장음표시 사용
191쪽
contigerit: nam ex lege Christi, qua consessio praecipitur, derivatur, et proinde debet vigere, ubi legi huic obtemperari censetur. Hinc
quae dicuntur in consessione, licet absque necessaria animi poenitentia, sunt silentio servanda: consessio non desinit esse sacramentalis, quamvis ille qui confitetur, emendationem non proponat: et ideo nihilominus sub occulto tenenda est. - Ιn dubio utrum aliquid dictum sit in ordine ad consessionem, consessarius tenetur ad sigillum,' quia alioquin consessio fieret odiosa, et injuria facile fieret poenitenti. Quae dicuntur sacerdoti cuilibet, etiamsi jurisdictione
privato, sub sigillo cadunt, dummodo tamen poenitens, seu crasso errore, seu animi pertinacia, eum habeat veluti sacrum judicem, a quo expetit absolutionem: imo quae laicus, fingens se sacerdotem, excipit in tribunali, arctissimo arcano subjacent. E contra quae dicuntur manifesto consilio inducendi sacerdotem ad peccatum, non cadunt sub sigillo: sed cavendum ne aliquid occasione consessionis prolatum, et cum peccatorum consessione conjunctum, temere divulgetur, vix enim fieri potest mentio rei quae in tribunali contigit, vel colloquii habiti, absque revelationis suspicione. Quae autem sub sigillo extra tribunal communicantur, secreti naturalis tantum vim habent: nam sigillum consessionis est aliquid annexum sacramentali consessioni: sed ea quae annexa sunt alicui sacrament', non se extendunt ultra sacramentum illud: ergo sigillum consessionis non se extendit nisi ad ea de quibus est sacramentalis consessio. 'Hinc quae consulitur a puella, ut noscat quo modo peccatum aliquod declarandum sit, secretum naturale servare debet; sed sigilli lege non obligatur. E contra sacerdos quem consulit poenitens, ut paret se ad confitendum, debet sub sigillo servare quae illi ita commissa sunt, est enim veluti consessio inchoata.' Tenetur ad sigillum servandum superior cui se sistit absolutus a reservato, vel a quo petitur licentia absolvendi a reservato.' Ιta Busembaum, quem sequitur S. Alphonsus, cum plerisque. Ratio, ium quia petitio illa est quaedam inchoata consessio, quatenus ordinatur ad absolutionem obtinendam; tum quia alioquin consessio redderetur odiosa. ' Nonnulli censent praesulem secreti naturalis lege tantum teneri. 8s. Interpres, cujus opera' usus est poenitens, ad sua peccata
192쪽
pandenda consessario suae linguae ignaro, videtur eodem vinculo secreti sacramentalis teneri: uti probabilius plerique censent, nonnullis opinantibus eum nonnisi arctissimi secreti naturalis lege ligari. 90. Doctor, vel alius, qui, ex poenitentis licentia, a consessario novit ejus peccatum, ut consilium praeberet, videtur secreti sacramentalis obligatione teneri: quandocumque consulitur ut consessarius recte gerat munus suum ; nam peccatum ei manifestatur occasione consessionis, et haud sine relatione ad absolutionem. Ratio habetur,'' inquit S. Alphonsus, ex ipsa institutione sacramenti, Ob quam creditur Christus Dominus imposuisse hanc obligationem sigilli, non solum consessariis, sed omnibus aliis, quibus immediate vel mediate pervenerit notitia peccatorum, occasione sive in ordine ad consessionem; alioquin non satis provisum esset reverentiae hujus sacramenti, nec Satis odium consessionis amotum fuisset. - S. Thomas ait: ille ad quem notitia peccati devenit mediante sacerdote, de voluntate confitentis, participat in aliquo actu sacerdotis: et ideo simile est de eo, et de interprete, nisi sorsan peccator velit quod ille absolute sciat et libere. δ01. Qui scriptum poenitentis in quo peccata sua reseri legit, tenetur
servare Secretum naturale; non vero sigillum frangit sacramentale,
si aliquid manifestet; nec enim scriptum illud consessionis vim habet, sed est praeparatio ad consessionem. Si consessarius cui poenitens scriptum hujusmodi tradidit, illud divulgarei, frangeret sigillum, nam traditio illi tacta consessionis instar est. Quod scribit mutus, illud consessario praesenti tradens, habet consessionis rationem ; ideoque si tunc legatur ab alio, et divulgetur, frangeretur sigillum. Si chartam in consessionali relictam a poenitente quis legat, censetur sigillo teneri, quia jam consessionis instar habita est, dum porrecta suerit
