장음표시 사용
181쪽
68. Invalida est consessio ex parte consessarii, si non acceperit jurisdictionem, vel si ei fuerit ablata, vel impedita per censuram, inquam incurrisse ex decreto judicis ecclesiastici constabat publice: vel si absolutionis substantiam vitiaverit, vel si nullum peccatum aliquatenus intellexerit.
69. Non obstat consessionis valori, quod omnia peccata consessarius non intellexerit, sive quod surdas ier esset, vel somnolentus, vel animo distractus: vel linguam poenitentis non satis calleret: nam posset nihilominus judicium essicere, quamvis non satis accuratum. Caeterum si diligentiam necessariam ad Omnia percipienda non adhiberet, peccaret, quum suo muneri deesset. Ea adhibita, non Oportet esse solicitiorem, qui auditus aliquali dissicultate laborat, vel qui linguae notitiam habet minus persectam, dummodo sit aequa causa sacri eXercendi muneris, alio deficiente qui id exequatur. Μissionarii idcirco plerique non sunt animo angendi, si fidelium linguam non optime callentes, consessiones non plene intelligant: necessitas enim persaepe cogit ut poenitentiae administrent sacramentum : sed qui extra necessitatem poenitentem eXciperet, cujus linguae prorsus est ignarus, adeo ut nullum ejus peccatum intelligeret, non videretur valide absolvere, quum accusatio quae non intelligitur instar nullius sit.
70. Poenitens qui consulto adit consessarium linguae ignarum, vel surdum, vel qui ita refert peccata ut non intelligantur, consessionem nullam facit, quum teneatur peccata pandere ea ratione qua judicium ferri possit. Quod si bona fide confiteatur, et sub finem dubitet utrum omnia perceperit consessarius, non videtur teneri ad consessionem integram, quae longa suerit, repetendam; assentitur enim S. Alphonsus iis qui dicunt Christum Dominum non praesumi imposuisse praeceptum integritatis cum tanto onere, scilicet Omnia peccata repetendi in tali casu. Si poenitens advertat aliquod peccatum non intelligi, debet illud repetere, et verbis clarioribus explicare. I. Ex parte poenitentis invalida est consessio, si sacerdotem ignarum vel alias prorsus ineptum muneri huic exercendo, vel qui
182쪽
ejus laveat vitia nimia indulgentia, consulto quaesiverit, adeo ut plane voluerit judicem decipere, vel mores non emendare. Caeterum haud facile existimandum est id consilii suisse, quum plerique
animae salutem in consessione peragenda quaerant, licet sorsan alterum prae altero, humano potius affectu, seligant. Apud socium peccati turpis consessio ejusdem facta nil valet. Non valet consessio si peccatum grave, vel species peccati, Vel numerus consulto reticeatur, vel si mendacium grave proferatur a poenitente. Μendacium in consessione prolatum grave plerumque est, quidquid enim necessario declarandum est, nequii sine gravi peccato denegari. Igitur in omnibus quae supra recensuimus ad judicium sacerdotis reserenda, mendacium grave est. In iis vero quae divina lege non exiguntur declaranda, mendacium est leve: y v: g: si quae mulier aetatem suam proVeetam mendacio celet, vel si deneget se admisisse crimen, quod diu antea poenitentia expiaverat, venia in tribunali impetrata. Sed graviter mentitur, peccati consuetudinem qua irretita manet denegando. 72. Rudes puerique qui peccatorum quorundam malitiam, seu distinctionem, haud satis intellexerunt, non sunt ideo cogendi ad
repetendas consessiones bona fide saetas, praesumendum est enim eas valuisse: sed species et numerum omissum debent explicare, ut legi confitendi satisfaciant. Quando consessarius, excepta conseS-sione peccatorum, ab ultima poenitentis consessione, animadvertit eum non consueVisse peccatorum numerum et species in consessione referre, debet eum edocere de necessitate singula explicandi, et statim accusationem eorum audire. Satis non est ut generasim petat, utrum ea sere ratione per tot annos vivere consueverit; sed
singulorum accusatio iacienda est, ut legi ea confitendi, quam hactenus non implevit poenitens, satisfiat. 73. Pro Valore actus praesumendum, et ideo consessiones factae habendae sunt validae, nisi contrarium constet: quapropter cogendi non sunt poenitentes ad iterandas consessiones bona fide factas, nisi constet eas esse invalidas. De consessionibus recidivorum ea regula tenenda est; si statim post consessionem lapsi fuerint, plerumque consessiones censendae sunt invalidae, utpote in quibus dolor et propositum deerant, qui enim dolet, certat adversus tentationem, nec facile cedit: e contra ubi quis post consessionem diu restiterit,
