장음표시 사용
291쪽
sacerdos dare potest tonsuram et ordines minores, imo et subdiaconatum; quae lacultas consuevit abbatibus concedi. Μulii negant sacerdoti tribui posse potestatem diaconatum conserendi. Constat nemini, qui episcopus non sit, dari posse potestatem conserendi sacerdotium, vel episcopatum: id enim perpetua Ecclesiae consuetudo et traditio docet. 12. Ad episcopatum conserendum ex lege Ecclesiae tres requiruntur episcopi: episcopum, ' inquiunt Nicaeni patres convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia episcopis ordinari. Si autem hoc dissicile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut
propter itineris longitudinem ; tribus tamen omnimodis in id ipsum
convenientibus, tunc ordinatio celebretur. Suffcere tamen unum episcopum ut valeat consecratio, plurimis probatur dispensationibus pontificiis vetustis et recentioribus, aliisque Veterum exemplis. Theodoretus testatur Evagrium consecratum fuisse episcopum Antiochenum a solo Ρaulino, quam tamen ordinationem ratam habuit Ecclesia in Synodo Romana.' Equidem canones, quibus trium episcoporum Opera exigitur, concedunt ut necessitate urgente aduobus episcopus ordinetur.' Pelagius Ρontifex a duobus episcopis, Presbytero adsistente, consecratus est, uti refert Anastasius Bibliothecarius in ejus vita. Dioscorus Alexandrinus a duobus episcopis munus consecrationis suscepit. Siderius Palaebiscae episcopus a Philone Cyrenensi solo ordinatus est.' Augustino concessit S. Gregorius Μ. episcopos ordinare absque aliorum episcoporum opera: Et quidem in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis
episcopos reperire est ab uno solo episcopo ordinatos, quorum rata suit ordinatio; cum talem ordinationem sedes Romana sibi quasi speciale προημον, et praerogativam vindicet ut ex concilio discimus :unus opiscopus spiscopum non ordinet, excepta ecclesia Romana. y
ὶ Can. iv. 2) Hist. Eccl. l. v. e. xxiii. 3 Constit. Alex. c. v. apud Ecchel. de Eces. Alex. orig. 4 Vide episti episcoporum Ponti ad Leonem Imp. apud Bin. Conc. t. n. P.
6 Apud Bed. hist. Eces. l. i. c. xxvii. Lectionem propugnat, et unum sumere episcopum ostendit Boveregius in Annot ad Can. Ap. i. Vide et Binν ham antiq. EGL
292쪽
13. Qui in statu peccati mortalis ordines dat minores et tonsuram, persuasum habens eos non esse sacramenta, non videtur damnandus novi peccati: secus si censura ligatus est, quam Violare peccatum est grave. Qui eo in statu diaconatum, saeerdotium, vel episcopatum dat, novum peccatum admittit, et quidem pro numero ordinandorum ioties peccat, singuli enim actus sunt in se completi. S. III. DE ORDINANDIs.14. Qui baptismum non acceperat, ordinem nullum reciperet, licet ritus in eo peracius suisset, nam minister Christi esse non potest, qui charactere christiano non est insignitus.'15. Soli subdiu ab unoquoque episcopo ordinandi sunt, nisi litteras dimissorias sui ordinarii alii asserant, vel privilegium habuerint
speciale. Ratione originis subditus est qui in dioecesi est natus, dummodo tamen ibi natus non fuerit ex accidenti, occasione nimirum itineris, officii, legationis, mercaturae, vel cujusvis alterius temporalis morae, seu permanentiae ejus patris in illo loco; quo casu nullatenus ejusmodi fortuita nativitas, sed vera tantum et naturalis patris origo erit attendenda. '' Ita Innocentius XII. Ratione dom eilii subditus fit qui ad dioecesim pervenit animo ibi permanendi, qui decennii habitatione probetur, vel domo aedificata, et majore bonorum parte illuc translata,' et per notabile aliquod tempus ibi manendo : debeique jurare hunc animum tunc se habere. Ratione benefleti subditus sit qui beneficium ecclesiasticum ab episcopo accepit, ' qui tamen si fuerit tonsura, vel minoribus ordinibus, a suo episcopo initiatus, debet exhibere litteras testimoniales de suis natalibus, aetate, et moribus. Quum nulla apud nos sint stricti nominis beneficia, originis et domicilii jura attendenda sunt. Qui ex Europa huc venerunt suorum episcoporum litteras dimissorias plerumque asserunt: quod si legibus patriis vetetur, ne episcopus,
I) Conc. Nic. Can. xix. et c. Veniens, de preab. non baptis. 2 Constiti Spemlatores. Communis juris principia consonant: Itissaid, that, in every case, the children bom of Englisti parenta mere capsile, at commonia , of inheriling as natives is the sather ment and continued abrota in thocharacter of an Englishman, and with the approbation of the Sovere n.V Kenea Comm. Vol. ii. n. 5l. Queritur de civium Americanorum filiis in exteris regionibus natis nihil lego definitum. R. n. 53.
