장음표시 사용
171쪽
vel salsam monetam cudendi, declarat, ut quas habuerit ipsa partes innotescat. Socius commercii prodit fraudes, quas ipse cum socio emptoribus secit, consessarii aestimatione antea gaviso. Quod si circumstantia aliqua omittenda, famae alienae consuli queat, gravissima videtur silentii causa, praesertim si de necessitate illius aperiendae non constet. Hinc qui incestum admisit tertio vel quarto gradu, non est damnandus, si gradum nolit designare, ne innotescat socia. Quod si cum sorore unica peccaverit, etsi plurimi dicant gradum hunc specie differre ab alio incestu, et necessario aperiendum, haud
damnaremus eum qui hanc reticeret circumstantiam, tempus Opportunius expectans, quo alteri consessario, absquesororis injuria, posset detegi: praesertim quum non desint qui eam haud necessario explicandam assirmant. Si ex plena consessione infamia quaedam alteri, etiamsi haud reo, oritura sit, v : g: sseminae quae vim passa est inVita, Videtur circumstantia qua designetur posse reticeri. 4s. Tenetur poenitens alienae consulere samae, consessarium cui ignotus est socius adeundo, quoties id absque gravi incommodo fieri possit. Excusatur autem ab ignoto quaerendo, urgente mortis
periculo, Vel necessitate implendi praecepti paschalis; si debeat
statim celebrare, vel communicare, ad notam effugiendam; si nolit in peccato mortali manere, etiam per diem, donec consessarius alter adeatur; si alter videatur suo juri cessisse, optime conscius alium consessarium vix adiri posse; si poenitens Vix possit conscientiam alii pandere. Aliae etiam Occurrunt excusationes, adeo ut poenitentes plerumque angi non debeant ob ea quae in consessione dixerunt, sua peccata manifestandi causa.
50. In peccatis quae infamiam non asserunt, qualia sunt jurgia domestica, vel quae alias satis innotuerunt, nullus scrupulus injiciendus est iis qui aliorum delicta, suorum confitendorum cauSa, pandunt, quamvis praestet vitare quidquid alteri injuriosum sit, nec omnino ad sui accusationem necessarium. Quae diximus de socio pandendo ut integra sit consessi, intelligenda sunt etiam de eadem
manifestatione, quae necessaria sit ut remedium animae suae exquiratur, vel ad innocentis, vel communitatis magnum malum mertendum ad 1. Omnino damnatus est a Benedicto XIV. quorumdam mos exquirentium nomen, vel habitationem, sociorum criminis, ad eorum
172쪽
correctionem, Vel alio quovis praetextu: quos, si denegandae absolutionis minis coegerint poenitentes ad revelationem hujusmodi, S. Inquisitioni denuntiandos esse, tamquam suspectos in fide, jussit, non tamen a poenitentibus ipsis, sed ab aliis qui aliunde quam ex propria consessione noverint.' Equidem illa agendi ratio magnam
invidiam afferret sacramento, et plurima et gravissima pareret incommoda, haud absque revelationis periculo. Consessarii munus est praecipue saluti poenitentis studere. Caeterum consessarii bene possunt, et tenentur, ad int ritatem consessionis servandam exquirere circumstantias necessarias, nempe vel quae speciem mulant, Vel exquirendae sunt, ut poenitentis conscientiae consulatur, puta si consessarius exquirat, an persona complicis sit in primo vel secundo
gradu, si ligata voto, si sit ancilla, si habitet in eadem domo, licet veniat in cognitionem complicis. '' Ita S. Alphonsus. Quod si
poenitens sponte sua manifestet socium, et consessarium roget,
ut studium ponat in ejus emendatione, id vix tuto fieri poterit, quum lacile sigilli violati nascatur suspicio. Si grave damnum immineat
innocenti, vel communitati, ni socius reveletur, injungere poterit consessarius poenitenti, ut eum denuntiet ei qui occurrat malo; sed minime exigendum est ut sibi manifestatio fiat in tribunali. Si contingat confessarium munere aliquo langi, adeo ut ei denunciatio de jure, uti aiunt, facienda sit, poterit injungere ut fiat extra tribunal: sed raro expedit. 52. Ρlerumque non expedit ut consessarius poenitentium rogatu alios emendare curet, licet socii criminis non sint: nam quae in tribunali delata sunt, occasione veluti consessionis, difficultatem et periculum habent. 53. Inquirere nomen poenitentis non licet, neque ejus habitationem, aliasve ejus qualitates et circumstantias, quae personam illius detegant sine ulla rationabili causa. ' Ita P. Ρhilippus de Carbo
dubiis autem non eadem est omnium sententia. Si quis aliquid
I) Const. Suprema omnium eeelesiarum, vol. i. Bull. p. 536. et Const. Ubi primum, Vol. ii. P. 64.