sacerdoti, vel eX ea peccata relata sint. 92. Ρeccat plerumque graviter qui scripta aliorum legunt in quibus eorum peceata Suspicantur recenseri, quia arcana eorum, iis invitis, Scrutantur, cum manifesto aestimationis eorum et honoris discrimine. Caeterum qui leves tantum culpas scripto contineri sere certo sciunt, possunt a gravi peccato excusari, dum ex curiositate, vel animi levitate, illud legunt. Qui magnum parari damnum communitati, Vel innocenti, suspicantur ob rationes maxime probabiles, possent l) L. vi. n. 647. 2) Suppl. iii. p. qu. xi. an. iV. ad 4.Dj0jtigod by OO le
193쪽
aliquando excusari, scriptum secreth legentes quod aliquod ejus indicium praebere conjiciunt: nec culpandi videntur si notitia acquisita
in aliorum utilitatem utantur. 93. Ex lieentia poenitentis libere data, non importune extorta, graVi suppetente causa, potest sacerdos notitia in consessione habitauit; nani quum sigillum in favorem poenitentis institutum sit, poterit utique hic juri suo cedere; potest, ' inquit S. Thomas, confitens sacere, ut illud quod sacerdos sciebat tantum ut Deus, sciat etiam ut homo a quod iacit, dum licentiat eum ad dicendum : et ideo si dicat, non frangit sigillum consessionis. V ' Caeterum non oportet hanc petere a poenitente veniam, vel sponte oblata vii, nisi gravis suppetat causa: qua occurrente, plerumque inducendus erit poenitens, ut extra tribunal communicet quae aliis dicenda velit; vel saltem ipsam licentiam extra illud concedat, adeo ut in quaestionem vocari deinceps non possit: oportet enim omnem suspicionem fracti sigilli longe abesse: Debet cavere scandalum dicendo, ne fractor sigilli praedicii reputetur. ' Vix unquam expedit hanc licentiam accipere, quando ipsius usus, praesertim apud laicos, daret notitiam, vel suspicionem peccati, alias non innotescentis : v : g : si restitutio cuidam iacienda per sacerdotem haeredibus injungeretur: quia violati sigilli speciem habet. Si autem moribundus, loqui alia voce non valens, det licentiam sacerdoti se coram manifestandi quam doleat de vitae pravae exemplis, nil vetat ut verbis generalibus illud enuntiet; quamvis plerumque expediat dolentis animi indicia, quae ipse moribundus praebere valet, satis habere. Si poenitens cum consessario extra tribunal de peccatis quae consessus est libere loquatur, consilii mausa, vel ob aequam aliquam rationem licentiam plane dat utendi notitia in consessione acquisita, quatenus opus sit ad eum dirigendum; sed cavendum noul ira progrediatur consessarius, vel ne res extra sigillum poni ideo existimet, adeo ut cum aliis, vel cum ipso poenitente de iis deinceps loquatur, nam facultas quae ex ratione agendi colligitur, est strictissimae inierpretationis, quum agatur de re odiosa, usu scilicet notitiae per consessionem habitae. 94. Ad avertendam publicam calamitatem, Vel innocentis ruinam, licet venia poenitentis, libere tamen et perspicuo data, uti; quod si paenitentis nomen prodere oporteat, vel aliqua quae ejus ingerant
194쪽
absolvendi vel dispensandi impetrandam venia illa aliquanti exquiritur, ut superiori res exponatur: sed vix unquam oportet ut quaeratur, vel acceptetur, ad conserendum cum alio de poenitentis conditione, qui apud utrumque sua deposuerit peccata, quum unusquisque debeat seorsim judicare, et necessitas non sit satis gravis a lege arcani discedemdi. Adeo sacrosancta haec habenda est, ut nonnissi rarissime, et gravissima de causa, licentia utendi notitia consessione acquisita acceptanda sit.
Si poenitens palam faciat consessario potestatem declarandi utrum apud se deposuerit aliquod peccatum, v: g: si mulier appellet
consessarium, uirum se incusaverit adulterii; non debet unquam hujusmodi licentia uti, quomodocumque res se habeat, nam cum magno periculo fieret, haud sine arcani injuria. Ρost poenitentis mortem manet arcani ligamen, nam nemo patienter serret ea revelari quae memoriae ejus detraherent: sed ne quidem quae ad laudem pertinent deiuncti detegenda sunt temere, praesertim si venialis culpae suspicionem ingerant. 95. Quamvis vetitum sit exquirere complicem, nihil prohibet ex mentientis licentia, vel rogatu, eum monere, sed plerumque ab hujusmodi monitione abstinendum est, ne suspicio sit revelationis, vel invidia sacro ministerio comparetur. Sic etiam morem gerere potest sacerdos mulieri de pravis mariti moribus querenti, et operam ejus postulanti, ut si qua ratione possit, eum ad bonam redigere frugem curet: sed vix oportet ex precibus in tribunali podirectis delinquentes adire.
