장음표시 사용
211쪽
peccati poenitentis sit notus apud consessarium qui certa pollet jurisdictione, et ignotus apud consessarium habentem solam probabilem. 3. Si consessarius, qui habet jurisdictionem probabilem, prudenter timeat poenitentem non facturum consessionem integram apud eum qui certam habet. 4. Addit Sporer, ne poenitens incidat in aliquam aversionem, Vel damnosam suspicionem consessarii certi. 5. Si urgeat praeceptum consessionis, aut singularis indulgentia lucranda, vel quia diu quis non poterit confiteri. 'λ Dicunt etiam sussicere ad absolvendum cum jurisdictione dubia sequentes causas. I. Si urgeat periculum mortis. 2. Si urgeat praeceptum annuae
consessionis. 3. Si poenitens deberet celebrare Vel communicare, alita infamiae notam incurreret. 4. Addunt Salmanticenses c. ii. n. 72. Si sacerdos tenetur celebrare ex obligatione. Probabiliter autem censent Suarez d. 26. s. o. et Salmanticenses ib. cum Aversa
contra Salas et Cornrio) in iis casibus poenitentem non teneri ad
consessionem, sed tantum ad contritionem, qua semper eget, etiamsi confiteatur. 3137. Iurisdictionem exercere licet in fideles ex alia dioecesi advenientes, ei absolutionem etiam a reservatis in illa dioecesi, quae non reserventur in altera, concedere, dummodo in fraudem legis, seu reservationis, non advenerint.' Non tamen potest jurisdictio delegata in alia dioecesi a sacerdote in ea ad tempus versante exerceri infideles ex dioecesi in qua approbatus est consessarius advenientes: nam pendet omnino ab episcopo loci. Iurisdictio veris ordinaria, qualis est parochi, exercetur in subditum suum, quem extra dioecesim Versantem invenerit: nam quum voluntaria sit, absque si pitu sori, exerceri potest extra territorium absque alicujus injuria.
S. II. DE MONIALIUM CONFESSARIIs.138. Specialis episcopi approbatio requiritur ad consessiones monialium excipiendas, etiamsi exemptae sint ab ordinariorum jurisdictione : id enim deelaravit Clemens X. statuens regulare. indigere ea approbatione etiam quoad moniales sibi subjectas, et approbatos pro uno monasterio, non ideo censeri approbatos pro alio, et consessarios extraordinarios approbatione speciali indigere
212쪽
quoties eos deputari contigerit.' Dandi sunt autem bis terve in anno, a praelato regulari ex approbatis ab episcopo, vel ab episcopo ipso, si ille neglexerit, qui etiam dare potest consessarium extraordinarium moniali in mortis periculo, si praelatus regularis recuset. Ex altero ordine, vel ex clero saeculari, consessarius extraordinarius saltem semel in anno seligendus est. Μonialibus haud exemptis consessarii extraordinarii bis terve in anno ab episcopo dandi sunt. 13s. Consessarii monialium exemplarum praesentantur a propriis praelatis, et approbantur ab episcopis : caeteri ab ipsis episcopis eliguntur. Ultra triennium eligi nequeunt absque licentia S. Congregationis: sed apud nos consuetudo obtinet ut episcopus eos, nullo temporis limite apposito, designet. Ex justa causa possunt moniales recusare consessarium ab episcopo designatum: qua in re quum agatur de animarum salute, non nimis dissicilem se debet episcopus, praebere. Vicarii Generales, parochi, si cura notabiliter laederetur et omnes Regulares prohibentur eligi in consessarios monialium: sed sacerdotum deficiente apud nos copia, episcopus quemquam idoneum pro suo arbitrio designat.140. Consessionalia monialium in sacristia, vel aliis in locis occultis non sunt erigenda, sed in ecclesiis: solentque ita locari, ut sacerdos in ecclesia sit, moniali intra monasterium, quod pariete tantum separatur, posita. Αspectus mutuus consessarii et monialis in tanto munere obeundo vitandus est. Haec pleraque ex decretis S. Cong. apud S. Alphonsum.141. Conservatoria puellarum, ex Benedicii XIV. constitutione, egent consessario ab episcopo specialiter approbato, qui post triennium debet muneri renuntiare. Apud nos puellarum orphanotrophia non videntur hac lege adstricta.
