Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

eopus ipse id jubeat. Consessarius non debet alicui injungere

poenitentiam publicam, etiam minus solemnem, V: g: quod in ecclesia se coram minibus humiliet, poenitentiam professus delicti: quod nec parochus, absque episcopi venia, debet jubere: nil autem vetat ut publica quaedam satisfacito injungatur, V: g: ut scripto retractentur errores; ut coram coetu quodam perperam dicta revocet. Saepe sola vitae in melius mutatione, et pietatis studio quae patrata sunt mala emendantur et tolluntur, absque ianta poenitentis humiliatione. Vitandum sedulo ne quid injungatur poenitenti, ex quo peccati patrati oriatur suspicio, nam saluti ejus, absque famae dispendio, consulendum est: quod si ejusmodi laboret vitio, quod tolli nequeat absque famae discrimine, recte et injungit consessarius ea quae necessario facienda, vel fugienda sunt, licet fama sorsan periclitetur.' Sic jubet ancillam, vel cognatam dimitti, quamVis suspicio consuetudinis pravae inde sorte oritura sit: prohibet medico, ne mulierum morbos pergat curare, qui id sibi certam perniciem afferre novit: injungit parocho ut munus, quod indigne exercet, in manus episcopi resignet. Haec tamen intelligenda sunt post remedia mitiorastustra adhibita.

109. Tenetur poenitens satisfactionem a consessario praescriptam acceptare et implere, quae habenda est aequa, nisi constet eam nimis difficilem esse et ultra vires poenitentis, vel gravissima secum sermincommoda: quo casu licebit humiliter suas rationes eXponere, Vel recedere absque absolutione, et consessarii alius probi prudentisque se sistere judicio. Equidem sacerdotis est judicare, quid sit injungendum. Quod si poenitens ejus declinet judicium aequum exanimi levitate, vel ut mitiores adeat animae morborum medicos, Videtur peccare graviter. Si paenitentia facile posset ab eo impleri, et nollet ex mera desidia illam acceptare, ac cum levi absolvi vellet, non videtur posse excusari a peccato gravi. '110. Grave est peccatum poenitentiam gravem ob peccata gravia impositam, vel notabilem ejus partem, omittere : nam res omni ex paris gravis est: v : g: si septem psalmi poenitentiales omitiantur,

vel quinque decades Rosarii B. V. ' Utrum possit poenitentia gravis sub levi injungi quaerunt theologi; sed recte dicit S. Alphonsus teneri consessarium, juxta Τridentinum, sub gravi eam injungere, quamvis aliam graviorem sub levi, vel consilii instar, addere possit.

202쪽

184 DE SATISFACTIONE.

Si levis sit poenitentia, licet gravia delicta declaraia sint confitendo,

quod aliquando contingit ob vehementem poenitentis contritionem, vel infirmitatem corporis, vel aliam hujusmodi causam, eam omittere nonnisi venialis videtur culpa ; quamvis nonnulli eam gravem censeant ob causam propter quam imposita est. 111. Poenitentia levis ob levem culpam injuncia omittitur, juxta plerosque, absque gravi peccato: et si paenitentia gravis ob levem culpam injuncta fuerit, v : g. Litaniae sanctorum ob mendacium jocosum, nonnisi veniale videtur eam omittere; non enim videtur aequum graVe onus leviori culpae adnectere. Caetervum, si per accidens peccata illa venialia valde disponerent poenitentem ad moriale, tunc posset consessarius gravem ei imponere poenitentiam, ut ipsum removeat a periculo peccandi mortaliter: et tunc ienebitur poenitens, si velit absolvi, illam acceptare et adimplere. Praeterea censeo

S. Alphonsus loquitur) quod si poenitens pro mortalibus consessis

condignam non egerit poenitentiam, iunc si iterum eadem peccata clavibus subjiciat, bene poterit consessarius gravem injungere paenitentiam, ei paenitens, si acceptet, tenetur eam implere. y Equidem consessario curandum est, ut poenitentia respondeat crimini : et poenitentis studium in sui punitione versari debet, qui et humili animo debet amplecti quaecumque sibi occurrerint adversa. Sic David olim placavit Deum, aerumnas sorti et patienti animo serens. 112. Etiam tempore Iubilaei, et dum indulgentiae aliae conceduntur, poenitentia in consessione injungenda est, etsi levior, ut sacramentum mancum non sit, et ut ipsa poenitentiae virtus, quae ad indulgentias

lucrandas necessaria est, foveatur.

