Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE SPONSALIBUS.

S. I. QUAE SINT SPONSALIA.I. Sponsalia sunt promissio mutua et legitima matrimonii, seu uii jus habet civile: Sponsalia sunt mentio et repromissio nuptiarum suturarum. y Ut valeant, verus eonaenaua requiritur, scilicet animus se obligandi per verba, vel alia signa externa, indicatus et acceptatus. Qui nullum animi serium propositum praeseserentes, dicunt se inituros matrimonium, plane non contrahunt Vonsalia, quia Verus consensus omnino deest. Si alteruter fingat se consentire, altero vere consentiente, nulla sunt sponsalia; injuria autem, si qua inde orta sit, reparanda est: Tenetur quidem,'' inquit S. Alphonsus, postea ratione deceptionis damna resarcire: sed non tenetur ratione promissionis verum consensum ponere, et matrimonium contrahere. Secus vero dicendum si intervenerit defloratio, quia tunc deflorans omnino tenetur ad matrimonium, cum non possit tunc alia via sat aequivalenter damnum resarcire. ' Quoties ex adjunctis fictio facile conjicitur et detegitur, vis nulla sponsalibus inest, licet alter reapse non suspicetur fraudem. Qui igitur opibus abundans, l) Leg. i. f. de aponmL 2) L. vi. n. 833. Dj0jtigod by OO le

302쪽

ei genere, vel munere insignis, ancillae promittit se eam ducturum, si ipsi morem gerat, non censetur sponsalia contrahere; nam fictio se prodii, adeo ut ipsa sibi imputare debeat errorem. 2. Sponsalia exigunt eam animi deliberationem quae ad gravem contrahendam obligationem requiritur: nec enim leviter, et re haud

Perpensa, tantum assumendum est onus. Hinc qui inter ludendum interrogati promittunt se matrimonium inituros, non censentur Sponsalia contrahere, licet ex animo promittant, sed re parum perpensa: attamen necesse non est ut per magnum temporis spatium deliberatio

fiat, vel ut oneris assumendi gravitas judicio maturo et aequo libretur. 3. Verbis plerumque fiunt sponsalia; sed et nutibus valent. Quando dubitatur utrum verba vel signa vim sponsalium habeant, communis loquendi et agendi ratio spectanda est, sed et pollicentium animus: quod si dubitatio tolli nequeat, videtur lavendum libertati, obligatio enim contrahendi matrimonii onus est haud temere imponendum, et libertas matrimonii, quatenus liceat, servanda est.

4. Μuiua promissio requiritur; sponsalia enim pactum duorum est de suturo matrimonio. Si vir promittat se ducturum puellam, dummodo ipsa det sui corporis usum, conditione impleta absque mutua promissione, sponsalia non sunt, sed mera promissio. Si promittat etiam juratus, ipsaque renuat promissione se adstringere, ipse solutus promissione habetur, nec enim promissio nisi acceptata, obligat. 5. Uterque debet esse idoneus matrimonio, adeo ut nihil impediai illud suo tempore contrahi: nam promissio de re impossibili, vel illicita vim non habet. Hinc promissiones etiam juratae sponsalium instar habendae non sunt, si alteruter sit jam ligatus matrimonii vinculo, vel si sit impotens ; vel si canones obsient. Qui jam votum emisit simplex ingrediendi religionem, vel suscipiendi ordines sacros, nequit sponsalia contrahere : si igitur alteri illuserit, debet, quatenus possit, satisfacere. Promissiones inter sanguine junctos, vel alias lege impeditos, non sunt sponsalia: quod si apponatur conditio dispensationis impetrandae, et si dispensatio facile detur, pluribus

videntur eam habere vim: sed verius ea carent, quum lex adhuc obstet: obligant tamen ad quaerendam dispensationem, si consueverit concedi: qua impetrata vim statim obtinent. Ab iis igitur non est temere recedendum, praesertim cum damno alterius. Ρromissiones factae haereticis de nuptiis cum iis ineundis non sunt sponsalia, quum sint de re illicita, et cum perversionis suae et prolis periculo con Dj0jtigod by OO le