142. Sorores charitatis moniales non sunt, ideoque eas non spectant constitutiones et decreta quae recensuimus. Consessarius earum,
juxta institutum, a superiore designatur ex approbatis ab episcopo ad audiendas consessiones: sed specialis approbatio ad jurisdictionem in eas tribuendam requiri non videtur. Caeterum episcopus poterit facultatem eas audiendi excipere ex facultatibus, quas missionariis plerisque concedit: quod ni secerit, videtur valere absolutio
iis concessa a sacerdote haud specialiter approbato ad earum consessiones audiendas. I) Vido Constit. VII. Clem. X. et Bullam InserutabilS Gregorii XV. 2) Benod. XIV. BulIa Pastoralis, edita 5 Aug. I748.
213쪽
I 43. Omnis jurisdictio in criminis turpis socium a Benedicto XIV.
Eublata est: vetitum est enim ne extra casum eXtremae necessitatis,
nimirum in ipsius mortis articulo, et deficiente tunc quocumque alio sacerdote, qui consessarii munus obire possit, consessionem sacramentalem personae complicis in peccato turpi atque inhonesto, contra sextum decalogi praeceptum commisso, excipere audeat, sublata propterea illi, ipso jure, quacumque auctoritate, ei jurisdictione ad qualemcumque personam ab hujusmodi culpa absolvendam.' φ Si poenitens An mortis articulo nequeat alium eligere, M sine .periculo se ipsum infamandi, aliisque malam sui suspicionem ingerendi, ' in eo rerum statu, non prohiberi sacerdotem suae impudicitiae complicem absolvere ' deinceps declaravit Ρontifex. l44. Excommunicatione Ρapae reservata irretitur qui absolvit complicem iurpis peccati, extra mortis discrimen; in quo etiam eandem censuram contrahit, nisi quod in se est secerit ad avertendum pericula scandali et infamiae, ut alius sacerdos arcessatur. Qui complicem confitentem audit, quin absolvat, non Videtur excommunicationem contrahere. Ab hac poena eum absolvi posse ab episcopo, ubi recepta est disciplina Tridentina, censet S. mphonsus, quamdiu absolutio ab ipso complici data occulta est, quum concilium facultatem episcopis secerit absolvendi in casibus occultis etiam Sedi Apostolicae reservatis.' Sed facultate hujusmodi non fruuntur qui in locis versantur, in quibus concilii decreta non sunt usu recepta, quum aequum non sit ut gaudeant commodis, qui nolunt subesse oneri. Speciali tamen indulto, episcopis provinciarum foederatarum conceditur ab omnibus casibus Sedi Apostolicae reservatis absolvere: quam facultatem solent missionariis communicare, ea tamen adjecta exceptione: nunquam tamen absolvendi complicem in peccato turpi et inhonesto contra sextum praeceptum.' Si contigerit face dotem hoc vinculo ligari ob absolutionem datam complici, videtur posse absolvi a consessario, cui hujusmodi facultas ita est communicata : sed nulla prorsus est absolutio complici concessa.
214쪽
judice, quicquid sexto praecepto adversatur graviter, sive sit solus tactus, sive colloquium impudicum; nam verba constitutionis Apostolicae omne externum peccatum grave plane complectuntur; et finis legis id manifestum lacii, quum eo dirigatur ut omnis turpitudo et impudicitia a sancto munere procul sit. Caeterum quae venialia sunt, Vel quas exterius non videntur gravia, quamvis ejusmodi sint ob pravum animi affectum, Vel quae dubie sunt mortalia, non censentur comprehendi. Ρuella tentata quae restitit non est complex, et ideo absolvi potest, sicut etiam quae leviter peccavit, quamvis forsan Sacerdos peccaverit graviter ob pravam intentionem, quia Bulla intelligenda est de complici formali in peccato mortali turpi. y Sed ab hujusmodi ministerio quaerendo extra necessitatem gravissimam
146. Iurisdictio in complicem non videtur in perpetuum sublata, sed tantum quoad ipsum delicium: quapropter postquam ab alio sacerdote absoluta est illo reatu, poterit ab aliis quae deinceps admiserit, a sacerdote complice absolvi: sed nequit ab aliis peccatis absolvi ante absolutionem ab alio impetratam.
f. Ιv. QuANDONAM SUPPLEATUR IURISDICTIO.