173쪽
secerit, dubitans utrum peccatum mortale foret, tenetur, juxta D. Thomam, illud confiteri: Quando aliquis dubitat de aliquo pee-cato, an sit mortale, tenetur illud confiteri dubitatione manento :quia qui aliquid committit, vel omittit, in quo dubitabat esse peccatum mortale, peccat mortaliter, discrimini se committens. Et similiter periculo se committit, qui de hoc, quod dubitat esse mortale, negligit confiteri: non tamen debet asserere illud mortale esse, sed dubita-iive loqui, et judicium sacerdotis expectare, cujus est discernere inter lepram et lepram. Quod si dubitet, rationibus hinc inde pugnantibus, seu positive, ut aiunt, utrum admiserit peccatum, quod mortale esse novit, v : g: libidinem praVam ; communissime dicunt theologi non esse confitendi necessitatem, quum praecepium divinum, prout eXplicatur a synodo Tridentina, respiciat peccata quorum quis
conscius est, et quorum memoriam habet: conscius autem non est
peccati, qui dubitat utrum illud admiserit: proindeque non tenetur lege confitendi. In mortis tamen discrimine advertunt plures eum teneri ad saluti consulendum contritione elicienda, Vel sacramento paenitentiae suscipiendo, ad damnationis periculum effugiendum: sed negant eum teneri ad illud confitendum, etiam eo in discrimine. 55. Quando quis novit se aliquid fecisse, quod utrum peccatum fuerit mortale dubitat, plerique dicunt eum teneri ad illud confitendum : quia omittendo exponeret se discrimini haud satisfaciendi praecepto diuino omnia peccata mortalia in consessione declarandi. Caeterum S. Alphonsus censet eum posse dubium de confitendi obligatione deponere, sibi persuadendo se non teneri ad ea quae non sunt certo mortalia confitenda. Consueverunt quidem fideles dubitationem hanc animi consessariis exponere; quod minime est laudandum, sed obligationem, juxta plures, non probat.' Hinc dicunt non teneri ad consessionem ante communionem qui
hujusmodi dubio angitur; sed posse accedere, saltem post coniritionem elicitam, vel absolutionem susceptam, dubio illo peccato haud exposito. Scrupulosis id tuto suadetur, nam dubiis inanibus plerumque anguntur. Sic etiam piis plerisque hominibus, qui a peccato abhorrere consueverunt, tuto permittitur ut dubia haec negligant, quum vix fieri possit ut in grave peccatum lapsi sint absque
174쪽
56. Si quis noverit se peccatum mortale admisisse, sed dubitet utrum illud jam consessus sit, sere omnes consentiunt illud dees, randum, nec enim eonfiat eum satis secisse oneri quod cera contraxit. Caeterum si diligenter excusserit antea conscientiam, et consessario panderit, plerumque existimandum est illud fuisse explicatum, vel saltem rem specialem generali quadam accusatione
inelusam: quod praesertim intelligendum est de piis hominibus qui
nimis anguntur de consessionibus peractis. Ad conscientiae tranquillitatem, quae post consessionem generalem memoriae occurrunt anteactae Vitae peccata, possunt deinceps confitendo enarrari: quod si saepius recurrant eum mentis solicitudine, plerumque prohibendus erit poenitens aliquid referre, quod ante consessionem ultimam contigit, nisi certus omnino sit illud suisse omissum. 5 . Peccata mortalia ceria admissa, quae quis oblivione vel necessitate omiserit confiteri, sunt deinceps declaranda, licet eorum veniacum caeteris jam impetrata suerit: nam est praeceptum divinum peccata omnia post baptismum admissa subjiciendi judicio sacerdotum. Hinc damnavit Alexander VII. propositionem: Peccata in consessione omissa, seu oblita ob instans vitae periculum, aut ob aliam