96. Ubi agitur de sigillo servando, probabili senientiae de licito
usu notitiae ex consessione habitae, nequaquam adhaerendum est; quum enim poenitens jus certum habeat ne eorum quae confitendo refert, ullus fiat usus cum sui gravamine, qui uteretur probabili hujusmodi sententia, exponeret se periculo injuriae inserendae in re gravissima: ideoque moraliter certus esse debet nullum poenitenti gravamen eX usu notitiae oriturum, ut liceat ea aliquatenus uti. 97. Poenitens naturali quodam ligamine tenetur celare quae consessarius ei in tribunali dixerit, consilii causa, et in animae salutem, praesertim quae incommoda ei, vel odium sacramento afferre possent: nam quum munus illud in poenitentis utilitatem exerceatur, juxta legem divinam, oportet ut libere et absque incommodi metu exerceri Valeat. Unde cum consessarius obligatur necessario ad dandum
195쪽
eonsilium poenitenti, ut ille sibi caveat a damnis spiritualibus, ideo poenitens rigorosius tenetur cavere, ne consessario damnum obveniat ob consilium sibi praestitum. ' Quod si poenitens reserat ea quae nullatenus cedunt in consessarii vel consessionis praejudicium, non erit culpandus, quamvis plerumque praestet de iis quae in tribunali dicta sunt silere. Si contigerit consessarium suo velle abuti ministerio, jubet Ecclesia ut denuntietur inquisitoribus vel locorum
196쪽
98. Satisfactio, quae tertia pars sacramenti poenitentiae dicitur, est operis in poenam peccati a sacerdote injuncii acceptatio, et impletio.
Equidem satisfaciendi voluntas ad sacramentum omnino necessaria est; nemo enim veniam consequi potest, qui animo non est paratus quae patravit mala tollere, et quae inde Secuta sunt reparare : sicut et
implere quas Sacerdos, ligandi potestate utens, ideo jusserit. Injuria Deo illata peccato nulla hominis opera tolli quidem potest; sed poenitentis humiliatio et punitio per Christi merita inservit ad poenam
peccatis debitam luendam. Attamen Deo secundum rei veritatem nihil subtrahi potest, quamvis peccator, quantum in se est, aliquid subtrahat: et ideo in tali satisfactione principalius requiritur emendatio in laturum, quam recompensatio praeteritorum. Proximo etiam peccatis nostris laeso satisfacere oportet; nec veniam licet sperare, nisi quae illata sunt damna, prout potuerimus, reparemus: sed satisfactionis nomine, prout pars est paenitentiae, quae ad Deum placandum fiunt, praecipue intelliguntur. Nobis autem operibus hujusmodi poenalibus consulitur, nam tentationibus resistendis magis idoneus fit, qui peccata admissa expiare studet. Unde et satisfactio, quae est justitiae actus poenam inserentis, est medicina curans peccata praeterita, et praeservans a suturis. ' Quaelibet autem virtutis actio satisfactionis rationem habere potest; quatenus nonnisi cum dissicultate quadam exercetur, quae ideo poenae loco est. Vindieatina dicitur poenitentia, quae in delictorum admissorum poenam praecipue suscipitur: medicinalia vero est quae in animae remedium, quo scilicet vitia tollantur, cedit. Eadem actio saepe et poenae et remedii locum obtinet. Quod peragitur opus ex consessarii jussione vim habet ex sacramenti virtute derivatam, et V amplius valet ad expiandum peccatum, quam si proprio arbitrio homo saceret idem opus. δ99. Satisfactio re exhibita ad integritatem sacramenti refertur. I S. Thom. Suppl. iii. p. qu. xii. arti iii. ad 4. 2 Ibidem, Reap.
