장음표시 사용
251쪽
231. Caeterum plerumque si quid admiserit consessarius in suo obeundo munere, vix poterit reparari, nisi poenitens se iterum sistat judicandum, nam gravamen quoddam facile inseri petitio licentiae de rebus quae ad consessionem spectani colloquendi. In ipso tribunalidum quis errorem emendat, qui ex consilio praepropere dato, vel ex omissione muneris inculcandi, ortus est, caule et prudenter debet loqui, ne poenitens se inde gravari sentiat, vel scandalum patiatur. Si gravi sua culpa omiserit restitutionem injungere, nec valeat jam
eam urgere, non videtur ieneri ad reparandum damnum, quum non sit efficax ejus causa, quamvis sua diligentia cavisset ne continu retur: si possit adhuc monere paenitentem, cum spe fructus, et absque gravamine, debet, etiam cum magno sui incommodo: quia charitas obligat ad reparandum grave nocumentum proximi. Si consilio imperito impedierit restitutionem quam poenitens meditabatur, plures teneni consessarium teneri ad restituendum, quum censendus Sit causa efficax cur damnum non reparetur: multo magis si pravo id fecerit in alium animo. Si jusserit restitutionem temere, cum poenitentis injuria, est manifesto causa damni, quod reparare proinde debet. Si probaverit rationem negotiandi, vel lucrandi, quam damnant vulgo theologi, debet errorem corrigere, et jura laesa reparanda docere : quae tamen ipse non tenetur resarcire, nisi omnibus perpensis, visus sit poenitentem impulisse et deierminasse ad injustitiam patrandam, et mala quidem fide, vel temere prorsus : aequum enim
non videtur ut teneatur in iis quae bona fide, licet imperite, egerit. Sed principia de consulente recolenda sunt,' 232. Consessarii munus, quum difficile sit et plenum periculi,
nemo tenetur plerumque exercere, qui animarum curam non SUSceperit. Caeterum in magno fidelium discrimine omnes sacerdotes tenentur ex charitate subvenire, si animarum pastores non sufficiant,
vel suo muneri desint: et alicui periclitanii sacerdos quilibet, parocho deficiente, debet succurrere. Equidem muneris hujus exercitium Deo valde graium est, utpote quod magnas pariat fidelibus utilitates :sed unicuique considerandum quid sibi conveniat. In omnium periculo, peste grassante, vel bello imminente, decet operam praestare strenuam fratribus subveniendis. Ρarochus, vel missionarius, qui difficilem se praebet confiteri volentibus, facile peccat graViter, quum omnibus sibi commissis dare occasiones sua expiandi peccata tenea l) Cap. ulum. de injur. 21.
252쪽
iur. Igitur oportet statis horis in tribunali adesse, et poenitentes omni tempore benigne excipere. Iuxta S. C. decreta mulierum consessiones non sunt post solis occasum excipiendae : a qua tamen regula necessitas cogit ut in civitatibus oppidisque discedamus, quum ancillae vix queant nisi post solis occasum accedere. Curandum tamen ut nonnisi in ecclesia, ei quidem fidelibus simul congregatis,
audiantur. S. VI. DE CRIMINE SOLICITATIOΝIS.
233. Vix audemus de scelere immani loqui, quo consessionis audiendae munus in ruinam animarum vertitur, nefandis hominibus suis cupiditatibus obsequentibus. Utinam id sola mentis cogitatione concipi, et ab inimicis fidei, calumniandi libidine, inventum habereliesail Sed quae Pontifices edidere decreta ad sanctitatem sacramenti luendam ignorare non oportet.
