장음표시 사용
231쪽
cum mancipiis agendum, quae cum heris vel eorum filiis peccare consueverunt. In mortis articulo absolvitur poenitens, qui non habet tempus, Vel modum, expellendi amicam ; quae tamen, si ullo pacto fieri posset, foret ab ejus aspectu amovenda. Occasionem moraliter necessariam, quae, scilicet, ad sui sustentationem requiritur, vel deseri nequit absque gravissimo famae, honoris, vel rerum dispendio, nemo deserere cogitur, nisi post adhibita semel iterumve remedia, absque selici successu. Caeterum plerumque oportet, praesertim quando de vitio turpi agitur, absolutionem differre, ut remedia reapse adhibeantur, quandocumque id commode fieri possit: quam rationem se semper servasse S. Alphonsus testat . Censeo enim, quod consessarius tamquam medicus tenetur aptare suo poenitenti remedia opportuna, ut ille suam faciat salutem; reorque nullum aliud aptius antidotum ministrari posse ei, qui est in occasione proXima, quam dilationem absolutionis; dum experientia docet, quod poenitentes postquam absoluti discedunt, ut plurimum negligunt media praescripta adhibere, et sic facillime recidunt. Cum e converso quando ipsis absolutio denegatur, vigilantius satagunt remedia exequi, et tentationibus obsistere, impulsi quidem a timore, ne cum ad consessarium redibunt, iterum sine absolutione dimittantur. Et casu quo poenitens prius admonitus ab alio consessario media praescripta neglexerit, et eodem modo fuerit relapsus, dico omnino dimittendum esse sine absolutione, nisi sorte extraordinaria signa doloris exhibeat. Et etiam huic adhuc extraordinaria compunctione donato, Ordinarie loquendo, absolutionem denegarem, quando commode absolutio posset differri. Fortasse alicui haec tradens nimis rigidus videbor: sed ego, cum poenitentes offendissem hujusmodi occasionum laqueis irretitos, Sic semper egi, et semper agam; hac enim via incedens non me rigidum, sed maxime erga eos benignum esse puto, quandoquidem nullo isto aptior modus mihi videtur, ut ipsi a peccatis, et ab aeterna damnatione eripiantur; et e contrario crederem, quod, si benigne agendo absolutionem quam petunt eis praestarem, causa
essem ut misere in vitiis marcescerent. V
1s I. Qui animo contrahendi matrimonii se invisunt, juxta ROncagliam, possunt ad sacramentad amitti: cui tamen contradicit S. Alphonsus, hujusmo diconsortium peccandi esse occasionem proximam declarans: ego experientia doctus vix semel vel iterum per
232쪽
mitterem sponso ad domum sponsae accedere ; Vel sponsae, aut Parentibus, illum in domo excipere: raro enim reperi, qui in tali accessu non peccaverit, saltem verbis aut cogitationibus, cum omnes aspectus et colloquia inter hujusmodi sponsos sint incentiva ad peccandum, et moraliter impossibile sit ipsos invicem tractare, et stimulos turpes non sentire ad ea, quae tempore conjugii inter se sutura erunt. In his autem omnibus, praesertim ubi turpium lapsuum periculum imminet, advertat sedulus consessarius, quod nunquam crudelius se geret cum poenitente quam benignius agendo, et quo majorem severitatem adhibebit, eo melius illius saluti consulet. D. Thomas a Villanova Fer. 6. post Dom. 4. Quadrag, vocat consessarios impie pios,
qui ne confitentem contristent, illum in sua nequitia manere permibtunt. Haec nonnulli haud sine gentis injuria, ex depravatis Italorum moribus durius dicta a S. Alphonso censent: sed melius aequi-
