장음표시 사용
281쪽
nos, rure praesertim in missionibus, superpelliceum vix consuevit adhiberi; quapropter missionariis haud injiciendus videtur ea de re Scrupulus, quum necessitas eos plerumque habeat excusatos: sed mos in urbes plures invectus, et alibi etiam servatus, eo utendi, ubique inducendus est, ui aemulemur universalis Ecclesias disciplinam, et decreto concilii provincialis Baltimorensis I. obsequamur :quod superpelliceum, una cum stola, in omni Sacro munere obeundo adhibendum commendat. 11. omittere orationes in Rituali praescriptas, extra casum necessitatis, sine dubio est mortale. ' Litaniae autem ab astantibus dicendae cum psalmis poenitentialibus, dum ungitur aegrotus, non videntur injungi sub peccato, et raro apud nos dicuntur. Caeterum
dum plures adstant, curandum ut eas recitent, lingua vernacula; nec enim Latino sermone eas recitare Valent. Quae praescribuntur sacerdoti recitandae orationes integre perficiendae sunt, nisi immineat mors: quo casu licebit ungere statim periclitantem, et preces deinceps recitare, prout Rituale monet. 12. Oleum infirmorum in ecclesia servari debet, et ad infirmum deserri, praecedente lumine, quod et in unctione adhibendum est: caeterum apud nos missionariis permittitur, ob necessitatem, illud apud se retinere, et occulte deserre ad aegrotum; sed curandum Omnino est, ut loco decenti habeatur in vase nitido, et ut decenter deseratur. Lumen in unctione iacienda adhibendum est, et quidem eX cera, pro more Ecclesiae: sed si ejus copia non sit, non audeo damnare sacerdotem ungentem aegrotum, oleo lumen praebente, vel si nec hoc haberi possit, absque lumine in necessitate. 13. Novus globulus bombycis in cujuslibet sensus organi unctione adhibendus est, et deinceps comburendus, et cineres in sacrarium projiciendi: quod vix a missionariis accurate servari potest. 14. Parochus tenetur ovibus suis praestare extremam unctionem, etiam cum discrimine vitae, si alio subsidio salutis nequeant adjuvari: Qui autem peste affectus, ' ait synodus Namurcensis anno 1639,
282쪽
S. III. DE EFFECTIBUS. 15. Effectus exiremae unctionis sunt imprimis gratiae sanctificantis augmentum, cum illis auxiliis, quibus anima sublevatur, et excitatur :quae gratia, juxta nonnullos, tribuitur, quando organum quodlibet se suum ungitur; juxta alios, nonnisi in totius ritus consummatione: tolluntur peccata, si quae supersint; venialia, scilicet, vi sacramenti propria ; mortalia autem secundarid et per accidens, si ea admiserit moribundus, nec eorum veniam adhuc impetraverit: si in peccatis sit, remittentur ei. ' De eo dicit concilium Tridentinum: Res etenim haec gratia est Spiritus Sancti, cujus unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit. V Equidem qui sibi conscius est peccati mortalis, ad poenitentiae sacramentum debet confugere: sed si non valeat illud suscipere, adhuc idoneus esse poterit extremae unctioni, qua animae, alioquin poenitentis, delicta deleantur. Adhibetur autem hoc sacramentum,' inquit S. Thomas, secundum modum cujusdam medicationis, sicut baptismus per modum ablutionis. Μedicina autem est ad pellendum infirmitatem. Unde principaliter hoc sacramentum est institutum ad sanandum infirmitatem peccati: ut sicut baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, et poenitentia quaedam spiritualis suscitatio; ita et extrema unctio sit quaedam spiritualis sanatio vel medicatio. Sicut autem corporalis medicatio praesupponit corporalem vitam in medicato, ita spiritualis spiritualem. Et ideo hoc sacramentum non datur contra desectus, quibus spiritualis vita tollitur, scilicet contra peccatum originale, Vel mortale: sed conira illos desectus, quibus homo spiritualiter infirmatur, ut non habeat persectum vigorem ad acius vitae, gratiae, vel gloriae. Et hic desecius nihil aliud est, quam quaedam debilitas et ineptitudo, quae in nobis relinquitur ex peccato actuali, vel originali: et contra hanc debilitatem homo roboratur per hoc sacramentum. Sed quia hoc robur gratia lacii, quae secum non compatitur peccatum: ideo ex consequenti, si invenit peccatum aliquod, vel mortale, vel veniale, quo ad culpam, tollit ipsum, dummodo non ponatur obex ex parte recipientis. λ16. Inservit hoc sacramentum valetudini recuperandae, si ita expediat animae saluti, quo refertur excitandi aegrotum promissio,