293쪽
absque civilis regiminis venia, det exeundi facultatem, imploranda erit S. Sedis indulgentia, ut liceat advenam absque litteris dimissoriis
ordinare. Qui ex Statu aliquo in alterum migraverunt, easdem litteras debent afferre, ut ordinentur: quod si animo redeundi in suam dioecesim, morati sint in collegio, vel alibi studiorum vel negotiorum causa, possunt redire, quum manendi animus requiratur, ut jus illud persectum sit. Quando integrae samiliae migrant, et animus manendi liquet, non ideo licere videtur a constitutionis Innocentianae supra laudatae terminis recedere: idcirco litterae dimissoriae expetendae erunt. Non suffcit praesumpta ordinarii licentia, et spes ratili bitionis, sed expressa licentia requiritur. Quoties quis ratione domicilii ordinandus est, debet juramento probare se illud contraxisse: debet etiam afferre litteras testimoniales episcopi originis de natalibus ac aetate, etiamsi in aetate insanuli ab illius dioecesi discesserit. Qui per triennium apud episcopum moratus est, inter familiares adscitus, potest ab eo ordinari, dummodo beneficium ei statim conseratur, scilicet intra mensem. Nomine autem familiarium intelliguntur omnes, qui episcopo famulantur, et vivunt ejus expensis, etsi in ejus sedibus non habitent, modo degant in loco, ubi est episcopus, vel
16. Ρcena ordinantis alienos est suspensio ab ordinum collatione ad annum ; et ordinatus suspenditur ab ordinis suscepti exercitio, donec Ordinario suo videatur. βIT. Licentia ordines suscipiendi voce data sussicit, quapropter episcopus tuto Ordinat eum quem certo testimonio novit a suo episcopo ad se remissum.'I8. Licentia data alicui ordines suscipiendi ab episcopo alieno
non expirat morte concedentis, est enim gratia.'I9. Episcopus confirmatus, quamvis non consecratus, potest
litteras dimissorias concedere, sunt enim actus jurisdictionis. Cui ablata est jurisdictio nequit eas concedere. Hinc quando constat episcopum esse excommunicatum, vel suspensum, licet ordines a viciniori episcopo suscipere. 20. Episcopus extra suam dioecesim versans, potest suis subditis
294쪽
dare litteras dimissorias: non enim est actus jurisdictionis, quam dicunt, contentiosae. 21. Absque speciali episcopi mandato Vicarius generalis nequit litteras dimissorias concedere, nisi episcopus sit extra provinciam, vel una vel altera dieta a sua dioecesi distet. Episcopo autem in remotis agente, ipsius vicarius generalis, Sede vacante capitulum, seu id ad quem tunc temporis administratio spiritualium noscitur pertinere, dare possunt licenitam ordinandi. Intra annum ab episcopi morte capitulum, vel dioecesis administrator, non potest litteras dimissorias concedere, nisi res urgeat.'22. Regulares ab episcopo loci in quo est monasterium, ordines
suscipere debent, nec ad alium episcopum dimitti possunt, nisi habito testimonio vicarii generalis de episcopi absentia, vel quod
ordinationem non sit habiturus. S. IV. DE DOTIBUS ORDINAΝDORUM. 23. Vocatio divina omnino necessaria est ut liceat ordines suscipere, nam nec in Veteri lege permissum est temere sacra munera usurpare: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui Vocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit,
ut Ρontifex fieret, sed qui loquutus est ad eum: Filius meus es tu. 'Μonuit idcirco Christus Dominus Apostolos: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. ' Ρraecipua autem vocationis divinae indicia sunt I. scientia conveniens. II. probitas vitae. ΙΙΙ. desiderium salutis suae et alienae. Qui in ministerium se ingerit absque Vocatione, et suae utilitati, honori, vel voluptati praecipue studens, ymis peccati reus est: Qui enim se ingerit, et propriam gloriam quaerit, gratiae Dei rapinam lacit, et ideo non accipit benedictionem, sed maledictionem. ' Ita praeclare scribit S. Anselmus. Episcopus temere ordinans eos qui indicia caelestis vocationis haud praeseserunt, eorum peccati fit particeps, tenetur enim vi sui muneris idoneos homines quibus sacra munera credat, seligere. In verba Apostoli: Μanus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis : ' scribit S. Leo : Quid est communicare peccatis alienis, nisi talem
295쪽
essici ordinantem, qualis est ille qui non meruit ordinari 'V Sed et major adhibenda est diligentia in parochis et episcopis designandis.
