utrum cum
consobrina primi vel secundi gradus peccaverit. 47. Incestus cum consanguineis primo gradu in linea recta V : g : patris cum filia, specie differi ab alio quocumque in linea transver-εali, quum natura ab eo maxime abhorreat: uirum disserat ab alio in eadem linea, V: g: a secundo gradu, avi cum nepte, disputatur; negantem sententiam probante S. Alphonso. Explicare oportet uirum pater cum filia, vel filius cum matre peccaverit; quum hoc diver8ae sit speciei, repugnat enim reverentiae quam debei filius matri.
170쪽
In primo gradu lineae transversalis incestus ab aliis gradibus specie
videtur differre, nam frater et soror naturae vinculo arcis ligantur: sed nonnullis videtur ejusdem speciei, quum coitus inter consanguineos omnes eadem ex causa sit Vettius, nempe propter reverentiam sanguini debitam. In commixtione personarum conjunci
rum,'' inquit S. Thomas, aliquid est quod est secundum se indecens et repugnans naturali rationi, sicut quod commixtio fiat inter parentes et filios, quorum est per se ei immediata cognatio, nam filii naturaliter honorem habent parentibus. Aliae vero personae quae non conjunguntur secundum seipsas, sed per ordinem ad parentes, non habent ita ex seipsis indecentiam, sed variantur circa indecentiam Secundum consuetudinem et legem humanam, vel divinam. y Iuxta hanc sententiam, quae aeque probabilis S. Alphonso videtur,' ac altera, quae discrimen statuit, paenitens non tenetur confiteri gradum
incestus, uirum scilicet cum sorore, vel consobrina concubuerit. f. V. DE COMPLICE MANIFESTANDO.48. Criminis socius non est in consessione aperiendus cum gravi ejus infamia, si aliter delictum valeat declarari: nam charitas et justitia postulant ut famae et aestimationi reorum consulatur etiam in sacro tribunali. Ideo quaerendus est consessarius cui ignotus sit socius,
vel differenda est consessio. Quod si urgeat praeceptum Ecclesiae, Vel necessitas aliqua, licebit juxta S. S. Thomam, et Bernardum et theologos plures, suum delictum quod in alterius dedecus cedat, confitendo aperire. Si speciem peccati exprimere non possit, nisi exprimendo
personam cum qua peccavit, puta si cum sorore concubuit, necesse
est, ut exprimendo peccati speciem, exprimat personam. Equidem divinum praeceptum confitendi debet praevalere samae reorum, qui peccando ei quodammodo renuntiasse censendi sunt, quatenus norunt confitendi legem. Ρraeterea consessarius prohibetur omni usu notitiae, qui in poenitentis gravamen vergat, vel odium pariai sacramento. Ancilla igitur sacerdoti nota consuetudinem peccandi quam habet cum hero licite aperit, ut suae consulat saluti: nam si occasionem proximam, in qua versatur, non declaret, remedium adhiberi non poterit. Μulier quas maritus exercet artes iniquas, surandi,