4. Gregorius XV. Bulla edita anno 1622, injunxit inquisitoribus
ui procederent contra omnes et singulos sacerdotes iam saeculares,
quam regulares, quomodolibet exemplos, ac Sedi Apostolicae immediate subjectos, quorumcumque ordinum, institutorum, societatum, et congregationum, cujuscumque dignitatis et praeeminensiae, aut quovis privilegio et indulio munitos, qui aliquem poenitentem, quaecumque persona illa sit, vel in actu sacramentalis consessionis, vel ante vel immediate post consessionem, vel occasione, aut praetextu consessionis, in consessionali, sive in alio loco ad consessiones audiendas destinato, aut electq, cum simulatione audiendi ibidem consessionem, ad inhonesta ei turpia solicitare, vel provocare, sive Verbis, sive signis, sive nutibus, sive tactu, sive per Scripturam, aut tunc, aui post legendam, tentaverint, aut cum eis illicitos ei inhonestos Sermones, Vel tractatus, temerario ausu habuerint; et monendos poenitentes voluit Benedictus XIV. de obligatione denunciandi inquisitoribus, sive locorum ordinariis praedictis, personam quae solicitationem commiserit, etiamsi sacerdos sit, qui jurisdictione ad absolutionem valide impertiendam careat, aut solicitatio inter consessarium et poenitentem mutua suerit, sive solicitationi poenitens consenserit, Sive consensum minime praestiterit, vel longum tempus post ipsam solicitationem jam emuxerii, aut solicitatio a consessario non Pro seipso, Sed pro alia persona peracta suerit. Caveant
insuper, ' pergit Pontifex, diligenter consessarii, ne poenitentibus,
253쪽
quos noverint jam ab alio solicitatos, sacramentalem absolutionem impertiant, nisi prius denunciationem praedictam ad effectum perducentes, delinquentem indicaverint competenti judici, vel saltem secum primum poterunt, delaturos spondeant ac promitiani. V Calumniam autem impaciam sacerdotibus innoxiis ulcisci voluit, reservato sibi crimine eorum qui eos solicitationis salso insimularent, vel alios ad insimulandum impellereni. Sub excommunicationis poena denuntiatio intra mensem facienda est, saltem ubi viget Inquisitionistribunal. 235. Sacerdotes quicumque solicitationis rei fuerint, denuntiandi sunt, non autem laici, vel clerici inferiores, qui forsan simulaverint consessiones audire: qui tamen sacerdotio non insignitus consessionem exceperit, alia constitutione Gregorii XIII. praecipitur denuntiandus, tamquam in fide suspectus, quod intelligendum est etiamsi absolutionem impertiri ausus non sit.' In locis in quibus viget Inquisitio, denuntiatur solicitans inquisitoribus ; alibi episcopis, seu ordinariis. Episcopi delinquentes denuntiandi forent Summo Pontifici; quamvis Inquisitores de iis capere possent informationem ad Pontificem transmittendam. 236. Solicitatio dicitur actus, gestusve, vel loquela, ad libidinem
provocans: ad inhonesta et iurpia, sive verbis, sive signis, sive nutibus, sive tactu, sive per scripturam, tune aut postea legendam. VΝecesse non est ut turpe quid fiat, sed admittitur peccatum quoties indicium datur certum pravi affectus : osculum idcirco, manus, Vel pedis compressio, brachii circa collum extensio, VOX minus pudica, vel oculi studiosus motus, aut aliud quod vis amoris signum, inducit denuntiandi necessitatem quia licet tales actus sini ex se leves ; ex circumstantia tamen sacramenti, cum qua sunt conjuncti, Suni graves et mortales. ' Ita Felix Potest.' Caeterum pravus animus consessarii quem poenitens suspicatur, non est ratio denuntiandi, si voce, vel gestu non detur certum ejus indicium : nam actus externus qui mortalis sit, requiritur ad tantum onus inducendum. Si in interrogationibus, vel alias, quid dicatur ambigui sensus, interpretatio benigna est danda, praesertim si sacerdos alioquin probus videatur :secus si mores ejus et ratio agendi vehementem injiciant suspicionem. 237. In actu sacramentalis consessionis solicitasse dicitur, qui i) S. Alph. l. vi. n. 693. 2 Ibidem, n. 688. 3) Ibidem, n. 686. 4 Tom. ii. Par. iii. c. imDj0jtigod by OO le
254쪽
inter consessionis initium et absolutionem incitat ad libidinem : qui