24. Examen ordinandorum iaciendum est. Si contingat episcopum proprium eos dimittere ad alium ordinandos, debet prius examen instituere, nam non aliter quam probatos et examinatos ad alium episcopum ordinandos ' dimittere debet ex concilio Tridentino.' Licet quoque episcopo ordines conserenii examen instituere eorum qui jam a suo praesule probati sunt. 25. Linguam Latinam callere debent qui minores ordines suscipere volunt. Qui ad subdiaconatum et diaconatum promoventur, examen subire debent de litteris et de iis quae ad ordinum exercitium pertinent. Examen eorum qui sacerdotium ambiunt, debet respicere quas doceant oporteat populum fidelem, scilicet quae scire omnibus necessarium est ad salutem, et quae pertinent ad sacramentorum administrationem. Ρraecipua ethices christianae principia, et quae magis necessaria sunt scitu, omnes callere debent, etiam qui ad munus consessiones audiendi non destinantur, sed ii praesertim qui sacris missionibus vacaturi sunt. Μitiorem nullam decreti Tridentini dari posse interpretationem censuit Benedicius XIV. quam si Theologiae Moralis scientia ab iis exigatur. A gravi culpa non excusat S. Alphonsus sacerdotem qui non habet aliqualem scientiam circa materias magis obvias, quae pertinent ad sacramentum poenitentiae.' Consonat S. Thomas: Ad quod homo ordinatus ossicium eXequatur, oportet quod habeat ianium de scientia, quod suffcit ad
hoc quod dirigatur in actu illius ordinis, ideo talis scientia requiritur in eo, qui ad ordines promoveri deboi. V ' Qui ordinandi sunt, quinatatim vacent missionibus, haud indigent ianta scientia ac alii
quibus cura animarum committitur.
26. Qui litteras ignorant, adeo ut nequeant omnino perficere quae ordinia sui sunt, irregulares habendi sunt, nam illiteratus arcetur a suscipiendis ordinibus eo pacto quo corpore vitiatus. β2 . In regularibus non eadem exigitur scientia ac in saecularibus, quia magis addicuntur pietatis exercitiis, et nonnisi ex superiorum judicio ad aliorum salutem assumuntur, postquam in scientia profecerint intra socios. Caeterum qui ordinantur eo fine ut curam ροὶ Episti t. alias lxxxvii.
Seaa. xxiii. c. iii. de Res In iv. dist. xxiv. qu. i. ar. iii. qu. u. Cap. Illiteratus, dist. XXXVi.