283쪽
quin instar miraculi sit; virtus quippe sacramenti tantum adjuvat
remedia et subsidia ut valeant. Extrema unctio,'' inquit S. Thomas, non iacit corporalem sanationem ex proprietate naturali materiae, sed ex virtute divina quae rationabiliter operatur. Et quia ratio operans numquam inducit secundarium effectum, nisi secundum quod expedit ad principalem: ideo ex hoc sacramento non sempersequitur corporalis sanatio, sed quando expedit ad spiritualem sanationem : et iunc semper eam inducit, dummodo non sit impedimenium ex parte recipientis. Qui differunt unctionem expetere ad extium usque vitae, non possunt sanationem sibi polliceri, quum absque miraculo contingere non posset: quapropter oportet ungi, dum quis, licet graviter aegrotet, possit animo conjungere se ungenti. f. IV. QUINAM UNGENDI SINT. 17. Administrari potest unctio extrema cuilibet homini Catholico morbo periclitanti, cujus voluntatis indicium praecessit, non tamen si in manifesto peccato moriatur. Equidem, quum sit vivorum Sacramentum, qui sui compos. est, debet se ad illud suscipiendum Parare, sacramentum paenitentia prius excipiendo, quod tamen lege non praecipitur, et omitti potest absque culpa ab eo qui contritionem persectam animo concepit. Eucharistia etiam. instar viatici, ex consuetudine generali Ecclesiae prius suscipienda est, juxta rituale Romanum: quod si obstet corporis conditio, vel rerum adjuncta, poterit unctio praecedere viatici susceptioni: sed non est facile recedendum ab ordine consueto: quamvis ordinis inversio vix venialis habeatur culpa.'18. Μos autem dandi unctionem, omisso prorsus Viatico, moribundis qui hebetis sunt ingenii, et vitiis insenuerunt, V: g: mancipiis, nequit cum Ecclesiae consuetudine, et lege Christi de eucharistia suscipienda conciliari: ideo instruendi sunt, et quo melius fieri possit
pacto, praeparandi, ut uiroque sacramento muniantur, ne necessario prorsus viatico careant. Recte ministratur etiam adultis statim post
baptismum, qui in exitu vitae positi videntur, quia praecipuus ejus effectus est, ut moribundum vi quadam muniat contra daemonis tentationes in ultimo certamine.' Μinistratur ex ritualis Romani
λ) Suppl. iii. p. qu. xxx. arti ii. Reap. 2 Bened. XIV. de syn. l. vii. c. xxiii.
284쪽
praescripto etiam moribundis qui sensa sua pandere nequeunt, sed qui merito censentur velle hoc subsidio adjuvari: quales sunt omnes qui fidem Catholicam professi sunt. Impaenitentibus vero, et qui in manifesto peccato mortali moriuntur, et excommunicatis, et nondum baptizatis, penitus denegetur. 319. Infirmis de quorum morte timetur λ ministranda est, hi enim voce infirmorum viribus deficientium a S. Iacobo intelliguntur: iis qui prae senio deficiunt, et in diem videntur morituri, etiam sine alia infirmitate ' ministrari potest. Si morbus moriis periculum asserat, unctio fieri poterit, quamvis infirmus non sit in exitu vitae adhuc positus. Non ministretur etiam praelium iniiuris, aut navigationem, aut peregrinationem, aut alia pericula subiiuris, aut reis ultimo supplicio assiciendis, aut pueris rationis usum non habentibus. Ρueris qui satis compotes rationis Visi sunt, ut peccare possent, datur unctio extrema: et aliis de quibus dubitatur, sub conditione dari potest. Amentibus, si lucida habeant intervalla dari potest: sed non furiosis: datur etiam morituris ex vulnere, vel veneno, etiam qui mortem sibi consciverunt, vel qui in singulari certamine percussi sunt, dummodo poenitentiam deinde professi sint. Ρarochus unctionis sacramentum ministrare non debet mulieribus in partu laborantibus ' juxta concilium Μediolanense: iis iamen in proximo periculo mortis actu versantibus ministrari potest. 20. Haud expectandum est, ut omnis vitae spes amissa fuerit, vel ut aegroius sensibus destitutus sit: gravissime enim peccant, juxta Catechismum Romanum qui adeo disserunt unctionem. Id de parocho culpa sua differente ungere moribundum qui ungi petii intelligendum videtur. Ratio, ' inquit S. Alphonsus, quia sic privatur infirmus uberiori fructu quem recepisset, si suscepisset sacramentum, dum erat rationis compos, cum magis tunc se ad illud