igitur ante aliqua audita peccata, postquam poenitens se ad confitem dum paraverat, praevia consessione generali, eam impudice tentaret, in actu consessionis solicitasse diceretur: sic ei qui auditis aliquibus peccatis, alio diverteret, tentandi eam causa, vel qui integra audita consessione, tentandi quaereret occasionem ante absolutionem, in actu consessionis Solicitat. Si consessarius inquirat ubi poenitens habitet, eamque roget ut expectet eum domi, pravumque consilium se fovisse deinceps manifestet, censetur in consessione solicitasse. Charta ad venerem incitans, seu litterae amatoriae, in tribunali traditae, solicitationis instar sunt: damnata quippe est propositio: Confessarius qui in sacramentali consessione tribuit poenitenti chartam postea legendam, in qua ad Venerem incitat, non censetur solicitasse in consessione, ac proinde non est denuntiandus. ' Anie consessionem soliciat, qui confiteri volentem ad libidinem traducit, ejus Paulo post consessionem exceptura. Sic si puellam domi, vel in cubiculo, petentem consessionem quis libidinose tangeret, et post breve intervallum in ecclesia confitentem exciperet, denuntiandus foret. Immediate poδt consessionem solicitat, qui audita consessione, poenitente nondum dimissa, minus caste se gerii. Item qui eam in ecclesia, vel cubiculo, aliquandiu morantem prave alloquitur, vel liberius tangit: vel juxta plurimos, qui eam domum sequeretur pravae concupiscentiae indicia ibi daturus.' Licet jurisdictione caruerit sacerdos, qui in consessione solicitavit, denuntiandus est.'238. Oeeasione eonfessionis solicitat, qui confiteri petentem ad libidinem distrahit, vel qui ex fragilitate in consessione cognita
sumit occasionem eam tentandi: sed ubi certa non suppetunt indicia occasionis inde derivatae, censendus est libidine sua motus. Qui autem puellae Vel voce, vel signo aliquo, peccati in consessione declarati memoriam refricaret, dum alias eam solicitaret, occasione consessionis solicitasse merito censeretur, et reus foret proditi sigilli. Sic etiam qui aliquam solicitaret, promittens se eam confitentem deinceps excepturum, occasione consessionis videtur solicitare.'239. Praeteaetu eonfessionis solicitat qui ficte invitat mulierem
l) S. Alph. l. Vi. n. 676. 2 Prop. VI. ab Alex. VII. 24 Sept. 1665. damnata. 3) vide P. Philippum do Carboneano in appendice ad tracti Antoine de poenit. 4 S. Alph. I. vi. n. 688.
255쪽
ad confitendum, ei deinceps eam solicitat. Si praetextu consessionis sacerdos et puella ex condicto uterentur ad pravum consilium exequendum, non ideo censeretur ille in consessione, vel ejus praetextu solicitasse. Si autem ille suggesserit ei renuenti ob samae periculum, ut eum praetextu consessionis accerseret, denuntiandus foret, quippe qui revera praetextu consessionis solicitavit. 240. Etiam eaetra oceasionem eonfessionis in confessionali solicitans denuntiandus est. Sic sacerdos in tribunali sedens poenitentes excepturus, si cum muliere ad illud accedente minus honeste agat, vel loquatur, quamvis omnis absit praetextus confitendi, denuntiandus est: ' porro consessionale intelligitur sedes fixa, quae in ecclesia erigitur, quae habet laminam ferream cum parvis foraminibus, uti seri Italiae usus, apud nos plerumque lamina omissa, sed cratibus interjectis ligneis. Sed alia quaecumque sedes fixa ad audiendas
consessiones usurpata consessionalis nomine Venit.
241. In alio loco ad consessiones audiendas. destinato si solicitatio fiat, denuntiatio facienda erit. Sic nonnumquam, quod tamen emendandum est quantocyus, audiuntur consessiones in sede mobili, in sacristia posita, ubi si quid admitteretur ea occasione, reus denuntiandus foret. Locus eligitur ad audiendas consessiones, V: g: cubiculum rure, dum habetur statio, ubi nulla est ecclesia. Si ea occasione deliquerit sacerdos, eadem sequitur denuntiandi necessitas. Caeterum ubi locus sic pro arbitrio electus est, simulatio audiendi ibidem consessionem requiritur, ut illa sit obligatio: si enim in hujusmodi cubiculo quis cum puella minus pudice Versetur, quando
omnis abest consessionis praetextus, crimen non est, Vi illius constitutionis, necessario deserendum.