147. Si titulus ait eoloratua, et error eommunia, V: g: Si quis beneficium parochiale obtinuerit, et vulgo censeatur parochus, licet occultum obstet, jure canonico, impedimentum, discepiatur utrum ob errorem communem suppleatur jurisdictio, nullo suffraganteiituli colore: quod plures affirmant, quum ratio praecipua sit animarum quae deceptae sunt salus: attamen negant alii, contendentes non esse causam satis gravem cur jurisdictio tribuatur. Ρrobabiliter dicunt nonnulli theologi, referente S. Alphonao non esse
obligandos fideles ad repetendas consessiones bona fide factas apud sacerdotem, qui ex communi errore consessarius reputabatur. U' Id autem non videtur extendendum ad sacerdotem vagum, qui aliquibus fidelibus illusit, se approbatum salso asserendo; consessiones enim ei tactae invalidae omnino videntur, et necessario iterandae.148. De casuum reservatione loquens concilium I ridentinum, ait: Ρie admodum, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in Ecele sia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo
215쪽
mortis, atque ideo omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possint. y Caeterum sacerdos haud approbatus, vel censura aliqua irretitus, non debet se ingerere, si copia sit consessarii approbati: ' nam juxta plerosque jurisdictio non datur nisi ob necessitatem, quae nulla est, praesente presbytero approbato. Disputatur utrum haeretici et schismatici, qui sacerdotio fuerint insigniti, jurisdictione in mortis articulo potiantur; sed apud
nos quaesito haec nullius est momenti quum sacro ordine careant. De sacerdote suspenso, vel excommunicato, qui etiam ad haereticos defecerit, quaeri potest. Assirmans nobis sententia probatur, quum ratio obtineat, quod saluti decedentium consulendum sit, dummodo tamen fiat absque Ecclesiae injuria, quae contingeret, si conSortium cum haereticis in rebus sacris foveretur. Articulus autem mortis censetur grave mortis periculum. Tale autem periculum censetur
adesse in praelio, in longa navigatione, in dissicili partu, in morbo periculoso et similibus. Idem de eo qui est in periculo probabili
incidendi in amentiam. Α149. Simplex sacerdos potest absolvere, etiam praesente approbato, I. Si approbatus nollet, vel non posset audire consessionem. ΙΙ. Si approbatus sit excommunicatus, Vel suspensus, quia praeserendus est qui nulla irretitur censura. III. Si approbatus sit alienae dioecesis, qui in dioecesi moribundi non habet jurisdictionem. IV. Si moribundus valde ab approbato abhorreat, ejus enim infirmitati pia mater Ecclesia subveniendum optat. V. Si coeperit jam audire consessionem, ante approbati adventum, judicium enim semel coeptum perficiendum est. VI. Si approbatus suerit complex. 150. Excipitur casus in quo moribundus censura reservata ligatus sit, tunc enim si praesens sit superior, a quo solvi possit, debet absolutionem a censura prius petere; nam ab alio absolvi non potest, nisi sub conditione se praesentandi Superiori, sub poena reincidentiae: ideoque data jam copia, debet ea uti, et deinceps perficere consessionem. Si consessione peracta superveniat sacerdos approbatus, ei paenitens peccati quod omiserat recordetur, debet approbato illud confiteri, quia judicium aliud absolutum jam est, et necessitas recurrendi ad alium desiit. 161. Si censurae reservatae sint Ρapae, quaeritur utrum poenitens
216쪽
ab episcopo, si adsit, debeat absolutionem a censuris petere. Variae sunt theologorum sententiae, quarum quae ammat Verosimilior est, praesertim in casibus occultis, quorum facultas a concilio Tridentino episcopis data est. De percussore clerici jus decernit eum adire debere episcopum absolutionis causa, si Ρontifex adiri nequeat. Sed apud nos dissicultas esse nequit, quum episcopi a Ρontifice amplissimas acceperint facultates. 152. Si superior adiri nequeat, vel arcessi, absque famae jactura, sacerdotis in censuras reservatas non habentis facultates, licet uti opera: nam impeditus adire superiorem, non tenetur, juxta probabiliorem sententiam, per litteras vel per internuntium absolutionem peiere, quum id nullibi in jure praescribatur, et periculo revelationis non careat. y Attamen licet ea ratione uti, debita adhibita cautela ne
res innotescat. I) C. Ea noscitur, etc. De caetero. De aeni. Geom. 2 S. Alph. l. vi. n. 563.
217쪽
153. Quum ligandi et retinendi potestas praesulibus Ecclesiae
competat, certum est eos posse quorundam Peccatorum graviorum Veniam suo servare judicio, ut absolutionis facilitate diminuta, vitia coerceantur. Reaervatio haec probata est concilio Tridentino, quod nullius momenti esse declaravit absolutionem prolatam a sacerdote qui jurisdictione, seu ordinaria, seu delegata jn poenitentem caret. Episcopus quilibet in sua dioecesi, vel praesul alius jurisdictionem exercens quasi episcopalem, casus Sibi reservare potest: sicut Ρontifex Romanus pro tota Ecclesia crimina quaedam sibi reservare absolvenda consueVit.