197쪽
Debent ergo sacerdotes Domini, V inquit concilium Τridentinum, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere; ne, si sorte peccatis conniveant, et indulgentius cum poen itentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes essiciantur. Habeant autem prae oculis, ut satisfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum Vindictam, et castigationem; nam claves sacerdotibus non ad solvendum dumtaxat, sed et ad ligandum concessas, etiam antiqui patres et credunt, et docent. V Hoc sacerdotum munus explicaverat jam concilium Lateranense IV. Sacerdos sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens peccatoris circumstantias, et peccati, quibus prudenter intelligat, quale illi debeat praebere consilium, et cujusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad sanandum aegrotum. ' Quod si nullum imponat poenitentiae opus, graviter suo muneri deest quia negligit partem
sacramenti: quamvis eum nonnemo excuset,' si peccatum veniale
tantum fuerit a poenitente delatum. Si contingat poenitentem peccati alterius recordari post absolutionem acceptam, illudque confiteri, oportet ut nova et injungatur poenitentia et detur absolutio ; nec enim paenitentia jam injuncta poterit sacramenti iterum suscipiendi esse materia, quum opus idem non sit duplici titulo ejusdem generis praecipiendum. Si peccatum veniale ei in mentem Venerit, non est opus poenitentia vel absolutione nova. 100. Injungi poterit in poenitentiam, juxta plerosque, opus inte num, v: g: meditatio ; quia tale opus jam per se est meritorium, et satis fit sensibile per impositionem sacerdotis, ac acceptationem poenitentis, prout contritio fit sensibilis per consessionem. ' Caeterum plerique angentur animo, dubitantes utrum hujusmodi poenitentiam impleverint, ideoque videtur raro injungenda, quamvis saepe consilii instar commendanda sit, quum praecipuum sit ad vitam
novam subsidium.101. Opus in desunctorum levamen poterit poenitenti injungi, quia exercitium est charitatis Deo admodum gratum, quod dum in
198쪽
eorum utilitatem cedit, facienti valde prodest, et satisfaciendi habet
vim, aeque ac alia pietatis opera. 102. Potest etiam aliquando injungere consessarius paenitenti, ut abstineat a communione, vel alio pietatis exercitio, quando prohibitio haec ei profutura est, et nullam notam allatura: secus si in ejus damnum, vel famae dispendium, verteretur : raro autem expedit.
103. Μedicinalis imprimis poenitentia imponenda est, qua animae sanetur infirmitas. Contrarias peccatis poenitentias injungat eonfessarius, velut avaris eleemosynas, libidinosis jejunia, vel alias carnis amictiones, superbis humilitatis officia, desidiosis devotionis studia.'' Ita praescribit Rituale Romanum. Pietatis exercitia, bonorum librorum lectio, rerum aeternarum meditatio, examen conscientiae quotidianum, sacramentorum susceptio frequens, fuga otii, et occasionum peccati, consessio generalis annua, et sacer secessus per
aliquot dies, inter praecipuas animae medicinas recensentur. Oratio inter paenitentiae opera recensetur: quaelibet oratio, ' ait S. Thomas, habet rationem satisfactionis : quia quamvis habet suavitatem spiritus, habet tamen amictionem carnis : quia ut dicit Gregorius super Egechielem : Dum crescit in nobis sortitudo amoris intimi, infirmatur procul dubio sortitudo carnis. VJ Ebriosis injungendum est, ut ab omni potu qui inebriare possit, se abstineant: vix enim alias pravam consuetudinem superabunt: nec tamen oportebit ut juramento se ad illud adstringant, ne sorte aliqua relabentes, in pejus ruant.
Jejunium libidini domandae inservit, quod idcirco reis impudicitiae
praescribere oportet: sed quum plerique in hac regione durioribus laboribus vacent, vel alias a jejunio se excusent, non est temere injungendum, ne negligatur, monente S. Antonino : debet consessarius dare talem poenitentiam, quam credat ver similiter illum implere; ne ipsam violando, deterius ei contingat. ' Alia humilitatis et poenitentiae exercitia, quae nimis a moribus nostratium, et a ratione sentiendi ipsis communi, abhorrent, V: g: ut blasphemus terram lingua lambat, ut luxuriosus flagellis domesticum hostem comprimat, non sunt facile injungenda. ' In eleemosyna decernenda, caVendum ne aliqua sit turpis lucri cupidinis species; quapropter numquam debet consessarius in se suscipere ejus distribuendae onus, sed poenitentis relinquere arbitrio: raro quidem injungitur mera eleemosyna, sed plerumque justitiae obligationi satisfaciendum est. Quicquid vere
199쪽