242. Etiamsi omnis absit intentio copulae, omnisque gestus impudicus, si tamen illicitos et inhonestos sermones, vel tractatus habuerint consessarii cum poenitentibus, denuntiandi sunt. Equidem colloquia prava quibus mores lacile vitiantur, sunt sacrilegia immania, quoties in tribunali, pietatis veluti specie, habita suerint. 243. Quaecumque persona solicitata fuerit, etiam masculus, denuntiare debet consessarium :' quapropter si puerum confitentem impudice tetigerit, denuntiatio necessario facienda est. Si puella in
256쪽
simplicitate constituta solicitata fuerit, tenebitur, postquam compossaeia suerit, ad denuntiationem.' Si mulier ipsa prima solicitaverit, denuntiandus iamen erit consessarius consentiens, saltem si solici-iatio fuerit mutua, utpote si consessarius ad aliam speciem impudicitiae eam solicitaverit: sed S. Alphonsus censet denunciationem non esse laetendam, si consessarius non solicitaverit, licet solicitanti
consenserit. δ244. Cogendi non sunt consessarii solicitantes ad se ipsos denuntiandos: constat tamen mulierem solicitatam leneri ad denunciandum, etiam si sciret sponte solicitantem comparuisse :V' nec praemittenda est monilio. ' Μulier nequit a solicitante liberari denuntiationis
245. Denuntiatio facienda est voce, mulierque idcirco coram ordinario sistere se debet interrogandam. Qui per epistolam de- nunciant, nisi subscribant proprium nomen et cognomen, non satisfaciunt, ac sunt deinceps ab inquisitore vocandi, ut iterum jur,
dice deponant. ' Ita P. Philippus de Carboneano. Aliquando dat inquisitor, vel ordinarius, de solicitatione jam monitus, facultatem consessario, Vel alteri, excipiendi in scriptis juramento firmatam denunciationem: ' quae extra tribunal vel saltem post absolutionem excipienda est. Decrevit S. Congregatio Sancti Officii 22 Ianuarii 1727, mulieres solicitatas non teneri ad denunciationem, si ministri inquisitionis et vicarii episcopi in longinquis regionibus degentes, sine gravi incommodo adiri nequeant. V Absolvi igitur possunt mulieres quae ob itineris longitudinem nequeunt adire episcopum, vel ejus vicarium, sed cessante impedimento, V: g: in episcopi Visitatione, tenentur denuntiare, prout de mulieribus in partibus schismaticorum, haereticorum, et Μahumedanorum degentibus, quae periculorum metu excusantur aliquando, respondit eadem S. Congregatio die 2I Feb. 1630. Quae nequit voce denuntiare, tenetur per epistolam, aut internuntium, quatenus absque propria infamia fieri possit, nam obligatio denuntiandi solicitantem, non iam est adeundi personaliter superiorem, quam deserendi sive indicandi ei
delinquentem sui loquitur Benedictus XIV. in sua Bulla,) quae
257쪽
23s. delatio, si ab aliquo nequit fieri per se, saltem est facienda modo absit periculum propriae infamiae) per epistolam, vel aliam personam, vel monendo judicem, ut mittat notarium in domum suam ; qui enim
tenetur ad finem, tenetur etiam ad media. Non tenetur consessarius in se id oneris suscipere; sed suo muneri satisfacit, monendo paenitentem ut opportuno tempore reum rite denuntiet: ' poterit tamen, si censuerit expedire ; sed oporteret extra tribunal rei notitiam excipere. Denuntiatio, ubi desunt, prout apud nos, inquisitores, episcopis facienda est, et quidem loci in quo versatur poenitens, ipsius enim est excipere juraiam denuntiationem, eamque ad episcopum rei, si sorte diversus sit, iransmittere. 246, Si constet consessarium emendatum esse, nihilominus juxta senientiam probabiliorem, facienda est denuntiatio, quae ad cautelam praescribitur universim, relicto arbitrio judici poenas irrogandi. Caeterum sunt qui dicunt cessare denuntiandi obligationem, emendato reo, quia desinit finis principalis legis: sed de emendatione debet omnino constare. Diuturnum quod effluxit temporis spatium a solicitatione non solvit poenitentem onere denuntiandi, juxta decretum Benedicti XIV. ' sed quum longum tempus ' in jure intelligatur decennium, vix eo elapso videtur denuntiandi obligatio manere. Si e vivis discesserit reus, utique desiit omnis denuntiationis obligatio. β247 Poenae severissimae, ordinariorum arbitrio, irrogantur reis, qui et incurrunt perpetuam inhabilitationem ad sacrificii Μissae celebrationem, ex Benedicti XIV. auctoritate qua decretum S. Cong. Inquis. 