154. Reservatio facta absque justa causa Valet, quum enim praesul potestate sibi commissa utatur, suo arbitrio standum est: attamen Lugo censet hujus potestatis abusum manifestum, quo parochorum munus ita impediretur, ut exerceri vix possit in peccatis dimittendis, nullum per Se eSSe. I 55. Utrum ignorantia reservationis excuset paenitentem, adeo ut a consessario, non habente lacultatem in reservata, possit absolvi, quaeritur inter theologos, quorum plerique assirmant, quoad casus Papae reservatos, quum enim hi plerumque habeant censuram anneXam, quae ab ignorantibus eam non contrahitur, existimant resedivationem etiam haud obtinere. Reservatur quidem Ρapae absque censura absolutio cujuscumque salso incusantis apud judices ecclesiasticos sive per se, sive procurando ut per alios fiat, sacerdotem solicitationis. Reservatur etiam casus acceptati doni a regularibus, utriusque sexus, absque sui Superioris licentia: quod nisi totum restitutum fuerit, si valeat ultra decem scuta Romana, venia concedi nequit: si minus valeat, pars restituenda est necessariis, juxta arbitrium Ρcenitentiarii. In his reservatio videtur obtinere etiam quoad ignorantes, quum censura deficiente Videantur instar reservationum plerarumque ab episeopis iactarum. Reservatio videtur obtinere in
218쪽
casibus quos sibi episcopi reservant, etiamsi poenitentes eam ignoraverint, quia directe assicit consessarios. quorum potestatem intra limites arctiores continet, ut peccatores veniae dissicultate abstineantur a peccatis, et a superioribus salutaria monita, et poenitentias accipiant: magnopere Vero, ' uti animadvertit concilium I ridentinum, ad christiani populi disciplinam pertinere sanctissimis patribus nostris visum est, ut atrociora quaedam crimina non a quibusdam, sed a summis duntaxat sacerdotibus, absolverentur. δ Finis legis obtinetur, dum illi etiam qui ignorarunt. censuram coguntur adire superiorem, ab eo monendus, et nonnisi salutari injuncta poenitentia absolvendus. Quod si casus censuram habeat adnexam, haec quidem, ob juris dispositionem, non ligat ignorantes: sed non ideo desinit reservatio, quae praecipua est in casibus episcopalibus,
censura adnexa ut peccatores sortius ligentur, et absterreantur a peccatis; dum in casibus papalibus censura est praecipua, reserVatio Veris censurae adjecta, ideoque quicquid a censura excusat, a reserVatione
156. Peccatum mortale tantum reservari solet; frustra enim reservaretur veniale, quum illud confiteri non sit necesse, quamvis Si reservaretur, non posset remitti per sacramentum poenitentiae, quum episcopus facultatem subduxisset, sed aliis rationibus venia impetranda soret. 157. Interna peccata etiam gravissima, non solent reSerVari, quamvis procul dubio reservari possent, quum absolvendi potestas intra limites, ex arbitrio episcopi, contineatur. Reservantur peccata
externa, et quidem re consummata: Odiosa enim censetur reservatio,
et ad actus consummatos restringitur, nisi alias constet de mente reservantis. Si incestus reservetur, absolvi potest qui tactus habuerit turpes, imo et copulam, semine extra Vas effuso, cum propinqua. Si sodomia reservata sit, intelligitur maris cum mare, vel sceminae cum scemina coitus: non autem quae impersecta sodomia dicitur, maris scilicet cum scemina in vase indebito. Sed provocatio ad duellum, et ejus accepiatio, etiam conflictu non secuto, reservatur Specialibus constitutionibus pontificiis. Si actus externus levis sit, quamvis inierius peccet quis gravissime, reservatio non obtinet, nam
respicit praecipue actum externum. Ι68. Impuberum peccata non censentur reservata, nisi episcopus i) Sess. xiv. cap. Vii. de poenit. 2) S. Alph. l. vi. n. 588.