183쪽
qui deinceps secutus est lapsus non est argumentum dolorem et propositum defuisse. Caeterum eorum qui ita labuntur conditio plena periculi est; et iis aliquando consulendum, ut generalem totius vitae consessionem peragant, praesertim in sacro secessu, ut majori contritione animi defleant peccata, et proposito firmiori et essicaciori novam inchoent vitam. Dj0jtigod by OO le
184쪽
4. Sigillum consessionis vocatur arctissimum illud arcanum quod sacerdos, consessiones paenitentium excipiens, servare tenetur. EX jure divino merito derivatur, nam eo jure quo peccator ad sui accusationem obligatur, judex ad silentium de causa sibi innotescente servandum tenetur: nemo enim se proderet, nisi de fide judicis certior facius. Praeceptum, ' inquit S. Thomas, de consessione celanda consequitur ipsum sacramentum, et ideo sicut praeceptum de consessione sacramentali facienda, est de jure divino, et non potest aliqua dispensatione, vel jussione humana homo absolvi ab eo: ita nullus ad revelationem consessionis potest ab homine cogi, Vel licentiari. - Lex ecclesiastica arcanum hoc servandum districte jubet: Caveat omnino, ' inquit concilium Lateranense IV. ne verbo, vel signo, vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem;
sed si prudentiori consilio indiguerit, illud absque ulla expressione Personae caute requirat, quoniam qui peccatum in poenitentiali judicio
sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali ossicio deponendum decernimus, Verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum. In re tanta nulla datur parvitas ; quapropter revelare venialem alicujus culpam, quae ex consessione innotuit, esset grave sacrilegii peccatum. Triplex malitia in revelatione reperitur, nempe sacrilegii, quod sacramento
fit injuria; fidei fractae homini arcana pectoris ex fiducia secreti pandendi; et detractionis.' Nulla unquam dari potest rerum conditio, in qua ullatenus prodere arcanum hujusmodi liceat, nequidem ad gravissimum scandalum vitandum,' vel ad malum aliquod avertendum: nam ex communi fidelium sensu, et Ecclesiae traditione, constat nullum dari locum exceptioni. 75. Omnia quae confitendo dicuntur, sive quae consessionis lege dicenda sunt, sive quae ejus occasione proseruntur ad paenitentis
185쪽
conditionem explicandam, et ad consilium expetendum, vel alias ex arcani fiducia, sunt inviolabiliter servanda. Tentationes igitur quibus quis impugnatur, scrupuli quibus angitur, et ipsa mentis
inquietudo, praesertim si animum prodat debilem) ignorantia qua laborat, dissicultates quibus impeditur, poenitentia gravis et injuncta,
celandae sunt silentio, praeter peccata admissa, socios criminis, et alia quae gravamen poenitenti, vel odium consessioni, revelata parerent.
τ6. Desecius naturales poenitentis, nempe quod sit spurius, ignobilis, pauper, ignarus, surdus, hebes, si ab ipso manifestati fuerint ad explicanda peccata, licet absque ulla necessitate, sunt sub sigillo servandi: quia ea fiducia eos prodit. Quod si ultro eos manifestaverit, absque ulla ad consessionem relatione, videtur nolle eos clavibus sigilli subjicere; quamvis cavendum ne cum ejus offensione, Vel gravamine, aliquid, quod aliis non innotuit, dicatur. Si ex a tionibus poenitentis, et ratione confitendi, haud ex ipsius relatione, innotescant consessario, nullatenus cadunt sub sigillum. Si poenitens se durum et dissicilem praebeat, vel alias molestum, non licet id manifestare, quia, cum desectus illi sint odiosi, et consessarius
noverit eos occasione consessionis, dum poenitens sua peccata explicabat, eorum manifestalio semper redderet aliquo modo consessionem odiosam, et ab ea retardaret. λττ. Ρeccata in consessione commissa, v: g: contumelia in
consessarium, non cadunt sub sigillo, sed periculum revelationis secum serunt, probabile enim indicium praebent, quod consessarius vel noluerit absolvere, vel acriter reprehenderit propter aliquam culpam graviorem. 78. De virtutibus et revelationibus quibus donatus esi paenitens, si manifestatae sint, ut ingratitudo ejus, et desectus consessario innotescerent, sigillum servandum docet S. Alphonsus: secus si panderentur ad animas statum manifestandum.' Ea tutissima est, regula,