113. Poenitentia persolvenda est tempore a consessario designato: quod si omissa fuerit casu, vel culpa, erit deinceps peragenda, nisi

fuerit diei alligata. Plerumque quidem diei designatio ad praecepit

substantiam non pertinet, et ideo die elapso manet obligatio paenitentiae peragendae. Dilatio ultra mensem a tempore praefiniis gravis plerisque Videtur: communionem, quae singulis mensibus injuncia est facienda, ultra 6 vel 8. dies disserre est grave. Quando modus paenitentiae persolvendae a consessario definitus est: v: g: nexis

genibus, brachiis extensis; vel locus in quo facienda sit, peccat paenitens eum negligendo: sed ex adjunctis rei dijudicandum est, uirum modus sub gravi obliget.

203쪽

114. Curandum est ut poenitenti animo, a peecati affectu immuni, opus injunctum fiat: sed qui illud exequitur peccato iterum irretitus, praecepto consessarii satis sacere censetur, quamvis fructu paenitentiae sua culpa privetur, et peccet venialiter, obice posito gratiae

sacramentali.

115. Qui poenitentias oblitus est, non tenetur ad consessionem iterandam, ut nova ei imponatur, ' nam gravissimum onus repetendae consessionis, quando venia peccatorum est semel impetrata, nullo probatur documento: sed debet, si possit, eundem adire consessarium, qui forsan poenitentiae impositae recordetur. 116. Poenitentia non potest in aliam licet severiorem et meliorem, a poenitente mutari, quum judicis sententia sit executioni demandanda. Consessarius poterit aequa ex causa eam in tribunali mutare, V: g: si nimis sit ardua, vel poenitens Vix eam impleturus sit. Extra

tribunal non debet quid mutare, quia judicium jam transiit; quamvis

si poenitens accedat, rem sibi praeceptam querens se non posse e equi, poterit, inquisitione facta, aliud opus satisfactionis adsignare, monens ut totum reserat in proxima consessione, ad judicii sormam inducendBm.117. Alius sacerdos non debet temere sententiam alienam mitigare, Vel aliquatenus mutare, quum judicii gravitas, et sanctitas sacramenti vetet, ne quid leviter mutetur: sed si consessarius haud satis prudenter egerit, vel poenitens periclitetur, poterit, noVo instituto eXamine, novam proferre sententiam. Quinimo si constet paenitentem non posse ' us sibi injunctum exequi, videtur licere alteri sacerdoti, in tribunali tamen, aliud opus magis congruum adsignare, absque nova peccatorum praeteritorum consessione, nisi specialem ob causam, quam explorare oportet ei perpendere, poenitentia imposita sit. Quod autem opus non sit iterata consessione ex

eo deducitur quod de obligatione hac non constei; et judicio jam

facio, nunc tantum judicandum est utrum poenitens eximendus sit ab onere imposito. Sic cui injunctum est, ut fidei, spei, et caritatisaeius eliciat, quum eos memoria non teneat, nec sciat legere, sacile

eximitur absque novo causae eXamine.

118. Nemo potest per alterum poenitentiam sibi injunctam implere; nam judicis sententia reum adstringit, et quum paenitentia remedii et punitionis vim obtineat, ipsi aegroto ei reo subeunda est.

204쪽

Μertio igitur damnavit Alexander VII. propositionem hanc: Poenitens propria auctoritate substituere sibi alium potest, qui loco ipsius poenitentiam adimpleat. V Qui legere nequit, aliquando curat ut alter ei legat, vel una recitet preces praescriptas ; sed ipse mente et voce conjungitur: cui eleemosyna injuncta est tribuenda, si non habeat pecuniam, facit ut alter suo nomine dei: ipse autem merito censetur per illum dare. 119. Non constat Christum jussisse ut satisfactio praeiret absolutioni : sed potius ex recepta Ecclesiae disciplina, liquet veniam rite indulgeri, imposito tantum onere satisfaciendi. Ex rei natura probari nequit poenitentem solvi non posse peccatorum Vinculis, donec diuturna satisfactione eluerit culpas, quum magis conveniat Deo misericorditer ignoscere poenitenti, qui deinceps, satisfaciendo pro viribus, animi dolentis exhibet indicia et argumenta, fructusque dignos poenitentiae facit. Equidem vetus fuit disciplina peccatores publicos diu in stadio poenitentiae detinere, laboribusque et afflictationibus corporis exercere, antequam ad sacramentum Eucharistiae accederent: sed licet magnas habuerit utilitates illa severitas, nil suadet eam e divino jure prosectam, adeo ut semper obtineat. Hinc Ρontifices saepius damnarunt eorum assertiones, qui, Vetores aemulantes mores, novam disciplinae rationem improbant. Sixtus IV. damnavit hanc Petri de osma propositionem: Non peracta poenitentia confitentes absolvi non debere. V Alexander VIII. plures ejusdem tenoris damnavit.' Caeterum nil vetat ut consessarius jubeat aliquam do poenitentiam, sive omnem sive partim, impleri ante absolutionem, quando ita expedire judicet: ' dummodo non assectet veterem seVeri tatem cum praesentis disciplinae detrimento, Vel injuria. Ρlerumque vere poenitenti statim ignoscendum est, patris filium prodigum amplectentis instar: qua ratione infirmitati humanae succurritur, divino praestito gratiae subsidio: quapropter qui de sincero poenitentis animo nihil dubitantes, absolutionem disserunt, verentes ne sorte aliqua in bono Proposito non perseverent, et satisfactionis opera prius implenda cupientes, non ea qua par est indulgentia peccatoribus subveniunt,