usque regionibus omnibus conVenire censentur, unicuique enim compertum esse debet, ab hujusmodi consortio, diu continuato, vix abesse graViora peccata. Ut autem quae mores nostri vetant penitus tolli, quantum possimus, moderemur, quaedam enucleatius explicanda duximus.192. Qui se mutuo invisentes, vel altera alterius consortium admittens, in peccata carnis frequentur labuntur, vel copula persecta, vel inchoata, vel tactibus turpioribus, vel aliks cum pollutione in se, Vel in alterutra, nequaquam possunt absolvi, donec consortium hujusmodi deserant; tenentur enim plane consuetudine peccandi, et in proxima ei voluntaria occasione versantur. Quod si polliceantur consortium illud privatum deserere, et nonnisi arbitris praesentibus se mutuo invisere, Vel aliam adhibore cautelam ne peccent, poterii eis una alterave vice credi; sed relabentes cogendi sunt ad occasionem prorsus deserendam. Parentes qui norunt eos graviter peccare, et tamen sinunt ut consortio mutuo fruantur, sunt pariter indigni venia
I93. Sponsi qui in nullum gravius peccatum labuntur, sed oscula, manuum prensationem et amplexus leviores mutuo excipiunt, absque libidinis motu, Videntur posse excusari a peccato moriali, eo quod haec videantur casti amoris indicia, qui lavendus est ante matrimonium. Caeterum si pollutio sequatur, uti facile contingit in amplexu,
vel osculo diuturno; vel si aliis libido ab alterutro foveri noscatur,
233쪽
abrumpendum est consortium, vel adhibenda cautela, ut occasio proxima esse desinat. 194. Qui absque ulla promissione matrimonii consortium hujusmodi frequentant, et oscula, aliave amoris indicia dant excipiuntve, sunt in occasione proxima, quam deserere tenentur; haec enim utpote, nulla ratione cohonestata, inter gravia peccata enumeranda sunt; oriuntur enim ex libidine, et periculum manifestum afferunt. Ρuellae quae invisuntur aliquandiu, possunt a gravi peccato excusari, si oscula haud libenter admittant, et spem habeant sponsalium mox faciendorum. Haec mihi videntur, sed rem dissicultatis plenam ad sapientiores remitio. Is5. Quotiescumque remediis pluries adhibitis, oratione scilieet, rerum aeternarum meditatione, jejunio, etc., emendatio nulla sequitur, tollenda est occasio quacumque cum jactura, ne anima in aeternum pereat. Hine communis est sententia, teste S. Alphonso, eum qui remediis adhibitis non emendatur, non posse absolvi, nisi occasionem deserat cum jactura adhuc vitae, si opus sit, quando nulla emendatio, nec probabilis spes emendationis appareat. Ratio quia homo tenetur cum omni jactura vitare periculum proximum peccati formalis. y Si tamen extraordinaria dentur doloris indicia, erit
spes emendationis.196. Licet causa aliqua utilis aut honesta proximam occasionem non fugiendi occurrat, fugienda tamen est, nam animae saluti imprimis consulendum : quapropter damnata est propositio: Ρroxima occasio peccati non est fugienda, quando causa aliqua utilis, aut honesta non
fugiendi occurrit. V Fuit qui diceret licere quaerere directe causam proximam peccandi pro bono spirituali vel temporali nostro, vel proximi: ' sed abhorret ab omni pietatis sensu, quum peccatum sit per Semalum, quod nullius boni obientu iaciendum est. Quod si externa occasio peccati muneri suo inhaereat, et cum magna sui utilitate conjuncta sit, licebit peccandi periculum, adhibita cautela, tollere, quin statim munus deseratur. Sic medicus debet pietatis praesidiis paratum
se essicere, ut suam exerceat artem, quam non statim deserere tenetur,
licet semel vel bis in ea peccaverit: quod si saepius relabatur, adeo ut spe cadat emendationis, debet id saltem artis exercitium deserere, quod perniciem animae consuevit afferre: V: g: puellarum curationem. Hinc dicit jus eanonicum: Falsa etiam fit poenitentia,
I) L. vi. n. 457. 2 Prop. lxi. inter damnatas ab Innoc. XI.