ut det rebus in consessione auditis, nihil unquam dicatur, nisi prudentiori consilio indiguerit consessarius : quod si contigerit res erit ita proponenda ut ne quidem divinari possit poenitens, et de re
quae eVenit nesciatur esse sermo. Si scriptis consilium expetere opus sit, cavendum ne aliqua reserantur ex quibus innotesceret paenitens, si sorte aliqua in aliorum manus devenerint. i S. Alph. l. vi. n. 643. 2 Ibidem. 3) L. vi. n. 64I. 4 cap. Omnis, Conc. Lati iv.Dj0jtigod by OO le
186쪽
s. Directe proderet arcanum, qui aliquid sibi confitendo commissum panderet: sed ne quidem suspicio levissima culpae ingerenda
est, seu Voce, seu gestu, nec quid faciendum quod gravamen afferat. De nemine unquam dicendum eum mortale aliquod peccatum in consessione deposuisse : ne quidem si alias constet eum esse plurium reum; nam nec oportet animi dolorem eximium, quo sua peccata consessus est, testari. Nunquam dicere licet se non absolvisse quendam, vel eum suam consessionem haud ad finem perduxisse, vel adhuc ad communionem non accessisse, vel ad aliud tempus suisse remissum: haec enim omnia suspicionem ingerunt peccati lethalis. De venialibus poenitentium culpis etiam altum silentium est servandum : nec collatio facienda est, ut de quodam dicatur eum sola venialia consessum ; inde enim inferretur alios peccatorum mortalium esse reos. Dicit S. Alphonsus non stans sigillum dicendo quendam solam materiam levem consessum esse : secus si dicatur eum plura venialia retulisse. y Cavendum est dum excipiuntur poenitentes, ne voce altiori, increpatione, vel signo aliquo innotescat quicquid suspicionem injiciat: ideo animo pacato, voce autem submissa, et in tribunali, in loco patenti et publico quidem erecto, consessiones excipiendae Sunt. 80. Si consessarius ab initio animadvertat poenitentem surdum esse, debet locum et tempus designare audiendae ejus consessioni,
ubi nullum sit periculum ne alii audiant: quod quidem licebit alta
Voce proferre, quum noverit eum surdum esse, haud ex ejus consessione, sed quod illi interroganti, non respondeat. Si surditatem non animadverterit nisi in consessionis progressu, non licebit eum dimittere, quia dabitur locus suspicandi eum grave peccatum conseSSum esse, quod non satis explicuerit: sed peracta ab illo peccatorum consessione qua potuerit ratione, absolvendus erit absolute si videatur dispositus, sub conditione vero, si dispositio ejus dubia videatur. Ita censet S. Alphonsus, qui casum hunc apud
neminem ineologorum se reperisse testatur.' 81. Contra arcanum et sacramenti reverentiam peccaret, qui graVealiquod peccatum ex consessione notum in coetu quodam, seu communitate admissum referret: inde enim infamia oriretur communitati,
haud sine singulorum gravamine. Sed nec licet dicere de loco, praesertim parvo, scelera quaedam ibi frequentiora esse: imo de
187쪽
civitate vel natione vix videtur assirmandum immania quaedam tacinora in ea patrari, quae sola novimus paenitentium accusatione : nam licet in aliquem non ideo cadat suspicio, cives gravate serunt probrum tantum illis objici, cujus alias non fuissent infamati. 82. Contra reverentiam sacramento debitam peccat qui de rebus in consessione auditis loquitur temere, licet nullum sit periculum poenitentis prodendi: sed offensionem parit hujusmodi sermo, praesertim coram simplicioribus, ideoque omnino vitandus est. 83. Νe quidem cum poenitente ipso de rebus in consessione expositis ullatenus licet loqui, quas oportet ignorare extra tribunal: esset enim exprobratio valde gravis. At si poenitens ipse quaerat consilium de rebus ad animae regimen attinentibus, et de culpis suis libere
loquatur, censetur sacere lacultatem consessario utendi notitia ex consessione derivata, ut secum colloquatur. Plerumque tamen inte