303쪽

juncta: caeterum cavendum ne famae alterius inseratur injuria, fidem datam temere sallendo, ideoque standum est promissis, cautela necessaria adhibita ut prolis educationi catholicae provideatur. 6. Ut liceant sponsalia, debent inter eos fieri inter quos nuptiae conciliari queunt absque gravi familiarum discordia et incommodo: nemini enim licet se obligare ad id quod in plurimorum vergat damnum. In hac quidem regione, ubi nulla agnoscitur prosapia nobilis,

omnes censentur eodem gradu : quamvis revera plurimum inter sedistinguantur vel genere, vel divitiis, vel munere publico. Conditionum diversitate neglecta plerumque licebit sponsalia implere ;nam parentum et propinquorum objectiones ex vitae conditione desumptae non debent facile vim obtinere contra jus certum ex sponsalibus ortum: attamen nonnumquam rescindenda erunt. Quod si extorserit quis copulam a puella honesta, sponsalibus cum ea initis, tenetur eam ducere, licet aliquatenus sit inferior, dummodo non sit humillimae conditionis, quae samiliae afferret dedecus: Casu quo sponsus Vi promissionis copulam extorserit a Virgine, vel a semina honesta, tune omnino tenetur eam ducere: quia proditio virginitatis, aut bonae famae est res pretio inaestimabilis, quae praevalet, aut saltem aequivalet excessui disparitatis sponsi. ντ . Utrum alteruter occultos desectus alteri detegere teneatur, dum ineuntur sponsalia, Vel ante nuptias, quaeritur. Constat desecius qui perniciem asserunt esse manifestandos, vel a nuptiis absistendum esse: nam nemini licet cum altero inscio contrahere in ejus detrimentum. Hinc qui morbo venereo, vel alio contagioso, Vel lepra laborat, nequit sponsalia contrahere, nisi in animo habeat nuptias haud inire antequam eo liberetur, vel altero moniis, et consentiente. Si desectus minus noceant, non tenetur quis ad eos manifestandos; nec enim sic fert consuetudo, et nimis grave foret eos detegere, praesertim cum sui probro et infamia. Qui epilepsim patitur, vix tenetur ad eam declarandam ante nuptias. Quae puella vitiata est, non tenetur suum lateri delicium. Quod si interrogata illud neget, plures eam habent excusatam, eo quod responsum intelligendum sit de delicio quod lateri teneatur. Nequit tamen alteri nubere quae jam ab alio est gravida, quia injuria ei fieret alienam prolem nutrituro. Quae filium alteri jam peperii, non tenetur illud lateri: sed nec debet temere se discordiae, jurgiisque domesticis objicere, si verosimile sit

304쪽

286DE SPONSALIBUS.

illud alio paeto notum fore. Caeterum adeo grave est suam manifestare infamiam, vel perpetuis abstinere a nuptiis, ut plures excusent puellam nubentem, etsi timeat quod olim ei conligerat dEinceps marito notum suturum. 8. Error circa personam, vel qualitatem quae in personam redundat, vim sponsalibus tollit, sicut et matrimonio : oportet enim ut duo consentiant ad se invicem excipiendos, quocum agatur perspectum habentes. Quod si alter alterum deceperit in iis quae dotes quasdam ei commoda respiciunt, non ideo tollitur vis contractui, quamvis jus habeat deceptus postulare ejus rescissionem, injuria quippe ei facta est. In foro conscientiae a pluribus habetur liber ab omni sponsalium vinculo, etiam absque judicis ecclesiastici sententia, quando error suus fuit invincibilis, et alter dolum adhibuit: vel si ieritus quidam, altero etiam ignorante, eum in errorem traduxerit.

s. Μetus levis non obstat sponsalium valori; sed cui injuria incussus est, jus habet ad eorum rescissionem petendam, quia cum metus dederit causam contractui, ita ut aliis initus non fuisset, incutiens metum tenetur contractum rescindere.V Metus gravis injuste incussus sponsalia iacit irrita; nam libertas eadem exigitur in sponsione ac in executione, et matrimonium ex metu hujusmodi nullum est. Qui propinquis puellas vim mortem que minantibus, sponsaliacum ea facit, non iis tenetur, quum morsis minae injustae sint, etiamsi eam corruperit consentientem: secus si minati sint eum coram tribunali traducere plectendum, est enim metus justus.10. Iure canonico septennii aetas ad valorem sponsalium requiritur :' quod consonat juri civili.' Ea aetate aliquando fiunt eorum nomine a parentibus, quorum voluntas eorum habetur, donec ad pubertatem pervenientes contradixerint. Ex sponsalibus quae parentes pro filiis puberibus, vel impuberibus, plerumque contrahunt, ipsi filii, si expresse consenserint, vel tacite, ut si praesentes fuerint, nec contradixerint, obligantur.' ' Si contraxerint parentes,

filiis insciis et ignaris, non valent sponsalia, nisi hi rata ea habeant vel tacite, vel expresse. Filio-familias dissentiente, sponsalia nomine ejus fieri non possunt. ' Sio et licet puberi rescindere

