장음표시 사용
241쪽
baptismum statuerant detineri l. . . Quae autem baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si sorte poeonentem finiendae vitae periculum praeoccupaverit. Νec ipsos enim ex. hac vita sine arrha suae pacis exire velle debet mater Ecclesia. ' Qui ipsum pietatis affectum, et religionis sensum deposuisse videntur, et muniis omnibus religionis neglectis, in ultimum discrimen adducuntur, nullo dato dolentis animi indicio, nonnisi ex magna charitate censeri possunt dispositi: quos tamen si quis voluerit venia sub conditione donare, ut periclitanti qua possit ratione consulat, non audemus repugnare. Qui in ipso peccati actu morte correpti sunt, V: g: rixando, lasciviendo, vel nimis potando, non possunt absolvi, quum sint in peccato moriali manifesto : quod si aliquamdiu supervixerint, licet sui non compotes, Vel extra se abrepti furore, quem dicunt mania a potu, poterit quis conjicere eos intus dolere, quamvis turbata phantasia nequeant sua Sensa pandere, quem eos absolventem Sub conditione non improbamus. Qui catholicam fidem nunquam professi sunt, sed voluntatem in eam proclivem ostenderunt, possunt eo in discrimine sub conditione absolvi a censuris et peccatis, si in suis sectis fuerint jam bap-Zati, est enim ratio quaedam conjiciendi eos velle in Ecclesiae communione vita sungi: quod si ejus voluntatis nullum datum sit indicium, non sunt absolvendi, etiamsi dent doloris signa: quia tales numquam prudenter praesumi valent ea signa praebere in ordine ad consessionem, a qua summopere abhorrent. - Μoribundis absentibus nequit dari absolutio, etsi praevideantur sine ea alioquin decessuri: uti patet ex usu Ecclesiae. Ρraeterea vox re ' designat
242쪽
213. Consessarii dotes his versibus enuntiari solent: Sit probus, et soriis consessor, sitque peritus, Discretus, patiens, mitis, pius, atque fidelis. Scientia imprimis necessaria est, ut quis munere hoc recte langatur; sed ut valeat absolutio, satis est ut quis sciat eam proserre, et de aeius gravitate morali queat aliquatenus judicare, gravia a levibus peccatis, in iis quae communiter occurrunt, distinguendo: quapropter ViX eSi cui deest scientia ad valorem sacramenti necessaria. Ut licitum sit muneris hujus exercitium, longe major requiritur scientia; nam scire oportet legem divinam, Ecclesiae praecepta, et morum regulas
generales, ut quis judicet de gravitate criminum, et oneribus imponendis, et uirum poenitentes possint absolvi a peccatis: Oporietenim ut sciat cognoscere quidquid debet judicari: judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare, discernat. y optandum est eam haberi scientiam eximiam, qua de singulis rerum eventibus judicium sit idoneum; sed quum haec paucorum sit, satiserii praecipua nosse ex quibus pendeat rerum judicium, et dissiculiates
posse animadvertere, ut aliunde quaeratur solutio. Quousque eX- tendatur ejus potestas, ei quibus vinculis peccatores adstringantur,
ex lege generali, vel speciali ordinarii statuto, imprimis nosse oportet, ne limites transgrediatur. Nulli sacerdotum, ' ait Caelestinus Pontifex, liceat canones ignorare, nec quicquam sacere, quod patrum possit regulis obviare. '' Unicuique idcirco consessarii munus ambienti studium Theologiae Μoralis pernecessarium est: et vehementer saliuntur qui putant sensu ianium suo, quem Sensus communis nomine dignantur, omnia facile dirimi. Verissime dicit l) Cap. i. dist. vi. de poenit. 2) Cap. Nulli, disi xxxviii.