5. Augusti 1745. confirmatum est. Fit facultas procedendi cum testibus etiam singularibus, dummodo praesumptiones, indicia, et alia adminicula concurrant. '' Caeterum nemo damnandus est gravissimis illis poenis ob unius denuntiationem: nec quis tenetur eas in se suscipere, cum famae detrimento, quamvis, si possit brevi absolutionem et dispensationem obtinere, deberet aliquandiu abstinere a missa celebranda, quando possit fama illaesa. 7248. Constitutiones Pontificiae de hac re in singulas nationes
universim Vires suas extendunt, ' et apud nos receptae videntur. l) S. Alph. l. vi. n. 699. 2 Ibidem. 3) Ibidem, n. 686. 4 Bulla Saeramentum. 6) S. Alph. l. Vi. n. 692. 6 Consti Benediet. XIV. Saeramentum poenitentiae. 7) S. Alph. l. vi. n. 705. 8 Consti Etsi pastoralia.
258쪽
Caeterum quum episcopi nostrates non consueverint cum judicii serensis apparatu procedere, videtur finis legis praecipue respiciendus, qui est ut sacramenti sanctitas servetur, et vindicetur: quapropter si nefas hoc admitti contigerit quod absit l) reus erit episcopo, Vel ejus vicario, a muliere ipsa denuntiandus: vel si prae verecundia id facere recuset, vel itineris distantia impediatur, consessarius cui solicitationem pandit, vel potius alius sacerdos, ea rogante, poterit de scelere tentato episcopum sacere certiorem. Si ipsa nolit nomen suum episcopo manifestare, vel denuntiationem firmare juramento, vel alia quae in solemni denuntiatione necessario serVanda sunt, Semare, non videtur idcirco repellenda a sacramentis, dummodo de rei veritate satis aliunde constet. Episcopus autem caute et Prudenter sacramentum ita vindicet oportet, ut ex incerta alicujus denuntiatione sacerdoti probo et pio nihil incommodi contingat: quod si de rei veritate nulla sit dubitandi causa, a sanctissimo munere amovendus est homo scelestus, ne animabus insidiari pergat. Ρcenae autem a Ρontificibus latae vix incurruntur, nisi judicium in reum instruatur, testibus juratis, et re penitus explorata. Poenitentem poterit episcopus ab inhabilitate solvere in casibus occuliis, vi Tridentinas facultatis, vel specialis indulti: adeo ut ad Pontificem non sit necesse recurrere, nisi res fuerit ad episcopum, forma servata
259쪽
249. De indulgentiis aliks egimus, et potestatem eas concedendi vindicavimus: ' sed plura de iis manent dicenda, quae ad praximpertinent. Indulgentia dicitur potestatis ecclesiasticae extra Sacra mentum eXercitium, quo canonum poenitentiae rigor relmatur, poenae peccatis jam remissis debitae concessa remissione. Fit vi clavium et solvendi potestatis, a Christo Petro, ei caeteris Apostolis concessae, satisfactione Deo oblata ex Ecclesiae thesauro, infinitis scilicet Christi meritis, quibus, ad cumulum vetuit, adjunguntur Sanctorum etiam opera, quatenus poenalia sunt. Plenaria indulgentia est totius poenae peccatis debitae remissio; partialis habetur quae partem tantum Poenae remittit, v: g: septem annos poenitentiae juxta Veterem disciplinam peragendos. In diplomatibus nonnullis veteribus omnium peccatorum remissio conceditur, quod de poenae plenaria remissione theologi omnes intelligendum agnoscunt: in aliis tertiae Vel quartae partis peccatorum remissio datur, quod de poenitentiae a canonibus praescriptae in peccatorum poenam remissione, quoad
tertiam, vel quartam partem, pariter intelligunt. Indulgentia per modum absolutionis conceditur fidelibus, utpote qui Ecclesiae potestati subjacent: per modum vero solutionis applicatur deiunctis, in Purgatorio detentis, austragii instar, quod emittit Ecclesia; pretium
redemptionis nostrae, ei sanctorum merita Deo offerens in deliciorum nostrorum satisfactionem: nec enim habet in desunctos potestatem.