disposuisset; item quia privatur spiritualibus viribus ad resistendum daemoni, ei ad perserenda morbi incommoda; item, quia infirmus, si
I) Rit. Rom. An aptistae Anglicani olim ungebant aegrotos: So sor extrem unction os the sich, spoken os in Iames v. 14, 15, Μr. Rumon os Hyth in Kent, a place that is suli os theso psopie, mys: MI am sum it is in their opinionand practice, as in some, tho' probabj ali do nes uso it.' P. S. This I find tobe consessed sinco by Μr. Sennet. But he telis me, it is but rareb practisod : and that not the Papisis use it) -ου or inlev in cases desperate; but mostly . in hopes os recovery, and sor that end.' Wall, BAL Infant Baptiam, p. d. o. viii.
285쪽
sorie esset in mortali, et compos rationis sacramenium recepisset,
auxilio attritionis gratiam sorte suisset adeptus, qua alioquin privatur ; demum quia virtute hujus sacramenti sorte consecutus suisset sanitatem corporis, si tempore congruo collatum fuisset, licet enim
hoc sacramentum virtute quadam supernaturali operetur etiam salutem corporalem, si animae saluti expedieris sui loquitur Tridentinum) non tamen per modum miraculi operatur, sed via quodammodo ordinaria, nempe causas naturales adjuvando. V
21. In eodem vitae discrimine non iteratur unctio: sed si morbus sit diuturnior, ei quis e periculo imminente eripiatur, nil vetat iterare unctionem, variato jam periculo. Quaedam sunt aegritudines diuturnae, ut hectica, hydropis is et hujusmodi; et in talibus non debet fieri inunctio, nisi quando videntur perducere ad periculum mortis : et si homo illum articulum evadat, eadem infirmitate durante, et iterum ad similem statum per illam aegritudinem reducatur, iterum potest inungi. Si dubium sit uirum idem sit periculum, ad iterationem propendendum dicit Benedictus XIV. ex veteri
Ecclesiae consuetudine. Paucorum dierum intervallum non sufficit ut quis e periculo evasisse censeatur; sed notabile temporis spatium requiritur. 22. Virum quis divina teneatur lege ad unctionem expetendam, disputatur. Affirmantibus favent Iacobi verba: inducat presbyteros Ecclesiae: et conciliorum decreta ejus susceptionem urgentium: Secundum beati Apostoli Iacobi documentum, cui etiam documenta patrum consonant, infirmi oleo quod ab episcopis benedicitur, a presbyteris ungi debent. Ita concilium Cabillonense II. Constat contemptum tanti sacramenti absque ingenti scelere, et ipsius Spiritus Sancti injuria, esse non posse: ' sed non putamus graviter peccare, qui, necessariis subsidiis jam munitus, differt recipere unctionem, sibi persuadens, licet leviter et temere, se haud adeo periclitari. Nec peccare graviter videtur aliquis, qui moribundum, alioquin satis paratum, urgere negligit ad unctionem recipien
287쪽
S. I. DE ORDINBM MATERIA ET FORMA.1. ORDO, prout hic sumitur, Vel indicat ritum quo potestas conertur ad munera sacra obeunda, qui plerumque ordinatio dicitur; vel ipsam potestatem ea obeundi munera. Septem numerantur ordines, sacerdotium scilicet, diaconatus, subdiaconatus, acolythaius, exorcistatus, lectoratus, et Ostiariatus: quorum tres priores dicuntur majores et sacri, eo quod sacra munera propius respiciant, et hominem Deo sacratum perpetuo ligamine devinciant. Hi omnes recensentur a Cornelio Papa, in epistola ad Fabium Antiochenum tertio saeculo medio scripta. y Prima tonsura est ritus ecclesiasticus quo quis ad ordines suscipiendos paratur, capillorum, coronae ad instar, tonsione. Lato sensu dicitur ordo, quatenus quis in clerume laicorum coetu sic transfertur. 2. Ordinem esse sacramentum fide constat, quapropter nemo
inter Catholicos dubitat sacerdotium sacramentum esse; quod plerique de diaconatu etiam affirmant: de caeteris non adeo constat, quum impositio manuum in iis non fiat, et iidem non sint ordines minores apud Graecos qui apud Latinos. 3. Utrum Episcopalis consecratio sit sacramentum a sacerdotio distinctum numero, inter theologos quaeritur. Assirmantibus plura lavent. Testimonia ad Timotheum episcopalem ordinationem respicere videntur. Apostolus etiam assirmat episcopos a Spiritu Sancto consiliuios: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos
Ι Apud Euseb. l. vi. hist. Eccl. c. xliii. alias XXXV.