296쪽
animarum statim suscipiant, debent scientia congrua instrui. Epi eopus potest eorum superioris testimonio fidere, eosque absque examine ordinare: aed et licet eos examini subjicere.'28. Nulla certa aetas praescribitur qua tonsura et minores ordines
suscipiantur: quapropter in regionibus Catholicis dantur nonnumquam pueris, qui haud ita pridem ex insantia excesserunt. Subdiaconatus non datur nisi iis qui vigesimum secundum, diaconatus iis qui vigesimum tertium, presbyteratus iis qui vigesimum quintum annum attigerunt : sed ipso initio anni potest dari. Triginta anni completi jure communi requiruntur ad episcopi munus. Qui absque aetate legitima scienter ordinatur, incurrit suspensionem perPetuam
29. Ut liceat suscipere ordines, debet quis censuris, irregularitate et labe gravi esse immunis, et iis ornari virtutibus quae spem iaciunt ministerii utiliter exercendi. Qui in statu peccati recipiunt ordines majores, novo peccato se adstringunt: qui minores suscipiunt, pro animi persuasione judicandi sunt: si enim eos habeant veluti munera ecclesiastica, non videntur peccare mortaliter: secus, si ea
30. Regulares ordinantur titulo paupertatis, scilicet quod voto
pauperiatis emisso, fit spes certa sustentationis ex communitatis bonis. Saeculares indigent titulo, seu certo quodam subsidio quo sustententur, ne eum ordinis sacri dedecore mendicare cogantur.
Statuit quippe synodus Tridentina ne quis deinceps clericus saecularis . . . ad Sacros ordines promoveatur, nisi prius legitime constet, eum beneficium ecclesiasticum, quod sibi ad victum honeste suffciat, pacifice possidere. V . . . Patrimonium Vero, Vel pensionem obtinentes ordinari posthac non possint, nisi illi, quos episcopus judicaverit assumendos pro necessitate, vel commoditate ecclesiarum suarum. Praeter benescii, et patrimonii, seu bonorum suorum, quae instrumento certo designantur, titulos, invectus est recentius missionia titulus, quo ordinantur qui se sacris missionibus Vacaturos jurati affrmant: nec enim alias licet eos ordinare, quum non teneantur vi obedientiae promissionis ad missiones amplectendas, I) Ex Bulla Benedicti XIV. Impositi nobis. 2 Conc. Trid. cap. xii. a) Cap. vii. de eleet.
297쪽
ideoque subsidio vitae, quod inde derivandum soret, carere facile possent. Qui fingunt titulum ut ordinentur, ecclesiasticas poenas coutrahunt. J Episcopo qui sacerdotem absque titulo ordinat, in poenam injungitur, ut ei necessaria ad sustentationem suppeditet. Concilium autem Baltimorense Μissionarios, etiam aegrotantes, a fidelibus quibus inservierunt sustentandos decrevit.
S. V. DE ORDINATIONIS ADIUNCTIS.
31. Dum ordinatio fit, ipse episcopus qui ordinat Μissam celebrare debet, quamvis valeat ordinatio, etiamsi presbyter Μissam celebret, dummodo episcopus totum ritum essentialem ordinationis ipse peragat. Illicita igitur, quamvis valida, ejusmodi ordinatiolaret.' Sed minores ordines dari possunt, quin Μissa celebretur. Subdiaconatus cum minoribus ordinibus non est eodem die eidem tribuendus. ' Nec duo ordines majores licet eodem die alicui conferre, absque speciali Pontificis dispensatione. q32. Prima tonsura non est danda nisi confirmatis, et fidei rudimenta edoctis, quos verosimile est ut Deo fidelem cultum praestent, hoc vitae genus elegisse. VI Qui tonsuram recipit absque animo mancipandi se divino cultui, videtur peccare venialiter, quum
externae professioni mens non respondeat. Caeterum nulla lege tenetur ad ordines suscipiendos: nec videtur peccare, si re melius perpensa deinceps recedat, et uxorem ducat, liber enim manet donec sacrum ordinem susceperit. Equidem qui divinae vocationis conscius, ad saeculi amorem revertitur, magno se discrimini objicit; quamvis non statim sit peccati mortalis damnandus ob propositum derelictum. Apud nos nemo potest tonsuram appetere saecularis
judicii sugiendi fraude, quum nulla sint clericorum in soro civili