causam, non tenemur in sequenti consessione exprimere. Qui peccatorum numerum prout potuit retulit, non tenetur plerumque accuratiorem numerum, qui memoriae deinceps occurrit, referre, nam
jam satisfecit oneri, et consessarius judicavit de numero verosimiliori, potius quam certo: sed si valde differat numerus verus ab aestimatione facta, debet error corrigi. Ad circumstantias supplendas, plerumque necesse non est peccatum iterum confiteri, nisi speciem aliam inducant: v: g: quod quis se impudicitiae incusaverit, qui incestus reus erat; vel pollutionis, quum immani scelere bestiae consortium quaesiissei: Vel qui malarum cogitationum se reum retulisset, omissa pollutionis, quam admisit, mentione. Qui retulit peccatum tamquam dubium, quod deinceps certum esse recordatus est, debet illud iterum referre tamquam certum, nam de ipsa substantia accusationis agitur, quum certum a dubio longe distet.
175쪽
S. VII. DE MATERIA SUFFICIENTI.58. Venialia, quamquam recte et utiliter, citraque omnem praesumptionem in consessione dicantur, quod piorum hominum usus demonstrat, taceri tamen citra culpam, multisque aliis remediis expiari possunt. VJ Ita docent Ρatres Tridentini. Si quis unius
hujusmodi peccati se accuset, cum animi dolore, certam ponit materiam absolutioni: nec enim necesse est ut de omnibus simul doleat, quum nullum eorum eum Dei gratia privet. 59. Peccata morialia jam remissa possunt iterum deserri, ut novo animi dolore, et sui humiliatione, gratiam ampliorem assequatur poenitens, a peccato amplius ablutus. Licet de necessitate non sit iterum eadem confiteri peccata, V inquit Benedicius
XI. tamen ut eorundem peccatorum iteretur consessio, reputamus salubre. ' Haec peccati prioris accusatio facit ut certa sit Sacramento materia, quum alioquin de dolore ob culpas veniales non lacile constet, et nonnulli vix culpam certe venialem deserant. Quum igitur sacerdos dubitans de materia vel dolore nequeat absolVere, praestat ut certum peccatum jam remissum proferatur; sed et necesse est iterum de eo dolere: nam peccat graviter qui etiam sola venialia, vel sola mortalia alias consessa, sine omni sor- mali dolore confitetur, quia non ponit materiam sacramenti, et
saltem periculo sacrilegii se exponit: ' quapropter animadvertit S. Alphonsus consessarii in eo desiderari diligentiam; quae si desuerit,
plurimae erunt eonsessiones nullae. Caeterum, cum poenitens non dat materiam certam, non tenetur consessarius eam exquirere ut
absolvat; et casu quo exquisierit, ei non repererit ceriam materiam, ait Sporer, n. 56. non tenetur absolvere Sub conditione, cum poenitens tunc nullum jus certum habeat ad illam, quando non affert materiam certam, saltem dubie necessariam. Quoties nova datur absolutio, praecedat consessio necesse est, nam nova sententiae pro latio cognitionem causae sequitur. At si eadem peccata, quae jam
l) Sem. xiv. cap. V. de poenit.