243쪽
S. Alphonsus: Μoralis scientia non solum valde necessaria est christianae reipublicae, cum ex ea dependeat bonum regimen animarum, sed etiam est summopere dissicilis; ium quia ipsa generalem notitiam requirit omnium aliarum scientiarum, ossiciorum, et artium; tum quia tot diversas complectitur materias inter se dissitas; tum quia in magna parte constat tot legibus positivis, quae nonnisi apud Casu istas aliatae inveniuntur, et maxime apud recenitores, cum hujusmodi leges in dies prodeant; demum dissicillima evadit, propter
innumeras casuum circumstantias, ex quibus resolutionum pendet variatio : nam ex circumstantiarum diversitate diversa applicanda
sunt principia: et in hoc dissicultas consistit. Vin Qui ob fidelium
necessitatem ad consessiones audiendas admittuntur parum edocti morum principia, et sanctiones ecclesiasticas, ei judicandis singulis rebus, juxta has normati haud assueti, magno versantur in discrim4ne. Qui autem non temere, sed superiorum judicio, evecti sunt, excusari
possunt, si curent, quatenus Valeani, Sua munia addiscere, et obire, honori divino et animarum saluti consulentes.
214. Consessarii qui, studio Theologiae Μoralis praetermisso,
munus suum exercent, ViX possunt a graVi peccato excusari, quum scientiam necessariam ad id rite obeundum comparare negligant: qui semel edocti haud curant refricare memoriam, auctores conSulendo, vel doctiores, quos norunt, consessarios, omniaque temero decernunt, magno errandi periculo se exponunt. Licet idcirco episcopis consessarios ad casuum conscientiae discussionem pluries in anno convocare, quibus intervenire tenentur regulares, qui approbati sunt ad consessiones saecularium audiendas, nisi casus conscientiae in suo conventu discutiantur statis temporibus. f. II. DE INTERROGATIONIBUS FACIENDIS.2I5. Quamvis poenitentis sit seipsum accusare, attamen si consessarius animadvertat eum non satis suas explere partes, debet supplere interrogationibus prudenter lactis : Sacerdos autem sit discretus et cautus; diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati. Ita decrevit concilium Lateranense IV. y Caeterum non ea a consessario exigitur in examine diligentia, quae poenitenti convenit: sed vi
244쪽
sui ossicii interrogat de iis quae ad judicii valorem necessaria sunt
scitu ; et chartialis ergo, adjuvat poenitentem ut persectius accus sionem sui faciat. Qui cultiores sunt, et sua munia satis edocti, et qui saepe confitentur, non sunt plerumque interrogandi, quum censendum sit eos quidquid necessario dicendum est, sponte referre: sed rudes, qui vix unquam dimittendi sunt ut examine se parent ad confitendum, vel qui diu abfuerant, vel qui malis consuetudinibus implicati noscuntur, opemque quaerunt amicam, interrogationibus adjuvandi sunt. In vitio luxuriae indagando opus est prudentia magna ei peritia, ut virus extrahatur e vulnere, quin periclitetur anima, vel aliquid subeat detrimen ii. Pro poenitentis conditione, ei conscientia jam exposita, interrogandus est: qui enim se iurpium cogitationum incusaverit, poterit interrogari, utrum et prava desideria libens admiserit: qui pravo consortio se usum esse agnovit, in Suspicionem se injicit foedorum iactuum, vel forsan concubitus ; ideoque lente et caute interrogandus erit. Iuniores, praesertim seminae, magna cum cautela tractandi sunt, ne peccandi rationem addiscant, vel pravum aliquid de consessario suspicentur. V Caveat ' inquit Rituale Romanum, ne curiosis interrogationibus quenquam detineat, Praesertim juniores de eo quod ignorant imprudenter inierrogans, ne peccare discant. V Plerumque praestat deficere in examine, quam peccatorum indagine accuratiori, poenitenti, praesertim ad fidem con- VerSO, Oeensionem tentationis praebere, quamvis qui consessarii petit opem ut clarius sua exponat peccata sit adjuvandus. De moribus aliorum cum quibus versatur poenitens nihil est exquirendum cum famae eorum dispendio. 2I6. Quando consessarius ex propria scientia certo novit poenitentis peccatum, quod confitendo omittit, debet eum interrogare, nisi probabiliter existimet eum illud alteri jam consessum esse, vel habere justam causam tacendi: nec enim poterit absolvere quem novit reum esse peccati, quod negligit confiteri. Quod si notitia ex consessione alterius derivata sit, ea uti non potest colysessarius cum aliquali revelationis periculo, quamvis liceat rei veritatem expiscari, interrogando de iis in quae homines in iisdem rerum adjunctis plerumque