305쪽

sponsalia suo nomine et consensu facta ante pubertatem. Frater vel soror nequit suo consensu ligare sororem vel fratrem adstantem:

nam jus id speciale de parentibus statuit. 11. Qui puberes facti sunt, suo veluti jure sponsalia contrahunt:

attamen obsequium parentibus debitum exigit ut eorum voluntas et consensus exquiratur. Constat quidem ex Scripturis eos in matrimoniis conciliandis praecipuas semper egisse partes: quod et commendant plurimae utilitates: sed et lex civilis, qua regimur, vetat ne nuptiae ineantur a minoribus aetate, absque parentum venia: quo pacis et sponsalia vetita videntur. Salva tamen parentibus reverentia, filiorum libertas tum in eligendo matrimonio, vel caelibatu, prolubito, tum in conjuge seligenda, vindicanda est: pater,'' inquit S. Thomas, non potest cogere filium ad matrimonium per praeceptum, sed potest eum inducere ex rationabili causa; et tunc sicut se habet filius ad causam illam, ita se habet ad praeceptum patris; at si illa causa cogat de necessitate, vel de honestate, et praeceptum similiter cogat; alias non . ' Ρlerumque fiunt sponsalia parentibus insciis, quorum jura graviter infringi, pro moribus nostris, vix dici possunt, ideoque a gravi peccato, quamvis haud ab omni culpa, excusantur spondentes, si nihil aliunde Occurrat reprehendendum.12. Sponsalia ineuntur aliquando inter absentes, per litteras, vel per Procuratorem, nam constat et absenti absentem desponderi posse. ' Si sponsalibus conditio apposita suerit, ante eam impletam impedimentum non pariunt: δ sed expectandus est rei eventus. Sic quae spopondit se nupturam viro, si intra biennium advenerit, debet totum illud temporis spatium expectare ejus adventum: sed si interim fratri ejus nupserit, valet matrimonium. Si mittantur dona mutua, praecipue annulus, et acceptetur, videntur fieri sponsalia: sed utriusque animus clare significari debet. 13. Sponsalia aliquando fiunt publice coram parocho et testibus; sed nulla hujusmodi solemnitas exigitur ut valeant, nam sussicit nudus consensus ad constituenda sponsalia : '' et nihil innovavit hae in re concilium Tridentinum. Caeterum quae leviter et temere fiunt Promissiones, non sunt sponsalium instar habendae; sed de seria Voluntate se utrinque obligandi constare debet, ut iis tanta inesse

306쪽

I4. Ex sponsalibus oritur gravis obligatio contrahendi suo iEmpore mairimonii: quapropter hi qui de matrimonio contrahEndo pure et sine omni conditione fidem dederunt, commonendi sunt, et modis omnibus inducendi, ut praestitam fidem observent 'δ Ita docest Innocentius ΙΙΙ. Ρeccant igitur qui temere resiliunt, fidem Enim saliunt in re gravissima, quae et famae discrimen alteri plerumque

affert. Ρenes episcopum est censuris cogere sponsos ad fidem se

vandam: et si tempus ab ipsis definitum non fuerit, illud statuEre, intra quod nuptiae celebrentur: quod si renuat alteruter, raro expedit auctoritatem adhibere. Cum libera debeant esse matrimonia 'inquit Lucius ΙΙΙ. de muliere renuente implere promissionem, V m nenda est potius quam cogenda, cum coactiones difficiles soleant exitus frequenter habere. II. Oritur etiam ex sponsalibus impedimentum dictum publicae honestatis, quo fit ut non possit iniri matrimonium cum consanguinea in primo gradu : sed de eo erit deinceps locus dicendi. 16. Ex sponsalibus jus quoddam inchoatum habetur ad usum corporis sponsi: quod quidem nequit ullatenus exerceri, quum id non liceat nisi matrimonio corinnctis. Negari vix potest tantam necessitudinem cohonestare quae amoris indicia, pro more patriae. dantur, oscula scilicet et amplexus leviores, dummodo absit libido, et pollutionis periculum, quod vix abesse, nisi haec raptim fiant et leviter, fatemur. Equidem in re adeo lubrica sacile quis labitur,