234쪽
eum poenitens ab ossicio vel curiali, vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevaleat.''' Ipse Christus jussit ut quae magis necessaria, vel utilia videntur, ad inferorum supplicia evitanda, abjiciamus: Si oculus tuus dexter scandaliZat te, erue eum, et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandaliZat te, abscinde eam, ei projice abs te etc. ' Omnes igitur qui non possunt vincere tentationes, nisi abj icendo munera sua, vel deserendo eos a quibus sustentantur, debent saluti providere, omnibus abjectis. Is . Externae occasiones peccati, quae inutiles sunt et perniciosae, sunt omnino deserendae: nec absolvendus est qui eas deserere haud
pollicetur. Sic pravorum consortium, popinarum, fori aleatorii, et theatri frequentatio, et alia hujusmodi, quae periculum absque ulla utilitate sua, vel aliena, asserunt, sunt deserenda. Promittenti eorum sugam fidere poterit consessarius: quod si semel iterumve fidem fregerit poenitens. non statim erit absolutione donandus, sed rei poriculo facio: donee certis et evidentibus indiciis constet, illum ab his occasionibus esse segregatum. Ita praescripsit S. Carolus Borromaeus.' Sed nec alicui frequentare vel retinere licet oco siones peccati cum aliorum scandalo, quamvis peccandi consuetudinem dereliquerit.'
108. Consuetudinarii a recidivis in eo a theologis distinguuntur, quod hi dicantur qui confitendo renuntiarunt peccato, et in illud deinceps lapsi sunt, quum illi pravam seveant consuetudinem, quam
sancto proposito et conatu ad vitam novam ineundam non abruperunt. Consuetudine irretitos esse absolutione donandos, quum
prima Vice accesserint, docet S. Alphonsus de Ligorio ; quoties scilicet animi vere poenitentis exhibent argumenta, quae ex adjunctis colliguntur: si enim subito iacti sint conscientia remordente, vel aliks ad veirtutis studium incitati, adjuvandi sunt sacramenti gratia,
235쪽
sessarii indulgentia patrem decet filium prodigum excipientem cum
magna animi exultatione. Νon ita agendum, si non appareant poenitentiae indicia, cum emendationis spe; esset enim projicere sanctum canibus, margaritas porcis, vitiosos homines nullam spem emendationis praeseserentes donare venia, qua utique frui non possent: quapropter Innocentius XI. damnavit hanc propositionem : Poenitenti habenti consuetudinem peccandi conira legem Dei, naturae, aut Ecclesiae, etsi emendationis spes nulla appareat, nec est neganda, nec differenda absolutio, dummodo ore proserat se desere, et proponere emendationem.
199. Erga peccatores reeidivos minor exhibenda est indulgentia, nam lapsus facilis, post veniam semel impetratam, facit ut de doloris et propositi vi et effcacia aliquatenus dubitetur; quippe irrisor est, non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet. Caeterum si lapsus videatur vi consuetudinis, post luctam, vel ex subito libidinis impetu, vel sere inopinato, paenitenti, et doloris indicia praebenti
majora, subveniendum est; facile quippe vulnus recrudescit, et vires non statim integrae validaeque restituuntur. Μagna in medicamine adhibendo opus est cautela, ne ingraVescat morbus, cum aegroti certo discrimine. Igitur recidivo peccatori tabulam poenitentiae iterum arripienti non est penitus subtrahenda. Sed nec absolvere praestat eum quoties se sistit, paenitentiam professus: nam eXplorandus prius animus, et lapsus occasio; et venia danda, vel differenda, prout visum fuerit in Domino, juxta propositum mentis, et voluntatis infirmitatem. 