labuntur, V: g: uirum cum sponsa tactus habuerit impndicos. Si pergat negare, nullo modo debet consessarius quaestiones importunas sacere, ex quibus alterius consessio aliquatenus innotescat; sed nec Oportet eum absolvere, quum indignus plane sit. Eo casu consulit S. Alphonsus, ut aliquid Oret ad occultandam absolutionem: cavenda Dj0jtigod by OO le
245쪽
est tamen sacramenti simulatio. Si notitia consessarii aliorum relatione nitatur, plerumque fides poenitenti prae aliis adhibenda est, praesertim si errori sit locus: nec facile debet denegari absolutio obrumores, vel relationes alienas: sed ubi testes sunt omni exceptione majores, non potest dari ei qui delictum certum tacet et negat: nam regulam illam quod credendum sit poenitenti, dico procedere quidem
in re dubia, non vero in re moraliter certa, moralis enim certitudo Vera certitudo est. δ*. III. DE MONITIOΝIBUS.
217. Absoluta consessione objurgationes faciendae sunt, si iis opus sit: a quibus plerumque abstinendum est, ne eXulceretur poenitentis animus. Equidem si noverit hic peccatorum suorum gravitatem, et detestetur, consolatione potius eget, ne abundantiori absorbeatur tristitia. Ille tantum objurgandus est, cui peccati malitia non est perspecia, et propositum et dolor desunt, qui a consessario excitandus est, ut e laqueis se eripiat quantocyus: sed plerumque hortamenta prae increpationibus valent. In excitandis piis animi affectibus, dolore, proposito, amore Dei, magnum ponendum est studium. Consessarius tenetur, quantum potest, ad disponendum suum paenitentem, qui indispositus accedit. Quocirca nescio quomodo a culpa excusari possint desides illi consessarii, qui statim ac noverint poenitentem non satis dispositum, dimittunt, nulla aut valde modica praemissa diligentia ad eum curandum. Dico enim, quod consessarius tenetur ex rigorosa obligatione charitatis eum disponere quantum valet, exponendo ipsi deformitatem peccati, valorem divinae gratiae, periculum damnationis, et similia, etiamsi multum temporis in hoc impendere debeat. Νec ei curae esse debet, quod alii poenitentes expectent: nam tunc consessarius non tenetur attendere ad bonum aliorum, sed tantum sui paenitentis, pro quo tunium ille iune, non vero pro aliis, rationem est Deo redditurus. '2I8. Μonendus est poenitens qui sua culpa ignorat quae sacere tenetur: vel qui, etiamsi absque culpa, ignorat quae ad salutem omnino necessaria sunt, seu, uti dicunt, necessitate medii: nam ignorantia quae cum peccato conjuncta est, obest saluti; et in iis
246쪽
prodest. In caeteris ignorantia quae dicitur invincibilis potest dissimulari, si ex monitione gravia immineant mala, uti olim respondit Innocentius III. inierrogatus de quodam qui bona fide consortiomariis fruebatur, licet impedimentum occultum obstaret: Dissimulare poteris, ui remaneat in copula sic contracta, cum ex separ tione, sicut asseris, grave Videas scandalum imminere. Si
poenitenti ipsi monilio videatur haud profutura, omitti poterit, juxta S. Alphonsum. Sententia communis et vera docet, quod si poenitens laborat ignorantia inculpabili sive sit juris humani, sive divini) et non speratur Ducius, imo prudenter judicatur monitio fore