nec peritos se exhibent animarum medicos.

I 20. Verba illa absolutionis: Quicquid boni seceris, vel mali

patienter sustinueris, sit tibi in remissionem peccatorum, augmentum

i) Vide prop. xvi. xvii. xviii. inter damnatas.

205쪽

gratiae, et praemium vitae aeternae,'' juxta plerosque vim tribuunt sacramentalem operibus paenitentiae etiam quae paenitens sponte susceperit. Haec quae praeter injunctionem expressam facit, accipiunt majorem vim expiationis culpae praeteritas ex illa generali injunctione, qua sacerdos dicit: Quicquid boni seceris,' etc. Et quantum ad

206쪽

188 DE IURISDICTIONE CONFESSARII. CAPUT VII.

DE IURISDICTIONE CONFESSARII.

S. I. DE. APPROBATIONE. 12 l. Absolutio est sacerdotis sententia, Christi nomine, remittentis peccata poenitenti. Solius sacerdotis est hanc exercere potestatem, quam a Christo Domino Apostolis concessam, ei per eos eorum successoribus episcopis datam esse constat, per quos sacerdotibus communicatur. Equidem consulit S. Thomas, ut, deficiente sacerdote, laico fiat consessio, qui quamvis sacramentum perficere non Possit, tamen sacerdotis desectum summus sacerdos supplet: sed nequit alius praeter sacerdotem a peccatis solvere. Vix expedit

plerumque ut laico singula animi arcana pandantur; sed humilis peccatorum agnitio vocibus generalioribus, inservit ut paenitentia animi innotescat: quapropter qui ejusmodi praestitit doloris indicia, poterit sepulturae more christiano demandari, solutis censuris, si quibus sorsan fuerit irretitus. I 22. Non cuilibet sacerdoti absolvendi potestas competit, sed ei qui jurisdietionem accepit. Quoniam ' inquit concilium Tridentinum, natura ei ratio judicii illud exposcit, ut sententiam subditos tantum seratur, persuasum semper in Ecclesia Dei suit, et verissimum esse synodus confirmat, nullius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert in quem ordinariam aut sub-

delegatam non habet jurisdictionem. V I 23. Iurisdictio ecclesiastica in foro eaeterno est potestas regendi subditos legibus, adjecta censurarum sanctione, in quibus tollendis etiam exercetur. In foro interno jurisdictio est potestas qua con scientiae ligamina injiciuntur, vel tolluntur, praevia ipsius peccatoriε accusatione spontanea. Ordinaria jurisdictio est quae muneri inest, qualis est Pontificis, episcopi, vicarii generalis, parochi: delegula dicitur quae a praesule ordinario alicui specialiter communicatur, V: g

207쪽

tacite fit, quando scilicet novit praesul jurisdictionem ab aliquo exerceri; et externo aliquo indicio suum consensum manifestat: internus autem consensus non sufficit. J Sic si sacerdos bona fide excipiat consessiones, episcopo sciente et consensum manifestante, jurisdictionem habet ex tacita concessione. Semel concessa jurisdictio absque iermino praefixo manet, juxta probabiliorem sententiam, etiam praesule e vivis sublato, donec a successore revocetur, est enim gratiae instar, et decet concessum a principe beneficium esse mansurum. '' Sed si data sit in casu particulari, non censetur manere