200. Iuxta S. Alphonsum, certum est I. Quod consessarius tenetur differre absolutionem, usque dum fiat moraliten cerius de dispositione sui poenitentis, saltem per experimentum temporis, Vel mediorum, si poenitens sussiciens nondum praebeat signum suae dispositionis. ' Μoralem hanc certitudinem ita explicat: sussicit quod consessarius habeat prudentem probabilitatem de dispositione poenitentis, et non obstet ex alia parte prudens suspicio indispositionis; aliis vix ullus posset abfulvi, dum quaecumque signa paenitentium non praestant nisi probabilitatem dispositionis. ' Docet etiam consessarium posse differre absolutionem rite disposito, quoties judicat dilationem ejus emendationi utilem, nam medici et judicis munus simul obit: jus autem poenitentis ad absolutionem non l) S. Isidori in eap. si de poenit. disti iii. 2 L. vi. n. 46 I. VOL. III. 0
236쪽
est in sui detrimentum vindicandum. Injuria quidem ei fieret, si absolutio differretur cum sui damno, vel famae jacium, vel alias absque gravi causa: sed lucratur saepe dilatione. Certa autem regula hac in re statui nequit, quum nonnullis prosit dilatio; aliis obsit. 201. De relabentibus in peccata quae ex fragilitate intrinseca contingunt, V:g: pollutionem, delectationem morosam, Odium ,blasphemiam, censet S. Alphonsus absolutionem iis vix differendam, si extraordinaria praebeant doloris signa. Ocis, Vel decem dierum, vel ad summum quindecim, dilationem permittit, quoties ex causa intrinseca lapsus oritur. Quando ex causa extrinseca, differenda est donec occasio sublata fuerit. Ratio discriminis desumitur ex vi hujusmodi causae, quae laciliter libidinem accendii, et optima evertit consilia: quum e contra fragilitas poenitentis et infirmitas sananda sit, et roboranda interno gratiae remedio, quippe, docente S. Thoma, majus remedium praebetur contra peccata vitanda ex gratia, quam eX assuetudine operum nostrorum. ' Favet Rituale: in peccata facile recidentibus utilissimum fuerit consulere ut saepe confitea tur, ei, si expediat, communicent. β 202. Temporis experientia quaerenda est, quando propositum dubium videtur, et dolor exiguus: sed quoties de animo poenitente constat, dari potest absolutio, quia juxta praesentem animi dispositionem judicandus est poenitens. Temporis idcirco nullum exigitur spatium, nam non id inquiritur utrum perseveraturus sit; sed uirum impraesentiarum doleat de admissis, ei perseverare firmiter prinponat. Docuit Christus ignoscendum esse fratri admissorum in alium poenitenti septuagies septies: quod ad imitationem divinae erga peccatores misericordiae fieri censendum est. 203. Extraordinaria doloris indicia, sunt I. lacrymae, suspiria, verba ex imo corde veluti prosecta, praesertim ab hominibus, qui durioris plerumque sunt indolis. In dispensandis donis Dei, ' inquit S. Leo, non debemus esse difficiles, nec accusantium se lacrymas gemitusque negligere, cum ipsam poenitendi affectionem credamus ex Dei inspiratione conceptam. '' ΙΙ. Numerus peccatorum diminuius, in iisdem, in quibus saepius peccaverat, rerum
adjunctis: inde enim liquet eum in cupiditatibus reprimendis studium ponere: ex: gr: si quis semel peccavit in mense, qui antea quotidie
237쪽
labi consuevit: vel si post certamen magnum tentationi cessit. III. Pietatis exercitia ad praecavendum lapsum suscepta, V: g: jejunia, eleemosynae, Oraiiones, sacer secessus, fuga occasionum, et quae praescripsit consessarius accurate impleia. IV. Solicita inquisitio subsidiorum quibus se muniat contra tentationes; et magna animi promptitudo ad ea amplectenda. V. Consessio sponte facia, haud alterius jussu, vel rogatu; extra tempora consueta, et cum magno sui incommodo. VI. Si poenitens accesserit, subitanea alicujus morie, vel eventu alio, qui cum divinis judiciis connexus videiur, percussus; vel vehementer commotus ex praedicatoris concione.