necessarium est in animae remedium, debet omnino injungi, nam saluti imprimis consulere oportet: et inhumanum est periclitanti, etiam cum ejus dolore, non succurrere. Nemini tamen injungendum est in poenitentiam, ut religionem ingrediatur: res enim est nimis ardua quam ut jussu sacerdotis suscipiatur. Nec licet injungere matrimonii susceptionem, quum et haec libera esse debeat. 104. Quae in poenam peccatorum praecipue injunguntur, possunt graviora esse, vel leviora, prout in Domino judicaverit consessarius expedire in animae salutem. Equidem scelera gravissima poenitentia admodum severa expiari debent, quod ex canonibus qui dicuntur poenitentiales liquet, sed quum infirmitatis humanae habenda sit ratio, praestat ut poena supersit luenda, quam ut quis ab agenda poenitentia prorsus absterreatur, remedii dissicultate. Exemplum Apostoli Corinthio poenitenti indulgentis veniam proponit Chrysostomus;
Ex quo illud discimus, non ex scelerum tantum natura, Sed ex peccantium etiam animo atque affectione indicendam esse poenitentiam, ut tum secit Apostolus, quod ipsius imbecillitatem extimesceret. ' Igitur consessarius poterit indulgentia uti in poena definienda, si hoc pacto paenitens videatur in bono proposito firmandus, qui deinceps in via virtutis proficiens peccata a se admissa verosimiliter planget, et puniet. Μonendus idcirco erit ut peccatorum ponderet gravitatem, et divinam in se misericordiam miretur, et poenitentiae donum enixis precibus a Domino imploret. Quanta autem poena in canonibus poenitentialibus olim fuerit peccatis gravioribus decreta, a consessario opportune explicandum erit. Quia poenae satis factori ae infligendae medicinae sunt, ' animadvertit S. Thomas, sicut medicinae in arte determinatae non omnibus competunt, sed Variandae sunt, secundum arbitrium medici, non propriam Voluntatem sequentis, sed scientiam medicinae; ita poenae satisfactoriae in canone determinatae non competunt omnibus, sed variandae sunt secundum arbitrium sacerdotis divino instinctu regulatum. Sicut ergo medicus aliquando prudenter non dat medicinam ita emcacem, quae ad morbi curationem sussiciat, ne propter debilitatem naturas majus periculum oriatur: ita sacerdos divino instinctu motus non semper totam pae- Ι S. Alph. l. vi n. 5 II.
200쪽
nam, quae uni peccato debetur, injungit, ne infirmus aliquis ex magnitudine poenae desperet, et a poenitentia totaliter recedat. yl05. In poena injungenda sacerdos debet criminum habere rationem; nec tamen necesse est ut singula memoria teneat, nam ex
generali quadam conscientiae notitia, post singula sibi declarata, judieare poterit quid injungendum sit in criminum expiationem, vel in animae remedium. Quae jubet facienda ad jejunium, seu corporis amictationem, eleemosynam et orationem reducuntur: in quibus singularitas evitanda est, et quidquid vel poenitenti, vel aliis, possit
106. Ante absolutionem imponenda est poenitentia, quum oporteat eam acceptari, ut consessarius peccatorem venia dignum esse judicet: sed ordinis inversio non est gravis. Si oblitus fuerit consessarius poenitentiam imponere confitenti, debet post absolutionem eam injungere, non tamen extra tribunal, quum sit actus judicialis.107. Quae alias praecepta sunt, Vel debentur, possunt a consess rio, paenitentiae instar juberi: V: g: ut quatuor anni temporibus, diebus statutis, jejunet, vel ut audiat Μissam die festo: quo pacis ligabitur poenitens lege generali et praecepto, adeo ut peccet contra utrumque rem omittendo. At plerumque injungenda sunt opera aliis non debita: quapropter nisi consessarius mentem suam clare explicet, censetur quae libera sunt injunxisse. Si quotidie per men-som Μissam audiendam jusserit, non erit necesse in diebus praecepti sacro bis adstare, nam dies liberas praeter sesta designasse videbitur: secus si jusserit Μissam audire die festo; nisi enim constet eum praeceptum Ecclesiae voluisse novo praecepto inculcare, censebitur alteram Μissam injunxisse audiendam. 108. Poenitentia publiea ob peccata occulta numquam est injungenda; nec enim oportet cuique onus se infamandi imponere: Ρro peccatis occultis quantumvis gravibus manifestam poenitentiam non imponani, consessarii): ait Rituale Romanum. Peccata autem publica satisfactionem publicam postulant, ut quos exemplo suo ad malos mores provocavit jeceator , suae emendationis testimonio ad rectam revocet vitam. ' At solus episcopus poterit eam poenitentiam injungere quae publica nuncupatur, quod scilicet quis poenitentis veste indutus ad sores ecclesiae se sistat, cereum accensum prae manibus serens: imo nec praesenti disciplinae congruit, ut epis