Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Concessae vivis nequeunt defunctis applicari, nisi in indulto exprimatur: quae autem applicari possunt, exigunt accuratam operum impletionem, quae in statu gratiae salium perficiatur, debet enim prius sibi comparare indulgentiam qui eam vult alteri applicare. Porro effectus non est cerius quoad defunctos; sed pendet ex Dei beneplaciis, quum desit promissio. Τ253. Νemo plenariam prorsus indulgentiam consequitur, qui ab

omni erga peccatum veniale affectu liber non sit, quum poena non remittatur culpa manente: sed potest caeterorum Veniam plenam consequi, qui alicujus tantum tenetur affectu, ideoque pro animi dispositione persectiore, effectus major est: nam Pontifex censetur concedere plenariam remissionem impetrandam pro capacitate subjecti, ut remittatur poena peccatorum venialium remissorum. Consessio ad indulgentiae consecutionem necessaria est, licet quis mortalis peccati sibi conscius non sit, si in diplomate verba haec legantur: Qui vere poenitentes consessi, &c., ' ita enim probante Clemente

XIII. statuit S. C. Indulgentiarum. 254. Iubilaeus est indulgentia plenaria cum privilegiis conjuncta; scilicet fit facultas Regularibus consessarium quemlibet, etiam saecularem, ex probatis ab Ordinario,' et sanctimonialibus quemlibet ex probatis ad audiendas monialium consessiones, sibi eligendi, ' cui plena tribuitur potestas ab omnibus peccatis et censuris, licet reservatis Summo Pontifici, vel episcopo, absolvendi; et vota simplicia, exceptis iis quae in communitatibus emittuntur, et in quibus aliorum interest, in alia pia opera commutandi; et dispensandi ab irregularitatibus contractis ob censurarum violationem.' Dum celebratur Iubilaeus alias indulgentiae suspenduntur, praeter eas quae moribundis conseruntur, vel quae desunctis applicari queunt, ' vel quae quibusdam fidelibus datae sunt, vel quae ab episcopo loci dantur. Facultates autem episcoporum jure communi, vel speciali indulto innixae, manent. Facultates absolvendi a peccatis reservatis Sedi Apostolicae et commutandi vota, Regularibus a Sede Apostolica concessae, suspenduntur tempore Iubilaei Anni Sancti.' l) S. Alph. l. vi. n. 534. 10. a) Dis Is Μarui I 7bs.

262쪽

255. Iubilaeus plerumque ad quindecim dies protenditur, operaque in una hebdomada peragenda sunt: ex usu tamen consessiosacta sabbato praevio, vel in sestivitatis vigilia, censetur intra tempus praescriptum fieri: sicut ei communio ultima Dominica saeia : media autem Dominica ad utramque hebdomadam censetur pertinere. δJejunia ter in eadem hebdomada, seriis quaria, sexta et sabbato, plerumque praescribuntur; et eleemosyna pauperibus tribuenda pro cujusque facultate, vel animi arbitrio; et ecclesiae quaedam designatae

visitandae sunt, et quidem omnes eodem die. Caeterum conditiones ex diplomate quaerendae sunt; nonnunquam enim, eleemosynae et jejuniorum omissa mentione, sacramentorum susceptio et visitatio ecclesiae cum oratione ianium exiguntur, uti in recenti de Hispaniarum regno indulto.

256. Opera aliks debita non suffciunt Iubilaeo lucrando; nam una solutione nequit satisfieri duplici debito oneroso, prout est opus, sive conditio apposita in Indulio. Et sic hodie tenendum ex dictis a N. P. Bened. XIV. in Constitutione pluries citata; δ itaque dans pauperibus pecuniam ex consessarii praescripto ad fraudem reparandam, Vel jejunans quatuor anni temporibus, non praestat opera injuncta, sed debet alia sponte adjicere. 257. Non datur etiam in Iubilaeo facultas absolvendi complicem. Absolutio autem a peccatis reservatis et censuris, quae