VII. Si peccata quae prius prae pudore omisit, confiteatur. VIII. Si
rem ablatam abstulerit, vel satisfecerit laeso, ut se ad confitendum pararet. IX. Si ex consessarii hortatione videatur novo peccati odio
flagrare. f. IV. DE DOLORIS DEFECTU.204. Absolutio disserenda est, quoties non satis sibi persuasum habet consessarius poenitentem animo vero dolere, et propositum vere peccatum evitandi: prudens quippe exigitur do eo judicium, ut quis veniam impetret. Opus quidem non est sibi persuadere paenitentem haud amplius lapsurum, nam Deus ignoscit vere dolenti, qui ex animo proponit peccatum vitare, et adminicula necessaria adhibere, licet praevideat eum aliquando a bono desecturum proposito. Sed si haereat animo consessarius de poenitentis proposito sincero et dolore, non debet temere absolvere, omissis subsidiis quae dubitationem tollant. Si urgeat celebrandi necessitas, erit gravissima ratio cur poenitentiam profitenti detur statim Venia, ne celebrare cogatur anima haud mundata: non ita tamen, Si, re saepius tentata, semper noscatur fragilis, tunc enim de dolore ei proposito est gravis dubitandi ratio: et extraordinaria dolentis animi indicia exigenda sunt. Si sacramentum suscipiendum sit vivorum, uti aiunt, erit etiam ratio cur detur absolutio ei qui dolorem ei proposi-ium Praeseseri, ne, peccati labo haud abstersa, indignus accedat: V:g: si matrimonium contracturus sit. Quoties de poenitentis dispositione dubitatur, et res non urget, opportunum erit absolutionem aliquamdiu differre, praeceptis interim pietatis exercitiis, quibus muniatur in bono proposito animus: sed brevis debet esse dilatio, ne diuturniori mora poenitens deficiat. Qui pro more habent poenitentes
238쪽
in aliud tempus remittere, eo quod nonnisi semel accesserint post annos plurimos, vel peccatis gravissimis onusii, Videntur prodigi, quem pater statim amplexus est, oblivisci, et nescire quod tarda molimina nesciat Spiritus Sancti gratia. Igitur pro indole et dolibus poenitentis venia statim indulgeri poterit gravissimo peccatori; alieri de cujus dolore dubitatur, nonnisi post tempus: alteri etiam
qui dolere vere censetur, aliquando dilatio instar est medicinae qua cautior reddatur. Sed cavendum ne qui animo dispositus est, indiscrimen temere conjiciatur, gratiae subsidio carens, et suae fragili-iatis periculum facturus. - 205. Qui absque ullo doloris sensu sua peccata reserunt, adeo ut consessarius indicium nullum animi in melius mutati detegat, nequeunt absolvi: non enim nisi poenitenti venia indulgetur. Caeterum non statim judicandum aliquem haud dolere, quod siccis oculis, et frigide admissa enarret, nam ex indole cujusque plurimum pendet doloris significatio.
S. V. DE INIMICORUM RECONCILIATIONE.
206. Qui odium nolunt deponere, nequeunt venia donari, nam : qui non diligit manet in morte: sed qui recusant amicitiae, vel reconciliationis dare testimonia, non sunt statim rejiciendi. Equidem qui praestant auctoritate, nonnunquam durius se habere debent erga subditos qui eos laeserunt: qui aliorum experti sunt nocendi libidinem, non coguntur eos familiarius iractare: qui jura repetunt, possunt ab iis abstinere amicitiae significationibus quibus ea cedere viderentur. Caeterum quoties nulla obstat ratio gravis, reconciliatio quaerenda est; nec facile credendum est poenitentibus veniam et amicitiam profitentibus, qui tamen ab omni inimicorum consortio recedunt: Falsa fit poenitentia,'' inquit concilium Lateranense ΙΙ. si odium in corde gestetur, aut si offensor cuilibet non satisfaciat, aut si offendenti offensus non indulgeat. δf. VI. DE RESTITUTIONE. 207. Qui aliena nolunt restituere, nequeunt absolvi: quod si propositum restituendi laveant, quin possint, voluntas pro re habetur. Equidem quoties de re gravissima agitur, restitutio facienda est 1 I Joan. iii. 14. 2 Can. xxii.