250. Ut valeat Indulgentia, causa aequa et pia requiritur, propor tionem habens cum fine qui proponitur: sed non exigitur ut opus injunctum sit valde arduum. Sic nuperrime concessit Pontifex I) Theol. Dogm. voL iii. tracti xiii. p. 377. VOL. III. 2
260쪽
Gregorius XVI. indulgentiam plenariam orantibus ter in ecclesia aliqua ab ordinario designata, pro Hispaniarum levamine, rite tamen
consessione expiatis, et eucharistia resectis: quae causa est aequissima ejus concedendae, quum rei christianae valde intersit, ut conjunctis omnium precibus, religionis triumphus in ea regione impetretur. Sic et recitantibus quinquies orationem dominicam cum salutatione angelica ampla indulgentia concessa dicitur; multum scilicet ad pietatem conseri, ut Christi crucifixi mysterium recolatur. 251. Status gratias ad indulgentiam lucrandam necessarius est; nec enim potest poenae impetrare remissionem, qui, peccato inquinatus, Dei est hostis: attamen sussicit, juxta sententiam verosimiliorem,
ut ultimum quod injungitur opus perficiatur ab homine jam gratiam
adepto: caetera scilicet, quae praecesserunt opera, pio quodam affectu saeta, ad finem indulgentiae quodammodo animum disponunt, eique inserviunt. Hinc qui jejunat, dat eleemosynas, Visitat ecclesias animo lucrandi indulgentiam, non tamen adhuc consessione expiato, eam adipiscitur quando consessionem rite peragit, et opus ultimum perficit. A fructu indulgentiae, ' inquit Benedictus XIV. minime excludendos illos existimavimus, qui non praemissa consessione visitationem incipiunt, dummodo, quando opus ultimum perficiunt, in statu gratiae sint. ' Quae praescribuntur sunt integre facienda, et ex pio animi motu, qui enim inanis gloriae studio preces praescripias recitat, nequit lucrari indulgentiam, quae tamen comparatur ab his qui, operum substantia peracta rectum ob finem, venialiter
deficiunt in eorum adjunctis. Non igitur titillatio quaedam superbiae quae obvenit pie oranti eum iacit indulgentia indignum. Si notabile
quid omittatur, etsi ex oblivione, vel si sat ratione diversa a praescripto, non comparatur indulgentia. 252. Indulgentiae, quum gratiae habeant rationem, non desinunt morte concedentis, sed perpetuas habentur, si limes iis non sit appositus: largissimam quippe excipiunt interpretationem. Comparandae mortis articulo impetrantur in proximo mortis discrimine, etsi mors haud statim sequatur, et iterata vice comparantur, si quis ex periculo evadens in illud denuo incidat. Conceduntur hae plerumque invocantibus corde, si ore nequeant, nomen sanctissimum Iesu, vel acceptantibus mortem a manu Domini: quae idcirco absque opera sacerdotis comparari queunt, nisi indulium Apostolicum eam exigat. i) Constiti Inter praeteritoε.