288쪽
Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei. CLEMENf ALExANDRINus ait, in Ecclesia esse progressiones episco- Porum, presbyterorum, diaconorum, quae sunt imitationes gloriae Angelicae, et illius oeconomiae ac dispensationis. ' S. EPIPHANIUs, refellens Aerium, qui presbyteros episcopis adaequabat, ait: episcoporum ordo ad gignendos patres praecipue pertinet, hujus enim est patrum in Ecclesia propagatio. Alter ' nempe ordo presbyterorum) cum patres non possit, filios Ecclesiae regenerationis lolione producit; non tamen patres aut magistros. ' S. LEo ad episcopos Μauritaniae scribens, ordinationem episcopalem diserte vocat SACRAMENTUM, cui injuriam irrogari ait, bigamum ordinando episcopum. Et quidem quum episcopatus conserat jus confirmationis et ordinis sacramenta ministrandi, quod nunquam amitii potest, nulla
videtur esse ratio cur sacramentum a sacerdotio distinctum non habeatur. Nee tamen inde sequitur episcopum posse consecrari,
qui sacerdotium non sit consequutus, jure enim divino sacerdotalis character in episcopis exigitur, uti patet ex traditione Apostolica.4. Materia subdiaconatus in concilio Carthagensi ΙV. praescripta est calicis vacui cum patena traditio,' et libri epistolarum. Plerique dicunt hunc non necessario tradendum: sed securitatis causa, adhibendus est: nec enim absque gravi peccato munus tanti momenti discrimini objicitur. Ex lege Ecclesiae calix et patena subdiacono tradenda consecrata sint necesse est, quamvis plures contendani non inde pendere valorem ordinationis: caeterum peccaret graviter qui haud consecratis uteretur cum periculo ordinem haud conserendi. 5. Subdiaconi munus est calicem et patenam tradere diacono, panem et vinum in sacrificium praesentare, canere epistolam in Μissa solemni, et deserre crucem in processionibus. s. Μateria diaconatus videtur esse manus impositio ab episeopo, forma Vero quae ea ocoasione proseri verba: Accipe Spiritum Sanctum ad robur et ad resistendum diabolo et angelis ejus, in nomine Domini. Amen. V Equidem constat Apostolos diaconis imposuisse manus,' quem ritum refert etiam concilium Cartha nense Iv.: Cum diaconus ordinatur, solus episcopus manus Super caput ejus ponai. '' Caeterum quum probabilis sit theologorum I) Act. xx. 28. 2) L. vi. Strom. 3 Haer. IxxV. ) Epist. lxxxvii. 5 Can. v. et Flor. in decr. Pro Armenis. 6 Aet. vi. 7) Can. V.