magis obsutura, quam profutura, tunc consessarius potest et tenetur eam omittere, relinquendo poenitentem in sua bona fide. δ219. I. Si consessarius noverit poenitentem invalide contraxisse matrimonium ob aliquod impedimentum occultum, et periculum sit infamiae, scandali, aut incontinentiae, si nullitatem manifestet; tunc debet omittere monitionem, et illum relinquere in bona fide, donec obtineatur dispensatio ; nisi dispensatio de facili, et statim obtineri possit ab habente facultatem, et etiam ab episcopo recte dicit Ρalaus,) ut liberetur poenitens a peccato materiali. V Ita S. Alphonsus. ' Μonendus est autem si fama publica matrimonium nullum esse habeat. 220. ΙΙ. Si agatur de matrimonio contrahendo, plerumque monendus est poenitens impedimenti: facile enim continget ut postea detegatur cum magno prolis detrimento, vel cum certo periculo peccati formalis. Quod si nullus speretur Ducius, praestat silere, ne occasio detur peccati, absque ulla utilitate. Si advenerint jam ad ecclesiam matrimonium contracturi, cum plurimorum comitatu, et occultum detegatur impedimentum, adeo ut nisi celebretur matrimonium, suspiciones scandalaque gravia oritura sint, plures dicunt consessarium de eo silere debere, et sponsos in bona fide relinquere, si omnino desperetur de fructu monitionis. Communissime vero alii doctores et probabilissime docent in eo casu posse episcopum dispensare, quia censetur Pontifex nolle reservationem sibi factam cum tanto gravamine sponsorum obtinere : quam facultatem pro casibus adeo dissicilibus delegari posse parochis etiam generaliter nonnulli censent: imo absque delegatione parochum posse, si episcopu8 ὶ C. Quia circa, de eo angiιin. 2 L. vi. n. 610. a) Ibidem, 6 II.
247쪽
adiri nequeat, matrimonium celebrare, eo quod finis lex cesset in contrarium, quamvis in casu particulari, censet nonnemo. Attamen securitatis causa dispensatio deinceps quaerenda est. U Ubi non speratur fructus, omittenda est monitio etiam de restitutione lactenda : ' nam saluti poenitentis, potius quam utilitatibus aliorum consulere tenetur consessarius. Sed non facile judicare debet poenitentem non restituturum, si monitus suerit. 221. Ubi rixae, infamia, vel scandala aliorum, imminent, omitti poterit monitio, nam peccata formalia aliorum vitanda sunt prae peccato materiali poenitentis. Excipitur tamen si error bono communi adversetur, nam consessarius tamquam reipublicae pars omnium utilitatem unius commodo anteferre debet. Hinc parochus qui ex ignorantia errores tradit, monendus est: sicut et ille qui se gerit tamquam sacerdotem, quum rite non fuerit ordinatus. Μonendi sunt etiam reipublicae rectores, episcopi aliique suis perperam langentes muneribus cum civium vel religionis detrimento. Μonendi quoque
qui sacramenta frequentant, quum eorum actiones caeteris Sint exemplo et normae, cum quis arbitretur ea sibi licere, quae ab iis qui Ecclesiae sacramenta frequentant, impune exerceri animadvertituit bene notat Benedicius XIV. δ222. Si poenitens interroget, Veritas pandenda est, nam ejus ignorantia invincibilis haberi nequit, dum dubitat: attamen consessarius ultra quaesita progredi non tenetur, si praevideat monitionem haud profuturam. Sic de usura enormi aliquando interrogat poenitens, qui de ea quae lege permittitur nullo angitur scrupulo, quamvis sorsan desit titulus. 223. Si poenitens videatur brevi obtemperaturus monitioni, quamvis initio resistat, plerumque monendus est, praesertim si cum aliorum scandalo, vel sui periculo, in peccato materiali pergat, uti quando dissimulante consessario, peccator in pravo opere obfirmaretur cum scandalo aliorum; vel quando quis in proxima peccandi occasione versatur, sin minus in externis actibus, saltem in pravis cupiditatibus ac morosis delectationibus assentiri consuevit. '224. Quando consessarius dubitet utrum monitio profutura sit, debet eam sacere, nisi timeat damnum inde oriturum. Si autem de l) L. vi. n. 613. 2 Ibidem, n. 6l4. 3) Bulla apostoliea, 26 Iunii 1749. in Bull. t. iii. p. 82. q. I 0.