ideoque verba S. Alphon si, qui vix quid hujusmodi permiuit,

lectorum oculis subjicienda duximus. Quum Sanchesii aliorumque retulisset sententiam, excusantium a mortali oscula et tactus pudicos inter sponsos, vel etiam a veniali, si adsit justa causa: V : g: ostendendi amorem, captandi benevolentiam, effugiendi inurbanitatem, vel servandi morem patriae; subjunxit: Secunda sententia longe probabilior et omnino sequenda . . . docet tales actus prohibitos esse sponsis eodem modo quo vetantur omnino solutis. Ratio, quia sponsus ratione sponsalium nullum acquirit jus ad corpus sponsae ;et si sorio aliquale jus acquirit per sponsalia, quia tamen non adhuc est persecte dominus rei, non potest re illa uti, ne imperfecte quidem; sicut ille cui promissa est venditio vineae, nequitilla uti, ne imperfecte quidem, donec vinea de facto ei vendatur

et tradatur. Ρraeterea, cum sponsis non limat copula, nec licent tales actus, qui tantum ad copulam sunt ordinati. Con- Ι Cap. n. de Sponsul. 2 Cap. xvii. de Sponsalibu3.

307쪽

cedunt tamen Croix et Viva, cum aliis auctoribus ab ipsis adductis, quod oscula et amplexus juxta morem patriae aliquando sponsis permitti possunt; sed non aliter quam solutis permittuntur. Et hoc est probabile, modo tales actus non sint pressi per aliquod tempus protracti; ut bene advertit Ronca ia, qui, etiam eos admittit ad benevolentiae demonstrationem: sed ego non admitterem, nisi ubi

vigeret talis usus. λ6. II. DE APoΝsALIUM SOLUTIONE.

17. Solvuntur sponsalia mutuo eonsensu,' quamvis fides jam

praestita temere revocanda non sit. Sed impuberes nequeunt ante pubertatem ea scindere :* potest tamen alteruter pubes jam factus, etiam altero invito, consensum retrahere, quum Ob aetatem teneram parum firma sint: dummodo copula non intervenerit.' Licet fuerint juramento firmata solvi possunt: quia sequitur naturam eontractus eui adnectitur. 18. Matrimonio post inito cum alia sponsalia solvuntur ;= quamvis enim fidem violando peccet sponsus, contractus Vis non tollitur, resque data alteri non potest retrahi ob promissionem alteri prius factam: sicut si merx tradatur emptori, valet contractus, licet alteri prius suerit promissa. Hinc sponsalia de suturo, etiam jurata, amittunt vim, matrimonio contracto: sed sponsalia posteriora delaturo matrimonio, omni carent vi, praecedentibus aliis sponsalibus

hujusmodi, nam illicita est promissio rei alteri jam promissa. Hinc Innocentius III. respondit episcopo cuidam: Si sorte per verba defuturo sponsalia cum utraque contraxit, juramentum primum, sicut licite factum est, ipsum servare compellas: de secundo ei poenitentiam injuncturus.' ' Quod si copula cum secunda conscia prioris vinculi intervenerit, adhuc manet vis priorum sponsalium; si haec illud ignoraverit, plures ei lavent: sed communius et probabilius theologi dicunt adhuc cum priori contrahendum necessario. Ρlerumque Volenti secundam, cum qua rem habuit, ducere, Vix obex praebendus est, quum alio pacto injuria haud reparetur, et sponsa I L. vi. n. 854. 2 Cap. ii. de Spomal. 3) C. Vii. de despons. impuberum. 4) C. viii. ibidem. b) C. xxxi. de sponsalibus. 6 C. xxii. ibidem. VOL. III. 6Dj0jtigod by OO le

308쪽

prior censeri possit jus suum remittere, nisi et ipsa fama periclitetur. Praeterea de vi sponsalium priorum poterit dubitari, quum iis parum tribuat qui ea fecit. Quod si de iis constet, et ipsa suum jus

nolit remittere, poterit eum maritum sibi vindicare. I s. Soluto matrimonio conjugis morte, sponsalium priorum via non reviviscit, juxta plerosque, in perpetuum enim sublata obligatio restitui non potest: V sed contra sentit S. Alphonsus. ' Hinc qui neglectis quae fecit sponsalibus, uxorem duxit, ea mortua tenetur, juxta eum, ad implenda sponsalia, si puella adhuc innupta maneat, nam suspensa, haud extincta, ea censet: alii tamen negant eum

teneri.