privilegia: sed posset quis eam recipere animo in seminario manendi, ut studia coleret, deinceps ad saeculum reversurus; quod fraudem et injustitiam gravem secum serret. 33. Μinores ordinos iis qui saltem Latinam linguam intelligant, per temporum interstitia, nisi aliud episcopo magis videretur, conse
298쪽
rantur . . . Si Vero non nisi post annum a susceptione postremi gradus minorum ordinum ad sacros ordines promoveantur, nisi necessitas, aut Ecclesiae utilitas, judicio episcopi, aliud ex Scat. . . . Promoti ad sacrum subdiaconatus ordinem, si per annum saltem in eo non sint versati, ad altiorem gradum, nisi aliud episcopo vide tur, ascendere non permittantur. V . .. Αd Ρresbyteraius ordinem assumuntur ... qui . . in diaconatu ad minus annum integrum, nisi ob Ecclesiae utilitatem, ac necessitatem, aliud episcopo videretur, ministraverint. Haec de ordinum interstitiis statuit concilium Tridentinum, judicio episcoporum ea permittens. Μinores ordines dantur iis qui bonum testimonium a parocho et magistro scholae in qua educantur habent. 34. Eorum qui ad sacros ordines sunt assumendi nomina sunt in ecclesia recitanda, quod solet fieri ter diebus dominicis, vel festis, ante ordinationem, ut de eorum natalibus, aetato, moribus, et vita constet.'Μos hic apud nos non obtinet. 35. Ordines m 'ores nonnisi quatuor anni temporibus, et Sabbato ad Sitientes, et Sabbato Sancto conserendi sunt: ordines minores qualibet die Dominica, et festo duplici, de praecepto tamen. Sed episcopis scederatarum provinciarum indulgetur ut ordines conserant extra tempora: quapropter videtur licere eos conferre quolibet die, pro aequo episcopi arbitrio. Episcopatus nonnisi in sesiis Apost lorum, Vel die Dominica, conserendus est. 36. Si episcopus ordines collaturus protestetur se non habere intentionem ordinandi irregulares, excommunicatos, vel alio pacis indignos, ex ejus intentione repetendum esse utrum Vere sint ordinati,
docet Benedictus XIV. ' et S. Congregatio saepius ita determinasse dicitur; sed hujusmodi protestatio, et intentionis determinatio omnino reprobandae sunt, nam dubios iaciunt ordines, vel invalidos, cum magno fidelium detrimento. 37. Qui duos sacros ordines eodem die suscipit, incurrit suspensionem ab eorum exercitio, et fit irregularis. Qui in sabbato unum sacrum ordinem susciperet, et in Dominica, continuato jejunio ecclesiastic', alterum, fictione juris eos eodem die suscipit, et incurrit irregularitatem.' Id vero non intelligendum, quando habetur
299쪽
facultas eos, interstitiis haud servatis, suscipiendi. Quando, absque hac dispensatione, ordines sacros quis suscipit continuatis diebus extra tempora, incurrit suspensionem; non vero si temporibus statutis ordinetur, licet interstitia non servet: sed peccat graViter. Qui eadem die susciperet quatuor ordines minores una cum subdiaconatu etiam peccaret graviter, ut habetur ex c. II. de eo qui furtive: ubi dicitur; Quatuor minores ordines contulisti, quibus
non contentus subdiaconatum etiam temerario ausu recepit.' Μandamus quatenus eum in minoribus duntaxat celebrare permittas. Sed si alicubi esset consuetudo subdiaconatum eodem die quo ordines minores, conserendi, eam sustineri posse censet S. mphonsus. Suspensio non incurritur a subdiacono sic ordinato, sed absque dispensatione nequit ad ordines alios promoveri. 38. De coelibatu a sacris ministris servando alibi egimus. Conjugio ligatus nequit hanc obligationem assumere, sine licentia uxoris, quae etiam ad primam tonsuram requiritur.' Irregularis fit qui absque ea, vel divortio legitimo, ordinatur, etiamsi matrimonium non fuerit consummatum. Uxor debet castitatem vovere, ut liceat marito ordines saeros suscipere :' sed non videtur teneri ad religionem profitendam, nisi ,ir ad episcopatum assumatur,' vel ipse religionem ingrediatur. Uxori seni indulgetur ut maneat in saeculo, castitatem tamen promittenti. ' Post viri mortem vetatur mulieri nubere, sed