culpa et mala fide confitentis nulla est, non tollit reservationem; quum facultas detur ut indulgentia comparari queat: imo si bona fide consessio lacta sit, quam doloris desectu contigerit esse nullam.' Quod si quis absolutionem a censuris et a peccatis reservatis obtinuerit, et deinceps neglexerit opera ad lucrandam indulgentiam praescripta, non incidit denuo in censuras,' nec peccare graviter plerisque videtur. 258. Aliquando apponitur conditio, quod qui censuras occultas contraxit, alium laedendo, ei satisfaciat, vel saltem se satisfacturum juratus promittat, antequam absolvatur: quapropter si copiam habeot satisfaciendi, satisfactio plerumque absolutioni praeire debet. Ab occultis censuris ob partem laesam incursis non prius absolvant

confessarii quam parii laesae poenitens satisfecerit; vel si prius

263쪽

paenitens nequeat, non eum absolvant, nisi juret se satisfacturum cum primum poterit.VJ Caeterum si perpetuo sit impotens, jur mentum non exigitur. Quod si negligat deinceps juramentum implere, non censetur contrahere iterum censuras.

259. In Iubilaeo data facultate absolvendi ab omnibus peccatis et censuris, etiam reservatis Sedi Apostolicae, intelligitur facultas dari absolvendi a reservatis episcopo, uti communiter dicunt theologi.'Αb haeresi tamen externa nequeunt consessarii absolvere, quum reservatio sit maxime specialis: in hac autem regione inter saeultates a Ρontifice concessas, quas missionariis communicant episcopi, ea facultas reperitur, quam idcirco etiam extra Iubilaeum exercent. Absolvunt etiam a censuris publice contraciis, et ad forum externum deductis: et a censura ab homine, seu a quocumque judice de partibus nominatim lata, V ad effectum, dumtaxat, indulgentias Iu-

Ita concessit Benedictus XIV. qui tamen praesentis Iubilaei 'saciens mentionem, non videtur legem generalem statuisse. 260. Qui dum tempore Iubilaei confiteretur, peccatorum reServatorum oblitus est, vel ea omisit ex causa, poterit eorum absolutionem deinceps consequi, nam jus ad eam confitendo eo tempore acquisivit. Sic et qui coepit confiteri, sed absolutione non est donatus intra tempus Iubilaei, poterit a reservatis absolvi, eo etiam tranSacis, nam est continuatio coepit judicii. 261. Votorum commutatio post tempus Iubilaei ab eo impetrari POSSe Videtur, qui Opera praescripta implevit, acquisivit enim jus ad eam : proinde ab alio quocumque consessario concedi potest.262. Vocalis aliqua oratio videtur plerisque necessaria ad indulgentiam Iubilaei consequendam, nam ea praecipue intelligitur in decretis Ecclesiae. Ρlerique censent, nescio quo sundamento, quinquies orationem Dominicam et salutationem angelicam recitandam. Si visitatio ecclesiae praescribatur, sufficit extra eam orare, quoties multitudine hominum ingressus impeditur, vel clausum sit

ostium.

263. Eleemosyna, si pro cujusque lacultate danda sit, copiosa adivitibus detur oporteat, pro rei in quam conserenda est ratione:

264쪽

246 DE INDULGENTIIS.

Meus at pro arbitris danda praescribatur, tunc enim modica sussiciet. Ipsi pauperes modicam quandam eleemosynam dare debent, si ea apponatur lucrandae indulgentias conditio: quod si nihil omnino habeat quisque quod suo jure possit tribuere, superiorem roget ut ejus nomine quid tribuat, vel petat commutationem oportet.

265쪽

Speetanites peeeata eontra primum Decalogi praeceptum eommissa. Qui a fide Catholica desciscens, intimo summoque praevaricationis suas dolore affectus ad Ecclesiam redierit, poenitentiam aget annis

decem.