239쪽
quanweyus, ne Voluntatis nutet propositum ; constat enim id faciis evenire. Si semel jussus restituere neglexerit poenitens, quum copia ei suerit, non est plerumque Venia donandus, nisi re persecta. Caeterum nunquam debet sacerdos exigere, Vel suadere, ut res ei tradatur restituenda. Si precibus poenitentis, ejus opera uti rogantis, cedendum aliquando censuerit, curandum ut, restitutione facta, habeatur scriptum creditoris, quo liqueat sacerdotem rem fideliter tradidisse: omnis quippe suspicio a sacro ministerio absit necesse
208. Haec pleraque quae de absolutione disseruimus, Ritualis Romani monito continentur. Videat diligenter sacerdos, ' inquit quando et quibus, conserenda, vel neganda, vel differenda sit absolutio; ne absolvat eos, qui talis beneficii sunt incapaces: quales sunt, qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicilias
deponere, aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt, aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice satisfaciant, et scandalum tollant. f. VII. DE IGNORANTIBUS.
200. Qui praecipua fidei mysteria ignorant, non sunt capaces absolutionis, nam est arctissima lex fidei qua credenda proponuntur, quapropter damnata est propositio : Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei, etiamsi per ignorantiam culpabilem nesciat mysterium SS. Trinitatis et Incarnationis Domini. Igitur edocendi sunt poenitentes rudiores, quibus mysteria singula proponenda sunt, ut iis fidei praesient obsequium, saetis enim contingit eos non posse documenta mandare memoriae. Equidem plerumque consessarii opera in poenitentibus edocendis desideratur, qui possit pueros Virosve remittere, ut ad se veniant Opportuniore loco instruendi: quod tamen de mulieribus puellisque non expedit, quum decentius sit ut privatim a mulieribus instruantur. S. VIII. DE MORIBUNDIS.2I0. Μοribundi, qui peccata confitentur et detestantur, absolvendi sunt eo facilius quo magis urget necessitas, sed ea quoque adhibita diligentia, quae animam paret gratiae cerio suscipiendae. Quae onera 20.
240쪽
ex peccatis admissis oriantur attendendum est, ut eorum impletioni provideatur: si enim neglecta suerint, et filiorum conscientiae pedimissa, facile oblivioni tradentur. Curandum etiam ut filiorum institutioni christianae consulatur, quum saepe contingat filios a fide avita desciscere, propinquorum acatholicorum opera. Amovendi sunt a conspectu ei domo moribundi, qui ei suerant socii et Occ siones peccati: praesertim quorum praesentia vel publicae honestati repugnat, Vel periculum morituro afferre possit: at si id fieri nequeat, poenitenti tamen in discrimine posito succurrendum est. Propinquorum, quos sorsan simultas aliqua procul tenuerit, accessus quaerendus, ut pax ineatur, ei charitatis foedus.
212. Μοribundi, qui, sensibus destituti, nullum valent edere doloris indicium, absolvendi sunt, si confitendi desiderium et animi dolorem ostenderint juxta Rituale Romanum, quod concilii Carthaginensis IV. et Arausicani I.' sulcitur auctoritate. Sic et jussit S. Leo Μ.: Si aliqui aegritudine ita fuerint aggravati, ut quod
paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium et circumstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiam et reconciliationis beneficium consequantur. V Simpliciter dandam esse eo casu absolutionem, nulla apposita conditione, plerique putant, quia est probabilis materia, et de conditione silet Rituale: quod si sit gravis ratio dubitandi, uiruin doloris indicia suerint suffcientia, tutius erit conditionem apponere: Si dispositus es.' Si non constet eos desiderium hujusmodi ostendisse, plerique concedunt eos absolvi posse qui christiano more vixerunt, Voluntas enim sacramentum hoc accipiendi ex vitae constanti ratione colligitur. Si neglexerint diu sacramenta, vitiis palam inquinati, Servato tamen erga religionem affectu, est quidem ratio conjiciendi eos velle sub mortem Ecclesiae subsidiis muniri, quamvis valde dubium sit utrum possint aliquem inde derivare Ductum. Caeterum de iis valet Augustini dictum: Ego non solum alios catechumenos, verum etiam ipsos, qui viventium conjugiis copulati retinent adulerina consortia, cum salvos corpore in his permanentes non admittamus ad baptismum; tamen si desperati, et intra se poenitentes jacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum caeteris lavacro regenerationis abluatur. Quis enim novit, utrum sortassis adulterinae carnis illecebra usque ad 1 Can. lxxvi. 2 Can. xii. a) Epist. Ixxxix.