248쪽
damno etiam dubitet, praecavendum videtur periculum peccati so
malis. et25. Utrum idoneus habendus sit veniae quem nulla mordet conscientia peccati, quamvis verosi militer haud obtemperaturus sit consessario monenti ut consuetudinem declinei, vel munus exequatur,
dubitari potest. Sic qui amore licito mulieri quam putat suam adhaeret in magnum affectus et consortii illiciti discrimen adducitur, impedimento detecto, quod nullatenus suspicabatur. Fuerunt qui
dicerent eum necessario dolore et animi proposito carere, quem confessarius verosimiliter aestimat monitis restiturum: sed humanius est
ei aequius poenitentem judicare ex praesenti animi consilio, quapropter si respuat quicquid noverit divinae legi adversari, venia ei deneganda
non est, conjectura temere sumpta. Consessarius non debet attendere ad indispositionem interpretativam quam poenitens haberet, sed ad actualem quam nunc habet. Et ideo, sicut non licet proximum exponere ad occasionem in qua positus ille succumberet, ita conses- Sarius, cum praevidet ex monitione ruinam poenitentis, tenetur ab ea abstinere, esto poenitens relinquendus sit in peccato materiali, eo quod unum peccatum formale omnibus praeponderat materialibus
peccatis. ig. IV. DE PROBABILIUM OPINIONUM USU.226. Ex iis quae de probabilium opinionum usu moderato tradidimus, liquet consessarium posse poenitenti sententiarum delectum permittere, dummodo gravis iis faveat doctorum auctoritas: nec enim in tribunali dirimendae sunt theologorum lites, sed consulendum est poenitentium saluti, iis adhibitis sententiis quae poenitentem magis a peccato et salutis discrimine retrahunt. Sententia communis ei sequenda, ' teste S. Alphonsus, dat non solum posse, sed etiam teneri sub gravi consessarium absolvere poenitentem, qui vult sequi opinionem probabilem, licet opposita videatur probabilior consessario. V ... Ratio autem valde urgens hujus sententiae est, quia paenitens, saeta consessione, cum sit dispositus, habet strictum jus ad absolutionem, quam denegando consessarius gravem illi injuriam irrogarei, tum quia privaret eum gratia sacramenti, tum quia obligaret ad magnum onus subeundum, nempe ad repetenda apud alium
249쪽
sua gravia peccata. 'δ Quod autem poenitens nolit stare consessarii judicio in re inter theologos controversa, non probat eum dispositione necessaria carere, quum sacerdos non sit judex controversiarum. Si sacerdos de rationibus utrinque instructus, apud alium sacerdotem confiteatur, manifestum est eum non teneri theologorum quos sequitur auctoritati et argumentis unius consessarii judicium
anteferre: laicus vero noscens theologorum Varias esse sententias,
cui ratio videtur favere poterii eligere; vel suae lavere libertati, eo quod de lege et vetito non satis constet, quum illud negent homines doctrina et pietate insignes. Si paenitentis sententia plane sit salsa,
consessarius non debet permittere ui eam sequatur, nec eum absolvere si pertinaciter velit eam sequi: quia iunc non est Vere poenitens. Non ita si consessario minus probabilis videatur, quum enim