219쪽
speciatim id declaraverit. Ρeccata de quibus dubitatur utrum admissa sint, non habentur reservata, quia restringi debet ad casus certos, cum sit odiosa reservatio: idem dicitur a plerisque de peccatisceris admissis, sed quae non constat esse reservata. Caeterum Clemens VIII. prohibuit ne consessarius quilibet absolveret, ab ullo ex casibus clare vel dubie in bulla in coena Domini legi solita contentis qui tamen rigor postea mitigatus est: et percussio clerici, quando dubitatur an sit gravis, Ρapae reservatur speciali juris sanctione. 159. Absolvere potest a reservatis qui ea reservavit, vel qui ejus locum tenet, vel qui potiori gaudet auctoritate. Sic episcopus, vel Vicarius generalis absolvit a peccatis ab ordinario reservatis: Ρonti-
sex supremus potest a peccatis quae episcopus reservaverit absol-Vere: quod tamen non tacit, nisi gravissimam ob causam. Alteri autem non censetur concedere facultatem absolvendi a peccatis episcopo reservatis, licet secerit potestatem absolvendi a peccatis ipsi Pontifici reservatis: quapropter dioecesanae reservationes quoad saeculares ab omnibus, etiam a regularibus, servandae sunt. Archiepiscopus nil potest in peccata quae episcopus suffraganeus suo
servaverit judicio. 160. Concessit concilium Tridentinum facultatem episcopis in
quibuscumque casibus occultis, etiam Sedi Apostolicae reservatis, delinquentes quoscumque sibi subditos, in dioecesi sua per seipsos, aut Vicarium ad id specialiter deputandum, in foro conscientiae gratis absolvere, imposita poenitentia salutari. ' Quandocumque nequeunt subditi adire Papam, legitimo impedimento detenti, episcopi ex juris sanctione absolvunt a reservatis. 161. Qui absolutus est a reservatis in mortis discrimine, non tenetur deinde, si convaluerit, adire superiorem; quia omnis reser-Vatio tunc cessat; secus si a censuris fuerit absolutus, hae enim nonnisi ea lege tolluntur, ut absolutus sistat se superiori ad mandata ejus suscipienda, si convaluerit, quod si omiserit, in eas iterum inci- dei: quapropter inferior, praesente superiore qui possit ab eis sol-Vere, nequit etiam in mortis articulo absolutionem a censuris dare: quia est copia adeundi superioris.'
I Extram Perlectis. 2) Vide Clemen. X. Const. Superna. et prop. iii. inter damnatas ab Alex. VII. 30 Jan. I 659. et prop. xii. inter damnatas ab eodem 24 Sept. I 665. 3 M. xxiv. cap. vi. de Relam. 4 Cap. vi. de senti excom.
220쪽
162. Inquirunt theologi, utrum aliquo in rerum discrimine, extra mortis periculum, possit absolutio a reservatis ab illo concedi qui non habet auctoritatem in reservata. Negantibus favent maxime verba Tridentinorum patrum: extra quem articulum sacerdotes, cum nihil possint in casibus reservatis, id unum poenitentibus pedi suadere nitantur, ut ad Superiores, et legitimos judices pro beneficio absolutionis accedant. V Attamen plurimi censent verba haec intelligenda de ordinaria et directa absolvendi potestate; sed in gravissima necessitate, si urgeat: v: g: necessitas celebrandi, et sacerdos non adsit, qui celebraturum a peccato reservato iacultatem habeat absolvendi, putant licere absolutionem impertiri direete a non resedivalis, indireete a reservatis, onere tamen relicto adeundi superiorem.
Quando igitur ' inquit S. Alphonsus, adest impedimentum, et
urget gravis causa confiiendi, quivis consessarius potest indirecte absolvere a casibus reservatis ab episcopo, et etiam a reservatis a Papa, si episcopus non possit adiri ... Et hoc etiamsi peccatum Sit reservatum cum excommunicatione . . . Diximus, si adsit gravis euu8a, nempe si nequeat adiri superior sine scandalo, aut nota infamiae, vel sine magna difficultate; puta si habens facultatem longe distet, ut dicunt Laymann, Elbel et Bonacina) et ex alia parte
urgeat necessitas communicandi, vel implendi praeceptum annuae consessionis, aut ne diu poenitens maneat in peccato mortali. 'I63. Si quis consessus fuerit habenti facultatem a reservatis absolvendi, sed oblivione ea confiteri omiserit, dubitatur uirum absolutus habendus sit. Ρlures negant quia peccatum non est judicio subjecium, qui est praecipuus reservationis finis. Constat autem consessionem rite faciam tempore Iubilaei consessario necessaria in
reservata instructo potestate valere ad tollendam reservationem,
etiamsi peccata suerint prae oblivione omissa: nam Ρontifex iis solet indulgere iis qui lucrandi jubilaei causa pia exercitia persolvunt: sed non tollitur reservatio consessione invalida, quia facultas conceditur tantum ad effectum jubilaei lucrandi. Si fiat consessio bona fide ei qui caret potestate in reservata, valet quidem absolutio, sed manet obligatio se sistendi judicio superioris.164. Si quis consessus suerit superiori peccatum reservatum, et ab eo fuerit absolutus, sed doloris desectu caruerit ejus beneficio, videtur aliquibus non posse ab alio deinceps absolvi, quum superioris mens