nisi consessio fuerit incoepta, dum episcopus viVeret. 124. Delegatam habens jurisdictionem non potest plerumque subdelegare, nisi delegetur a principe, vel supremo rectore ad ossicium aliquod: vel nisi delegetur ei ossicium ad universitatem causarum, vel nisi delegata jurisdictio muneri suo adnexa suerit. Qui a Summo Pontifice delegatam jurisdictionem cum munere accepit, poterit alteri eam subdelegare. Qui parochi munus, Veluti ex delegatione habet, ipso absente, Vel munia obire non Valente, potest alteri committere quoddam suae jurisdictionis eXercitium: et episcopi possunt subdelegare lacultates quas vi concilii Tridentini, tamquam delegati Sedes Apostolicae exercent, jam enim Suo muneri inhaerent et ad ordinariam eorum potestatem reseruntur. Si episcOpus det consessario jurisdictionem in casum quendam sibi reserVatum, nequit hic subdelegare: sed si parocho eam det in casus reser-Vatos uniVerse, ob munus quod gerit, potius quam ob speciales ejus dotes, posset parochus in speciali aliquo casu eam facultatem alteri

communicare. δ125. Iure Tridentino episcopi approbatio necessaria est ut quis consessiones audire valeat, nisi parochiale beneficium ei fuerit concessum, quod jurisdictionem secum trahit. Quamvis presbyteri in sua ordinatione a peccatis absolvendi potestatem accipiant; decernit tamen sancta synodus, nullum etiam Regularem, posse consessiones saecularium, etiam sacerdotum, audire, nec ad id idoneum

reputari, nisi aut parochiale beneficium, aut ab episcopis per examen, si illis videbitur necessarium, aut alias idoneus judicetur. μ126. Examen plerumque praecedere debet approbationi episcopi: se d doctores quisiuduerunt Μorali Theologiae examini non decet

208쪽

subjicere. Ea apud nos obtinuit consuetudo, ut sacerdotes aliunde advenientes, et idonea secum asserentes testimonia, et Regulares examini non subjiciantur; sed omnes lege Τridentina tenentur; et plane expedit ut in dies disciplina hac in re arctior servetur: quo

pacto errores plurimi evitarentur. Ad examen ex justa causa revocari possunt a suecessore episcopi, qui eos approbavit, sacerdotes, etiam regulares.

127. Approbatio ab episcopo loci in quo audiendae sunt consessiones obtinenda est, uti constat ex Bulla Innocentii XII. edita IoAprilis 1 00: Cum stetit: et ex Bulla Benedicii XIV. Apostoliea. Declaravii Innocentius X. Regulares in una dioecesi approbatos non posse in alia consessiones audire, sine approbatione episcopi

loci illius quod et statuit Innocentius XIII. in Bulla : Apostoliet

ministerii. Episcopus autem electus et confirmatus, quamvis adhuc non consecratus, potest approbare sacerdotes ad audiendas consessiones, habet enim jurisdictionem. Approbatio episcopi concedi potest per Vicarium Generalem, vel alium sacerdotem, cui episcopus facultatem approbandi delegaverit. 128. Ρeccat episcopus qui approbationem sine justa causa negat sacerdoti, praesertim Regulari, idoneo muneri exercendo. 129. Episcopus potest limites quosdam jurisdictioni statuere, et restringere facultates, nam tota ab ejus voluntate pendet: quapropter damnavit Alexander VII. anno 1659 in causa Andagavensis episcopi et regularium, hanc propositionem : Non possunt episcopi limitare, seu restringere approbationes, quas regularibus concedunt ad consessiones audiendas, neque ulla ex parte reVocare. ' Sic solet in Italia facultas puerorum vel virorum consessiones excipiendi concedi, antequam mulierum consessiones audire concedatur. Sed decretum episcopi in quo habetur, quod nullus consessarius etiam

ab ordinario approbatus possit tempore Ρaschali consessiones alicujus audire sine licentia proprii curati, nullo modo est obserV-dum. 'in Ad annum aliquando datur jurisdictio, quae proinde tempore elapso cessat. Approbatio ad nostrum beneplacitum ' moriente episcopo, expirat: et Vicarius Capitularis poterit revocare ad examen Regulares, quibus ita data est, eosque privare facultate audiendi consessiones. 130. Venialium consessionem excipere absque jurisdictione dis-