varia sint hominum judicia, fieri poterit ut probabilior appareat paenitenti, vel reapse sit. 22 . In opinionum delectu sententiae tutiores anteferendae sunt, quoties paenitens paratus est eas sequi: nam ad persectiora semper adducendus est et impellendus : sed et infirmitatis ejus habenda est ratio, ne majora viribus ausus in pejus ruat. Eae plerumque Sententias quae periculum peccati formalis amovent, tutiores sunt, ideoque anteferendae. Consessarius in delectu opinionum tunc debet benigniores sententias sequi, quando illae potius inducunt poenitentem ad vitandum peccatum. Secus vero, si illae potius conducant ad legis transgressionem, prout sunt opiniones illae, quae licet speculative videantur probabiles, tamen in praxi sunt valde periculosae, sicut in materia sexti praecepti sunt opiniones aliquae de tactibus, osculis, choreis, comoediis, de reprimendis motibus sensualibus, et similibus; item in materia simoniae, et usurae, ubi plura videntur excusari ratione liberalis gratitudinis, sed in praxi magnum periculum involvunt; item quando agitur de compensatione facienda, Vel de accusatione prosequenda contra offensores, ubi facile est periculum injustitiae aut vindictae. δ
250쪽
charitas obligat ad corrigendum errorem etiam inculpatum, qui in alterius damnum vergit: idque praesertim si poenitens vita periclitetur, ei non sit amplius consessurus: quo casu tenebitur etiam cum gravi sui incommodo. Extra illud periculum vix tenetur consess rius, qui parochus non sit, ad emendandum errorem, cum magno honoris et famae dispendio: quia charitas non obligat cum tanto sui gravamine: parochus autem vi sui muneris tenetur ad utilitates spirituales suorum promovendas, ideoque debet errorem inculpatum qui in eorum Vergat damnum, corrigere etiam cum sui incommodo notabili. Error ex culpa orius corrigendus est, etiam cum gravi consessario incommodo: quia licet consessarius ex charitate onus susceperit audiendi consessionem poenitentis, tamen, postquam audivit, tenetur ex ossicio, et ex quasi contractu cum poenitente initio rite ipsi ministrare sacramentum; unde, si invalide ministraverit ex sua culpa, tenetur utique etiam cum gravi suo damno
petita licentia) illum de errore monere.' λ229. Absque licentia poenitentis error emendari nequit, quae ei petenda est verbis quae nullam revelationem delicti important: v: g: Quaeso ut mihi liceat aliquid quod in consessione dixi, tua bona cum venia, corrigere. Quod si ipsa petilio molesta poenitenti sutura sit, ab ea abstinere oportet, ne uii Videatur consessarius notitia in tribunali acquisita, cum aliquali paenitentis gravamine: quod nunquam licet. Si poenitens deinceps alteri consessus suerit, vel ad Euch
ristiam accesserit, judicare potest consessarius eum veniam gratia sacramenti assecutum, ideoque minus solictius esse, si non occurrat opportuna corrigendi erroris occasio. 230. Si error respiciat integritatem consessionis, et absque culpa contigerit, nulla consessario est obligatio ejus corrigendi, nisi opportuna sese offerat occasio in ipso tribunali. Si culpa consessarii contigerit, qui neglexit inquirere in species et numerum peccatorum, tenetur intra consessionem poenitentem monere, vel inducere ui plenius confiteatur: nam integritati sacramenti consulere debet, et errorem ex negligentia sua ortum tollere: imo si gravi sua culpa impedierit ne ea dicerentur, tenetur, etiam extra consessionem, petita licentia, eum tollere, sed sine scandalo, vel gravi suo damno : nam sicut grave damnum excusat poenitentem ab integritate consessionis,
ita etiam consessarium. ' Quod si bona fide egerit, licet haud sine