289쪽
sententia dicentium evangelium necessario tradendum esse, haud absque gravi peccato omitteretur. . Μateria presbyteratus videtur esse ea manus impositio, quae fit dum praelatio recitatur, episcopo dexteram manum supra caput ordinandi tenente, et sacerdotibus, qui adstant, pariter tenentibus: solemnis autem illa precatio forma videtur. Equidem quae praecedit manuum impositio nulla verba conjuncta habet: quae fit sub finem Μissae, dicendo : Accipe Spiritum Sanctum, etc., ' eum jam sacerdotio insignitum habet, quum vocetur passim ordinatus, et una cum
episcopo consecrare censeatur. Instrumentorum autem iraditio vix
haberi potest materia, nisi lato quodam sensu, prout in decreto pro Armenis usurpata videtur, quum non consueverit fieri apud Graecos, et apud Latinos haud ante saeculum nonum, vel octavum inducia credatur. J Praeterea in Scriptura manuum impositione sacra potestas semper tradita refertur. Quae igitur dicuntur verba dum traduntur instrumenta: Accipe potestatem offerendi sacrificium Deo, etc. et dum manus ultimo imponuntur: Accipe Spiritum Sanctum explicant potestatem jam datam secunda manuum impositione. Caelerum quum alii aliud opinentur, grave laret peccatum ritum praescriptum aliqua ex parte. omittere, valore ejusdem discrimini temere exposito. ordinatio iacta sine secunda manuum impositione tota repetenda est, ut etiam declaravit S. Congregatio apud Benedictum XIV. ' Ratio, quia qui non accipit potestatem supra Corpus Christi verum, nec etiam potuit accepere potestatem supra Corpus Christi mysticum. Si vero ordinatio lacia fuit sine tertia manuum impositione, haec tantum supplenda est. '' Si prima manuum impositio omissa fuerit, videtur etiam totus ritus iterandus sub conditione, quum nonnulli habeant eam una cum secunda instar unius, eainque ad valorem censeant requiri. Illud plerumque servandum est, quod non est aliquid iterandum, sed caute supplendum, quod incaute suerat praetermissum. Si de valore actus constet, ritus omissus, V : g: manuum unctio; sub gravi peccato supplendus erit quamprimum ab eodem episcopo, si fieri possit, sed caetera non erunt iteranda. Occulte desectus plerumque supplendus est, ne
290쪽
dum solemnis fit precatio praelationis ad instar, quae manibus extensis recitatur. Equidem quae praecedit manuum impositio, dum episcopi dicunt: Aeeipe Spiritum Sanetum: ad materiam propius accedere videtur; sed obstat quod in antiquis desit ritualibus, et nonnisi saeculis mediis inducta dicatur. s. Quoties desectus essentiam respicit supplendus est statuto tempore ad hujusmodi ordines conserendos secus si desectus sit accidentalis. Ρrobabiliter veris dicit Tamburini. . . quod si ob solum dubium iteretur ordo sub conditione, vel caeremonia aliqua poterit iterari quovis die, et a quovis episcopo; eodemque die poterunt simul conferri ordines, tam majores, quam minores, adhibitis
I0. Si quis ad porrectionem calicis cum vino, et patenae cum hostia, non accesserit, dum presbyter fieret, erit sub conditione iterum ordinandus, ex decreto S. Congregationis apud Benedictum XIV. Utrum instrumenta haec physice, seu reapse tangi debeant, vel sufficiat contactus quem dicunt moralem, scilicet quo tangi censentur ob propinquitatem, controvertitur inter eos qui eorum porrectionem aestimant necessariam: curandum autem omnino est ut reapse
tangantur, nec enim dum de valore sacramenti agitur, probabilem sententiam sequi licet. Ρeccaret igitur graviter episcopus, vel ordinis susceptor, qui incuriose se de ea re gereret: et ad omnem tollendam dubitationem instrumenta tradenda forent iterum sub conditione. Censent probabiliter nonnulli tangendam esse necessario utramque speciem, panem scilicet et vinum: quod ad omne discrimen valoris evitandum servandum est. Si hostia tangatur, et non patena suincit juxta plures, sed quum a nonnemine in dubium Vocetur, securitati consulendum. Suffcit tangere patenam et calicem, quin hostia tangatur; sed haec quoque tangenda est, ut nullus sit dubitationi locus. Calicem qui tangit, patenam, quae ei superimposita est,
tangere censetur. Sed curandum ut ipsa quoque tangatur.3. ΙΙ. DE ORDINUM MINISTRO. 11. Solus episcopus est minister ordinarius ordinum, uti ex conciliis Florentino et I ridentino constat: attamen ex Papae auctoritate