Qui more gentilium elementa coluerit; qui vel segetibus faciendis, vel aedibus extruendis, vel arboribus serendis, Vel nuptiis contrahendis, inanem signorum sallaciam observaverit, paenitentiam aget annos duos seriis legitimis. Nota: Feriae legitimae, aunt secunda, quarta, et 8eaeta, Canonum legibus poenitentiae jejunioque in pane et aqua eon3eeratae. Qui auguriis ei divinationibus servierit, quive incantationes diabolicas secerit, poenitens erit annos septem. Μulier incantatrix poenitentiam aget annum. Qui herbas medicinales cum incantationibus collegerit, poenitentiam aget dies viginti. , Qui magos consuluerit, quive domum suam conduxerit aliquid arte magica exquirendi causa, in poenitentia erit annos quinque. Qui aedes magicis causionibus lustrat, aliudve tale admittit, et qui ei consentit, quive consulit, in poenitentia erit annos quinque.

266쪽

Si quis ligaturas aut fascinationes secerit, poenitens erit annos duos per legitimas serias. Si quis sortilegus fuerit, paenitentiam aget dies quadraginta. Si quis in codicibus, aut in tabulis sorte ducta res suturas requisierit, poenitens erit dies quadraginta. Respiciens suria in astrolabio, annis duobus. Si quis clericus vel monachus, postquam Deo voverit, ad saeculum redierit, paenitentiam aget annos decem, quorum tres in pane et aqua. Canonea Uectante8 peeeata eontra aeeundum Decalogi praeceptum. Quicumque sciens pejeraverit, quadraginta dies in pane et aqua,

et septem sequentes annos paeniteat, et nunquam sit sine paenitentia, et nunquam in testimonium recipiatur; post haec communionem recipiat.

Qui periurium in Ecclesia secerit, poenitentiam aget annos decem. Qui sciens pejerat domini impulsu, poenitens erit quadragesimas tres, et serias legitimas: dominus autem quia praecepit, quadraginta dies in pane et aqua, et septem Sequentes annos. Si quis sciens pejeraverit, aliosque in perjurium induxerit, poenitens erit dies quadraginta in pane ei aqua, et septem sequentes annos, et per ιοι penuria jejunabit, quot homines in pessurium induxerit. Si quis per cupiditatem pessurium secerit, carinam in pane et aqua jejunei: item, si quis per cupiditatem pejeraverit, omnes res suas vendet, et pauperibus distribuet, et monasterium ingressus jugi se poenitentiae subdet. Nota: Carina, vocatur jejunium in pane et aqua per quadraginta dies ; dieitur ab aliis, carena, carentena et quadragena. Si quis coactus, necessitateque alia impulsus pessurium commiserii, in poenitentia erii quadragesimis tribus. Item, si quis coactus pejeraverit, paenitens 40. diebus pane et aqua victitet, ac praeierea omnibus sextis seriis. Si quis seductus, ignorans, et postea cognoscit, paenitentiam agei annum unum, Vel quadragesimas tres, vel dies quadraginta. Qui compellii alium ut salsum juret, quadraginta dies in pans, et aqua, et septem annos in poenitentia erit. Si quis se jurejurando obstrinxerit, ut cum aliquo litiget, nec pacem cum eo reconciliet, poenitentiam aget dies quadraginta in pane ei

267쪽

aqua, per annum a Sacra Communione segregatus: ad charitatem vero celeriter redeat.