rogandus est, utrum velit de rebus hujusmodi loqui: nisi placeat eum remittere ad tempus opportunius in sacro tribunali: quod quidem maxime probandum est. Statim post consessionem in ipso tribunali consessarius cum poenitente loqui potest ex notitia consessionis, si quid ei in memoriam revocandum sit, Vel monitum praestandum, nam judicium vix persectum censetur, reo non dimisso: sed Praestat omnia ante absolutionem perficere. In consessionis actu licet uti notitia ex prioribus consessionibus derivata, quatenus opus sit ad dirigendum vel emendandum poenitentem, caute tamen et prudenter, ne exprobratione haud necessaria deliciorum quae expiavit et dereliquit, gravamen patiatur. 84. Qui in consessione praevia molestum expertus est poenitentem, Vel minus dispositum, non potest idcirco e tribunali recedere, vel alias recusare consessionem ejus excipere; esset enim exprobratio quaedam, quae gravamen afferret: imo nequit, sub praetextu quocumque, eum confiteri volentem effugere, licet poenitens id non advertat, quia gravamen foret. Si autem ex tentatione antea ab eadem ei objecta, suspicetur poenitentem ad tentandum eum accedere, utique licebit sugere, quum sic non utatur notitia ex consessione habita, sed sibi
consulat ex probabili suspicione pravae intentionis ejus quae paenitentis speciem praesesert. Si ex consessione ejus noverit eam pravo consilio antea accessisse ad tribunal, vel ad ejus domum, non licebit eam repellere, donec indicium aliquod praves intentionis reapse
188쪽
proditione, illicitus est, si fiat cum quocumque gravamine poenitentis,
licet longe majus gravamen sequatur si non adhibeatur, seu, uii dicunt, eae non u3u: contrariam quippe assertionem damnavit Innocentius XI. anno 1682. Scientia ex consessione acquisita uti licet, modo fiat sine directa aut indirecta revelatione, et gravamine paenitentis, nisi aliud multo gravius ex non usu sequatur, in cujus comparatione prius merito contemnatur. Addita deinde explicatione, sive limitatione, quod sit intelligenda de usu scientiae ex consessione acquisitae cum gravamine paenitentis, seclusa quacumque revelatione: atque in casu quo multo gravius gravamen ejusdem poenitentis eX non usu sequeretur. Hanc dictam propositionem, quatenus admittit usum dictae scientiae cum gravamine poenitentis, etiam cum dicta explicatione, praesenti decreto prohibent, etc. Μandantes etiam universis sacramenti poenitentiae ministris, ut ab ea in praxim deducenda prorsus abstineant. Ratio suffragatur manifesta, quia odiosus foret poenitentibus hujusmodi usus, cum eorum gravamine conjunctus. Si aliquis mihi ex consessione indignus munere quodam esse innotuerit, non possum ex notitia sic acquisita
illud ei subducere, licet nemini, ne quidem ipsi poenitenti, inde
oriretur ulla suspicio, et aliunde ratio aequa laveret, et grave damnum alioquin illi immineret, quod tamen nonnisi ob rem ita cognitam nossem. Sic et collegii rector nequit ex re in consessione innotescente statuere regulam de ascensu ad ordines sacros, qua impediretur aliquandiu poenitens, etsi detrimentum ei ex citiori ascensu oriretur. Hinc Clemens VIII, et Urbanus VIII. prohibuerunt regularibus ne in exteriori regimine uterentur notitia ex consessione derivata: quapropter nequeunt inde subditos ex uno ad alium locum mittere, vel ad aliud transferre munus. Idem dicendum de episcopis. Potest praelatus sine laesione conscientiae dimittere peccatum impunitum, quod scit tantum ut Deus : vel sine aliquo remedio, quia non tenetur adhibere remedium, nisi eo modo, quo ad ipsum deseditur. Unde in his quae ad ipsum deseruntur in foro poenitentiae, debet in eodem soro, quantum potest, adhibere remedium. V Caeterum licet ex generali conscientiarum notitia cautiores fieri in rebus gerendis, ne statim habeantur idonei, qui speciem praeseserunt pietatis, vel dotibus videntur ornari eximiis. Quod si sacerdotem praesul ex consessione noverit indignum esse, vel infirmas saltem virtutis, nequit
189쪽
idcirco eum loco movere, vel severius tractare. Equidem sibi objicit S. Thomas: cum aliquis Abbas scit per consessionem, alicujus Ρrioris subjecti sibi peccatum, ex cujus occasione inducit ipsum ad ruinam, si ei prioratum dimittat: unde tenetur ei auferre pastoralis curae dignitatem : auserendo autem videtur consessionem publicare :Vcui objectioni respondet: Abbas in casu praedicto debet eum admonere ut prioratum resignet: vel si noluerit, potest ex aliqua alia occasione absolvere eum a cura prioratus, ita tamen quod omnis suspicio vitetur de consessionis re velatione. Sed ex pontificum decretis, quidquid gravamen asseri poenitenti, licet absit omnis revelationis suspicio, illicitum habetur. Hinc si sacerdos in episcopum proponatur eligendus, quem ex consessione quis novit omnino esse indignum, nequit quid sacere quo electio illa impediatur, vel denegare ei suffragium, quovis quaesito colore. 86. Procul omni periculo arcani prodendi, et omni poenitentis