176쪽
remissa sunt, iterum subjiciantur clavibus, suffcit se eorum incusare generatim, uno vel altero indicato. Vim clavium etiam in iis solvendis exerceri ostendit S. Thomas: dicunt alii, etiam in secunda
absolutione aliquid vi clavium dimitti de poena: quia in secunda
absolutione gratiae consertur augmentum. δ60. Μoribundis solei saepe dari absolutio, etiamsi jam non valeant sensus suos manifestare, vel iterato confiteri peccata: sed ob priora poenitentiae indicia censentur velle confiteri et veniam petere: quapropter ne forsan quid etiam leve admiserint post absolutionem jam
datam, in extremo discrimine iterum absolvuntur. S. V ΙΙΙ. DE IΝTEGRITATE CONFESSIONIS. 61. Integritas consessionis materialis a scholae doctoribus dicitur plena peccatorum relatio, numero et circumstantiis necessarita regen-
sitis. Formalia vocatur integritas, quando fit consessio quatenus fieri possit et debeat, quamvis aliqua, ex oblivione, vel aliks ex causa justa, omittantur. Concilium Tridentinum docet omnia declaranda quorum memoria cum debita et diligenti praemeditatione habeatur. Equidem nemo potest culpari quod confitendo omiserit ea quorum memoriam nullam habuerit; vel quae conscientiam nullatenus momorderint ex errore invincibili. Aliae, praeter oblivionem, causae eXcusantomissionem, scilicet, quando impossibilitas physica vel moralis ossicit plenae peccatorum accusationi. Μuti non valent integram plenamque consessionem peccatorum peragere, qui tamen absolvi queunt, imdicio aliquo peccati admissi dato, cum doloris significatione: quod si scribere possint, absque manifestationis periculo; videntur teneri, qui enim nequit ore confiteri, debet, qua ratione valet, sua peccata revelare. Non tantum in mortis discrimine, sed et urgente praecepto paschali, mutos debere scripto ad confitendum uti, tenet post alios S.Alphonsus. 'Μoribundi quibus deest loquelae usus, vel quorum vires penitus desecerunt, vel qui indigent medicorum opera continua, vel mulieres partu laborantes, aliique subito in discrimine, ad plenam consessionem non tenentur. Sic ei milites statim ingressuri certamen, et nautae periclitantes, consessione quadam generali iacia, absolvuntur: nisi copia sit specialis consessionis alicujus delicti. Quibus non est copia face
177쪽
dotis eorum callentis linguam, possunt alteri, qui aliquatenus eos intelligit, confiteri, qua valeant ratione, si mortis periculum immineat, vel juxta plures, si urgeat praeceptum paschale; imo si cupiant solvi
peccatorum vinculo, et timeant opportuniorem confitendi occasionem diu sibi defuturam. Sacerdos qui suum confiteri peccatum nequit, nisi fracto sigillo sacramenti, illud omittere debet: nec enim licet, etiam in tribunali, aliquid proferre, quo arcanum adeo sacrum prodatur. Qui grave damnum, consessioni haud adnexum, ex ea sibi vel alieri aliunde adventurum, timet ex quodam peccato declarato, excusatur, si illud reticeat. Quando poenitenti, vel consessario, imminet vitae periculum ex consessione peccatorum singulorum, sufficit quae tuto dici possunt confiteri. Sic si poenitens adeo aegrotei ut nequeat peccata recensere absque vitae discrimine, satis est unum alterumve audire, ut absolvatur. Si antea haud rite consessus, totius vitae, vel diuturni temporis spatii consessiones iterare jam non Valeat, poterit absolvi, quibusdam dictis, praesertim quaereticuit, quaeque patravit sacrilegia: et integra omnium consessio differri poterit, donec convaluerit. Si sacerdos ipse periclitetur Vita, paenitentem poterit statim absolvere, uno alterove audito peccato. Ρesie flagrante non tenetur consessarius adstare diu poenitenti cum manifesto sui discrimine; sed potest, uno alterove peccato audiis, eum, absolvere. Quando poenitens in gravem notam incurreret ob diuturni rem consessionem, dum urget celebrandi vel communicandi necessitas, probabiliter dicit Ronca ia singulorum plenam accusationem differri posse: sed plerumque temporis spatium, quod in consessione plena
insumendum esset, non est ratio, cur quis ab ea excusetur. Inter causas quae eXcusant a plena peccatorum consessione, magna diei solemnitas non est recensenda; nam consuetudo Ecclesiae, quae
optima est divinae legis interpres, eam non admittit: quapropter Innocentius XI. damnavit hanc propositionem: Licet sacramem taliter absolvere dimidiate consessos, ratione magni concursus paenitentium, qualis v. g. potest contingere in die alicujus magnae festivitatis, aut indulgentiae. y Nemo a confitendo excusatur ob difficul- talem, quae consessioni ipsi inest, vel ob aestimationis detrimentum apud consessarium: alioquin cessaret legis vis. Sed et qui excusatura plena consessione ob causas supra recensitas, sublato obice debet confiteri omissa.