Si quis per capillum Dei, aut per caput ejus juraverit, si semel

nesciens secerit, poenitens aqua et pane septem dies victitet, si secundo ac terito monitus idem secerit, dies quindecim. Si per caelum, aut per aliam aliquam creatarum, dies item quindecim. Si quis blasphemat, tandiu poenitens erit, quandiu impaenitens permansit. Si quis Deum, vel beatam Μariam Virginem, vel aliquem Sancium publice blasphemaverit, pro foribus Ecclesiae diebus Dominicis septem in manifesto, dum Μissarum solemnia aguntur, Siet: ultimoque ex illis die sine pallio et calceamentis, ligetur corrigiis circa collum ; septemque praecedentibus seriis sextis in pane, et aqua jejunet, ecclesiam nullo modo tunc ingressurus. Singulisque item septem illis diebus Dominicis, tres aut duos, aut unum pauperem pascat, si potest, alioquin alia poenitentia assiciatur, recusans Ecclesiae ingressu interdicatur; in obitu ecclesiastica careat sepultura; dives a magistratu mulctetur poena solidorum quadraginta, alioquin triginta, seu viginti. Canone8 3pectantea peceata eontra tertium Decalogi praeceptum. Qui opus aliquod servile die Dominico Festoque secerit, poenitentiam aget tres in dies pane et aqua. Qui die Dominico opus terrenum secerit . . . dies septem paenitentiam aget. Si quis ante ecclesias, vel die festo saltationes secerit, emendationem pollicitus, poenitentiam aget annis tribus. Si quis sacram communionem sumpserit post aliquam vel minimam degustationem, poenitentiam aget dies decem in pane et aqua. Si quis in ecclesia confabuletur, cum divina fiunt, poenitens erit dies decem in pane et aqua. Si quis jejunia a Sancta Ecclesia indicia violaverit, poenitentiam aget dies viginti in pane, et aqua. In quadragesima, carne sine inevitabili necessitate vescens, in Pascha non communicet, at praeterea a carne abstineat. Qui in quadragesima jejunium violaverit, pro uno die poenitentiam aget dies septem. Dj0jtigod by OO le

268쪽

Si quis jejunium quatuor Temporum non custodierit, poenitens erit dies quadraginta in pane et aqua. Canones speetantes peccata eontra quartum Beealogi praeceptum. Qui parentibus maledixerit, quadraginia dies paenitens sit in Pane

et aqua.

Qui parentes injuria affecerit, tres annos. Qui percusserit, annos Septem. Qui expulerit, tandiu poenitens, quandiu in impietate permanserit. Si quis contra Episcopum, Ρasiorem, et Patrem suum insurrexerit. in monasterio omnibus diebus vitae suae poenitentiam aget. Si quis contra Episcopum conspiraVerit, gradu suo amovebitur. Si quis episcopi sui, aut ministrorum ejus, vel parochi sui praecepta contempserit, vel irriserit, paenitentiam aget dies quadraginta in pane

et aqua.

none3 3peetantea peccata eontra quintum Deealogi praeceptum. Qui presbyterum occiderit, poenitentiam aget annos duodecim. Si quis Presbyter presbyterum occiderit, poenitentiam aget, annos viginti Octo.

Si quis presbyterum armis contra se irruentem occiderit, poenitenserit annis decem. Si quis patrem aut matrem, fratrem aut sororem occiderit, toto vitae suae tempore non suscipiat Corpus Domini, nisi in obitu: abstineat a carne et vino dum vixerit; jejunei secunda, quarta, et sexta seria.

Si autem nolenti accidit, decem annis poeniteat judicio sacerdotis. Qui voluntarie filium suum, aut filiam suam, Vel germanum, aut

germanam suam occiderit, quinque annis extra metas ipsius terrae

exul fiat, deinceps viginti annis poeniteat. Quae mulier filios suos necarit, peracta septennii poenitentia, in monasterium detrusa monasticam vitam perpetuo regulariter aget. Si quae mulier, post parium, filium, filiamque sponte interfecerit, poenitentiam aget annos duodecim, et nunquam erit sine poenitentia. Paupercula, si ob dissicultatem nutriendi id fecerit, annos septem. Si quae mulier sponte abortum secerit, poenitentiam aget tres

269쪽

Item, mulier partum suum perdens voluntarie ante quadraginta dies, poenitens erit annum unum; si post quadraginta dies, annos tres; si vero postquam editus est in lucem, tanquam homicida. Quae, sceleris occultandi causa, filium necarit, paenitentiam aget

annos decem.

Qui nolens filium oppresserit, si post baptismum, poenitentiam aget dies quadraginta in pane et aqua, oleribus et leguminibus; a stinebit ab uxore dies totidem; deinde poenitens erit tres annos perlegitimas serias. Si ante baptismum, quadraginta dies, ut supra, et quinquennii praeterea poenitentiam explebit.