gravamine, licet uti notitia eX consessione derivata, quatenus sine odio sacramenti fieri possit. Sic consessarius ex consessione discens quam lacile offensionis et ruinae detur occasio ex liberiori agendi ratione, merito sibi cavet, ne aliquid inconsulto proserat. Si pravas suscipiones nasci ex frequentatione cujusdam domus repererit, poterit, Opportuna enata occasione, abstinere se ab ea adeunda: sed si mulier confiteatur sibi ex ejus colloquiis oriri peccati, vel tent tionis occasionem, vix poterit, absque ejus licentia, eam in posterum minus familiariter habere. In concionibus poterit in Vitia, etiam occultiora, consessione cognita, invehi, et ea quae ex plurimorum accusationibus innotuerunt, expone refugienda, dummodo nihil
dicat quod alicui assis possit, nec frequentiam illam peccati, quae
plerosque latet, indicet cum communitatis injuria. Numquam tamen dicendum est aliquid sibi ex consessione constare. Si par-Vam communitatem alloquatur, v : g: seminarii alumnos, vel moniales, de desectibus qui plerumque occurrunt in seminariis, Vel monasteriis poterit concionari, parce tamen et caute, ne quid alicui exprobrare videatur.' Si insidias sibi strui ex consessione quis didicerit, poterit sibi consulere, opportuna data occasione, non ita tamen ut suspicionem arcani sibi proditi alleui injiciat. Quoties aliquis ex sociis accessisse noscitur ad sacerdotem, novum consilium ab eo prosectum censetur, qui idcirco sociorum vindicis objici-
190쪽
tur: quapropter caute agendum est, ne ipse detrimenti quid, vel gravaminis patiatur. Cavendum ne quae occulta ineuntur foedera, vel caedes patrantur, palam significentur, quoties eorum notitia nonnisi ex consessione derivata est. 8 . Interrogatus consessarius utrum quis apud eum consessus fuerit, poterit plerumque respondere, prout res se habet. Quod si clam accesserit, ipsam consessionem celatam Volens, putant plures,
ei quidem recie, judice S. Alphonso, frangi sigillum, si accessus ejus a consessario declaretur, nam gravioris peccati suspicionem iacile injicit. De iis autem quae confitendo declarantur, nihil
prorsus dicendum est; ea enim ignorare censetur, quum nonnisi Dei vices gerenti innotescant. Homo non adducitur in testimonium, nisi ut homo. Et ideo sine laesione conscientiae potest jurare se nescire, quod scit tantum ut Deus. ' Igitur simpliciter denegare debet se ea nosse: quod si aliunde noverit, cavendum ne quid certius ex consessione proferatur. De absolutione interrogatus nunquam debet aliquid affirmare, quum de ea nemini reddenda sit ratio, nisi in sacro tribunali, si quid de ea deliquerit: quo tamen eventu,
de persona alium servandum est silentium. Nec voce, nec scriptis testimonium de absolutione concessa unquam dandum est; nam si
semel denegetur, dum alias solet dari, est indicium peccati mortalis admissi, cujus non poenituit confitentem. Schedula autem consessionis peraciae non est neganda petenti, licet absolutio data non fuerit, et peti videatur ad aliis illudendum : eam enim denegare foret indirecta revelatio, si aliquibus consueverit dari.' Si sacerdos inviserit aegrotum, ad quem alius, eo rogante, delaturus est Eucharistiam, vel ultima salutis subsidia, debet simpliciter dicere,
se ejus excepisse consessionem. Si audita consessione roget sacrista, utrum danda sit communio, debet eum remittere ad poenitentem, vel expectare ejus accessum ad sacram mensam. Si rempublice notam quae objectum fuit peccati, pandat poenitens sacerdoti adhuc ejus ignaro, quod scilicet patrata sit in plataea ab aliquo caedes, vel quod quis in judicio reus sit habitus, non est arcanum sacramentale, sed de eo loqui non oportet donec alias consessario innotescat. 88. Sigilli obligatio oritur ex omni et sola consessione sacramentali, scilicet quae fit ad absolutionem aliquando obtinendam, ei qui face dos habetur, et judex legitimus, etsi absolutionem reapse non concedi