209쪽

DE IURISDICTIOΝE CONFESSARII

tricis vetuit Innocentius XI. anno 1679: quamvis plerique theologi

olim censerent sacerdotes valere Venialia remittere, absque approbatione ad audiendas consessiones: quod tamen jam non videtur probabile. 131. Ex supra laudatis concilii Tridentini verbis constat Regulares audire non posse consessiones saecularium, etiam sacerdotum,

nisi ab episcopo approbationem acceperini, aut beneficium parochiale. Id ubique terrarum dicendum est, etiam in locis in quibus pleraque concilii decreta recepta non sunt; nam Alexander VII. anno 1659, damnavit asserentes Regulares in Galliis non teneri episcopi approbationem peiere.' Si denegata suerit ab episcopi ain

probatio, etiam injuste, non valet regularis consessiones saecularium accipere: damnata quippe est propositio: Satisfacit praecepto consessionis annuae, qui confitetur regulari episcopo praesentato, sedam eo injuste reprobato. Damnata est etiam altera propositio: Qui beneficium curatum habent, possunt sibi eligere consessarium simplicem sacerdotem non approbatum ab ordinario. 132. Regulares possunt audire consesssiones suorum absque episcopi licentia, ex superioris venia: sed ordinis cujusque statuta servanda sunt, quae plerumque vetant ne alterius ordinis religiosis quis confiteatur. In itineribus autem, quandocumque non habent

sui ordinis socium, et quidem idoneum, fit eis plerumque facultas confitendi cuilibet sacerdoti approbato, imo juxta plerosque cuilibet etiam non approbato, specialibus privilegiis. Saecularium qui in monasteriis sunt de familia, et continui commensales, non autem qui tantum Religiosis serviunt, absque episcopi licentia ad consessionem excipi.'133. Approbatus in una dioecesi non potest in alia excipere consessiones, absque episcopi dioecesani nova approbatione. 7134. Qui beneficium acceperunt parochiale, eo ipso approbati

censentur. Sacerdos cui committitur parcecia approbatus censetur ad audiendas consessiones, duntaxat in ea civitate, vel

oppido, ubi sita sit parochialis, non autem passim per totam dioecesim. V Ita S. C. Concilii respondisse dicitur.' Caeterum ex

210쪽

regionis more, et nota voluntate episcopi, res pendet. In hac regione in qua parsectae desunt, sacerdotes approbati censentur pro tota dioecesi, quamvis non debeant facultatibus sibi commissis uti cum aliorum gravamine : quapropter nonnisi bona cum venia missionarii loci, debeni consessiones extra suam missionem excipere. In aliena

dioecesi nil possunt absque speciali venia ordinarii, nec enim sussicit consensus missionarii loci ut approbati illic habeantur. Ρarochi quidem possunt suos subditos in aliena dioecesi absolvere: y sed missionarii nullos subditos censentur habere. Episcopi extra suas dioeceses olim poterant sibi eligere consessarium, qui eo ipso poli batur jurisdictione,' sed id jam restringitur ad sacerdotem approbatum

a proprio ordinario. Inter episcopos foederatarum provinciarum convenit episcopos iter agentes in aliena dioecesi habere iacultates, quas et sacerdoti itineris comiti communicare valeant. Ρarochi non habent lacultatem sibi eligendi in consessarium sacerdotem non approbatum ab ordinario: contraria quippe assertio damnata est :' sed nonnullibi permittitur ut parochis alienae dioeceseos confiteantur. Ob dissicultatem nostrarum regionum, nonnullus episcopus permittit

missionariis qui ab aliis procul distant, ut communicent jurisdictionem

pro sua consessione audienda sacerdoti cuicumque, nulla censura adstricto, quem contigerit iter agere per loca suae missionis. 135. Iurisdictio exerceri non potest ex certa fiducia ejus exercitium

ratum habendum, nam illa animi persuasio nil ponit in re. Sed nec licet probabili uii, nisi in iis in quibus theologi plerique censent

Ecclesiam eam jurisdictione supplere, quum sacramentum non Sit discrimini temere Objiciendum. 136. Amplectitur S. Alphonsus sententiam quae dicit licitum quidem esse ministrare hoc sacramentum poenitentiae cum jurisdictione probabili, sed nonnisi quando adest causa gravis necessitatis, aut magnae utilitatis, ut aiunt Elbel et Wigandi, vel causa rationabilis, ut inquiunt Suarez et Sporer. Ratio hujus limitationis est; quia licet Ecclesia eo casu ob bonum animarum bene censeri possit juri8 dictionem supplere, tamen non praesumitur nulla justa causa acee dente, Velle connivere merae libertati sacerdotum. Hujusmodi autem

causa ut censent Sporer et Holgmann) accidit. 1. Quando paenitens indigeat auxilio sive consilio illius consessarii. 2. Si complex

SEARCH

MENU NAVIGATION