Cujus parvulus sine baptismo per negligentiam moritur, ires annos paeniteat, unum in pane et aqua. Cujus parvulus sine Confirmationis Sacramento moritur, Parentes, quorum negligentia id factum est, paenitentiam agent annos tres. Si quis, explendae causa libidinis, vel odii meditatione, ut non ex eo soboles nascatur, homini aut mulieri aliquid fecerit, vel ad potandum dederit, ut non possit generare, aut concipere, homicida

teneatur.

Qui uxorem occiderit, aut monasterium ingrediatur poenitentiam Perpetuam acturus, aut cuncta negotia saecularia dimittens, perpetuo abstineat a carne, sagimine, Vino, melone, mellina, cereviSia, eX-ceptis diebus resurrectionis et nativitatis Domini; uxorem non ducat, etc. in fine tantum vitae Eucharistiam accipiet. Si mulier maritum suum, causa fornicationis, Veneno interfecerit, aut quacumque arte perimere iacit, saeculum relinquat, et in monasterio poeniteat. Qui mortem sibi consciverit, pro eo nulla in Μissa commemoratio fiat, neque cum Psalmis cadaver ejus sepeliatur. Si quis sponte hominem occiderit, ad januam Ecclesiae semper erit, et in obitu communionem recipiet; si casu necarit, paenitentiam aget annos septem. Si quis hominem necare voluerit, neque hoc scelus patrare potuerit, ut homicida; poenitentia assicietur. Si quis per iram subitam, aut per rixam hominem necaVerit, paenitentiam aget annos tres,

Si quis, jussu domini, homicidium perpetrarii, dies quadraginta

in pano et aqua, et praetera septem annos sequentes per legitimas

serias jejunabit. Qui homilaidii auctor fuit ob consilium quod dedit, erit in poeni-

270쪽

ientia quadraginta dies in pane et aqua cum septem sequentibus

annis.

Si quis casu homicidium secerit, paenitens erit quadraginta dies in

pane et aqua; quinquennio Communione privabitur; a cibis abstinebit arbitrio sacerdotis. Qui homicidio, quod postea lactum est, consenserit, poenitentiam aget annis septem ; tres in pane et aqua. Si quis aliquem vulneraverit, vel ei aliquod membrum praeciderit, poenitentiam aget uno anno per legitimas serias; si cicatrix gravis est, et vulneratum deformem reddit, quadraginta etiam dies poeni-iebit in pane et aqua. Si quis ictum proximo dederit, nec nocuerit, tridui poenitentiam aget in pane et aqua, clericus, unius anni et mensium sex. Si quis aliquem per iram percutiens, debilitaverit, soluta medic menti impensa, si laicus est, paenitens erit quadraginta dies in pane

et aqua; si clericus, duas quadragesimas; si diaconus, septem mensibus; si Presbyter, uno anno. Si quis fratri suo, quem oderit, reconciliari non vult, tandiu in pane ei aqua poenitentiam aget quoad reconcilietur. Canones Apeetantes peeeata contra 3eaetum Beealogi praeceptum. Si laicus solutus cum semina soluta concubuerit, poenitens eritannos ires; & quanto saepius, tanto majori poenitentia assicietur. Uxor viro conscio moechata, ne in obitu quidem communicabitur; si dignam poenitentiam egerit, post decem annos sacram commu

nionem Sumet.

Si quis uxorem nolentem adulterium perpetrare, coegerit, paenitentiam aget dies quadraginta in pane et aqua, et septem praeterea annos, e quibus unum in pane item et aqua. Vir solutus, si cum alterius uxore adulterium commiserit, poenitentiam aget annos septem, mulier quinque. Μulier soluta cum alterius marito adulterium patrans, poenitentia assicietur decennali. Si quis maritus semel lapsus est, poenitentiam aget annos quinque : si saepius moechatus est, in fine vitae est conveniendus ; sique promisit se cessaturum, dabitur ei communio.

Si quis uxorem simul et concubinam habuerit, poenitens erit quadraginta dies.

SEARCH

MENU NAVIGATION