178쪽
62. Extra causas praedictas, vel alias hujusmodi, qui scienter aliquid retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt: '' dolose quippe cum Deo agere videntur, et Spiritui
Sancto mentiri. Tenentur idcirco confiteri iterum omnia quae admiserunt, ex quo absolutionem ante celatum delicium acceperant, et ipsam fraudem et mendacium imprimis. Caeterum si apud eundem sacerdotem consessio fiat, cui generalis conscientiae conditio patet, necesse non erit, juxta plerosque, singillatim omnia iterare, sed satis erit quae omissa sunt referre, et ipsius omissionis se incusare, et generatim omnium quae jam consessario sunt declarata: quod enim aliae consessiones fuerint sacrilegae, non facit ui repeti debeant, quum fuerint sacramentales, et accedente dolore et iterata accusatione generatim, praebeant materiam absolutioni.' Si alteri sacerdoti qui delicia poenitentis antea non accepit, fiat, opus erit iterata Singulorum consessione. Contingit aliquando ut peccatum omitiatur, et deinceps re oblivioni tradita, bona fide consessio fiat, nec nisi post plures annos, omissionis occurrat memoria: tunc satis est peccata iterum confiteri, quae admissa, sunt, dum mala fide ageretur. Idem dicendum de consessione aliam ob rationem irrita, nempe quod dolor animi defuerit,et propositum novae vitae, vel quod face doti jurisdictione carenii lacia sit: simili quidem pacto reparandus est desectus.
63. Eidem sacerdoti a quo absolutio datur, integra facienda est consessio, nam de poenitente debet judicare, ideoque plenam debet
habere conscientiae, quatenus innotescere possit, notitiam: quod patet ex usu et auctoritate Ecclesiae. Qui igitur alteri sacerdoti quaedam, alia alteri reserunt, nil proficiunt, sed sacrilegii reatu obdolum se adstringunt. Qui peccata gravia omnia sacerdoti cuidam reserunt, et absolutione ab eo donantur, deinceps ad consessarium
consuetum accedentes, ut culpas reserant veniales, in magnum se conjiciunt periculum, dum suae apud hunc aestimationi consulunt: non tamen videntur repellendi a sacerdote extraneo, ne cum certa animae pernicie crimina celent. Qui tamen consueverunt saepius labi, et ita sibi consulere, sacerdotem utrumque adeundo, maxime periclitan
179쪽
3. VIII. DE ORIs CONFEMIONE. 64. Nisi articulus necessitatis occurrat,'' inquit Benedictus XI. sacerdoti facienda oris consessio exigitur. y Ita fert perpetuus et universalis usus Ecclesiae, qui optimus est divinae confitendi legis interpres. Consessio secundum quod est pars sacramenti, habet determinatum actum, sicut et alia sacramenta habent determinatam materiam. Et sicut in baptismo ad significandam interiorem ablutionem, assumitur illud elementum, cujus est maximus usus in
abluendo, ita in actu sacramenti consessionis, ad manifestandum, Ordinate assumitur ille actus, quo maxime consuevimus manifestare,
scilicet proprium verbum: alii autem modi sunt inducti in supplementum istius. ' Hinc damnavit Clemens VII. propositionem
sequentem: Licet per literas, seu internuntium consessario absenti sacramentaliter confiteri, et ab eodem absente absolutionem obtinere: vetuitque sub excommunicationis poena sibi reservatae, ne haec propositio unquam tanquam aliquo casu probabilis defendatur, aut ad praxim quoquo modo deducatur. Attamen Tamburini censet posse aliquando permitii ut poenitens scripto consessario tradendo reserat peceata sua, quorum se reum praesens agnoscit: sed id raro vel nunquam licere plerique docent, quum a lege generali ore sigillatim sua peccata declarandi nemo excusetur, nisi ob gravissimam plane causam.' Si quis ob angorem gutturis, vel linguae impedimentum, nequeat sua peccata sigillatim recensere, satisfaciet, prout poterit, se accusando. Puella nimia verecundia sere obmutescens, poterit aliquando hac ratione sibi consulere. Nulli autem dubium sussicere si sacerdos scripto usus poenitentem de singulis interrogei. 65. Qui ore nequit confiteri, sua pandit peccata qua possit ratione. Sic mutus, vel, moribundus, loquelae usu carens, signis se prodit peccatorem, et quatenus valeat, peccata singula indicat: quem absolvendum esse jubet Rituale. 66. Utrum quis teneatur per interpretem confiteri discepiatur, S. Thoma favente assirmantibus: In eo qui usum linguae non habet,
I) Eaetras. Inter eunctas, de privileg. 2) Suppl. ni. p. qu. ix. an. iii. Resp. 3 S. Alph. l. vi. n. 429.
180쪽
sicut est mutus, vel qui est alterius linguae, susscit quod per scriptum, aut per nutum, aut per interpretem confiteatur, quia non exigitur ab homine plusquam possit. . . Quando non possumus uno modo, debemus, secundum quod possumus, confiteri. Attamen de obligatione non constat, quae quum gravissima sit, et cum periculo revelationis conjuncta, non est absque certa auctoritate statuenda: quapropter, ne quidem in mortis discrimine, quis eo uti tenetur, sed sussicit, ut qua possit ratione se esse peccatorem, et Veniam petere significet.' Licet quidem interpretis uti opera, quam etiam adhibere poterit sacerdos, ut dolorem de peccatis generatim, et vitae novae propositum insinuet, et commendet: sed exigendum non est, ut paenitens singula per interpretem confiteatur: quamvis prohibendum non sit, sed potius commendandum.' Ubi consessio sic peragitur, curandum ut signis potius quam Vocibus responsa dentur, manuum eX: gr: compressione; et ut quaestiones fiant generales, nulla habita responsorum ratione. Solicitiorem autem non Oportet esse consessarium
de accurata et plena conscientiae poenitentis notitia, quae tunc haberi nequit. Posse absolvi, absque Ope interpretis, eum qui signis duntaxat ob desectum idiomatis petit absolutionem, decrevit S. Cong. Supremae Inquisitionis 28 Februarii 1633. 67. Poenitens debet confiteri sacerdoti praesenti, uti ex consuetudine Ecclesiae constat, quae quidem aequissima est, ut peccatorum poenam patiatur, et judicium fiat accuratius ; animi enim dispositiones ita facilius explorantur. Christus peccatores ante hoc tribunal tamquam reos sisti voluit. Damnationem a Clemente VΙΙΙ. propositionis supra relatae respicere consessionem et absolutionem conjuncte vel divisim declaravit praelaudatus pontifex, et Paulus V. In mortis discrimine absolvitur, qui, absente presbytero, dedit dolentis animi de peccatis indicia: sed consessio haec non est dicenda: censetur tamen moribundus, quatenus potest, sua peccata ei dolorem
manifestare. l) Sup. iii. p. qu. ix. an. iii. ad 2. 2 S. Alph. l. vi. n. 479. Vide et Anto e tracti de Ρceniti art. ii. U. xvii. 31 Vide decr. Cong. de Ρrop. Fide relatum a Ρhilippo de Carboneano in appendice tract. do Poenit. q. iii. qu. ii.