20. Superveniente impedimento dirimente matrimonium, solvuntur sponsalia; nec enim amplius impleri possunt. Sic qui sponsae sororem vitiat, nequit alterutram ducere, nam obstat impedimentum in primo gradu ex copula illicita, ne sponsalia impleat: obstant sponsalia ne vitiatam ducat. Tenetur tamen reus dispensationem quaerere, ad reparandum jus alterius laesum, nisi ipsa eum liberum faciat. Qui posuit impedimentum, non potest commodum ex sua iniquitate reportare, ideoque non fit liber a sponsalium, obligatione: sed innocenti statim licet resilire, quando de impedimento culpa alterius inducto constat, etiam fama communi, quae fide sit digna. 21. Diseeasua sponsi in terram longinquam, altera inconsulia, est justa causa solvendi sponsalia: ' nam cedere censetur juri suo qui ita discedit. Si in terram propinquam prosectus sit, animo redeundi, non solvuntur: sed monendus est, et certum praefigendum tempus, intra quod redeat; sponsalibus alioquin solvendis in alterius utili

tatem.

22. Mora diuturna implendi sponsalia est justa causa alteri ea solvendi, nam aequum non est, ut alter habeatur ligatus, dum alter sua culpa differt. Hinc qui levi ex causa differt, suo cadit jure, quamvis ipse non possit, altero invito, resilire. Sic sponsae licet nuptias cum alio inire, si sponsus nimis disserat matrimonium: ' nam in omnibus obligationibus in quibus dies non ponitur, praesenti die debetur. V ' Non ita si dilatio, etiam diuturna, contingat necessaria

309쪽

DE SPONSALIBUS.

ex causa :' quamvis, si ponatur terminus ad finiendam obligationem, eo elapso, desinat. 23. Fornieatio sponsae est causa legitima sponsalia solvendi, licet suerint juramento firmata, quia in illo juramento talis debet conditio subintelligi, si videlicet illa contra regulam desponsationis non venerit. ' Ipsa fornicatio injustitiae speciem induere nonnemini Visa est: sed id non probatur, nam jus sponsi non est persectum

ante nuptias. Ρraecedens fornicatio quae jam innotuerat sponso, nequit esse ratio cur solvantur sponsalia,' nisi sorsan deinceps fama divulgata suerit: secus si post ea inita innotuerit :' non enim cense, tur spondere nisi ejus virtute integra confisus. Licet etiam sponso resilire, si sponsa ita se gerat ut dubiam faciat fidem de ejus virtute, se ab aliis impudice tangi sinens, vel alius minus cante agendo. Utrum autem liceat sponsae resilire ob sponsi fornicationem inquiritur. Communiter dicunt non licere ob fornicationem quae praecessit, nisi prolem ex alia habuerit, vel nisi noscatur huic vitio deditus, ita ut cum pluribus consueverit. Quod si post sponsalia fornicetur, plerique dicunt non licere resilire, quum sponsi fornicatio ex communi hominum estimatione non inserat dedecus sponsae. Caeterum si cum meretricibus versatus morbum inde contraxerit, erit utique causa resiliendi. Si uterque fornicetur, sponso licet resilire, non item sponsae, quia turpior est hujus quam illius fornicatio, et non datur idcirco injurias compensatio. Si comperiat sponsa sponsum

esse in aliam proclivem, et cum ea consuescere, erit causa rescimdendi sponsalia; nec enim fidem sibi servandam potest sperare. 24. Professio alterutrius in religione approbata solvit sponsalia, nam quum liceat ingredi religionem etiam post matrimonium contractum, non consummatum, sponsalibus intelligitur conditio inesse, nisi ingressus fuero religionem. Licet idcirco persectionis studio hunc amplecti statum: sed qui ingreditur religionem, non liberatur promissione nubendi, nisi votis emissis ; ideoque si iterum egredi tur, tenebitur ad sponsalia implenda, si alter ita velit. Ipso ingressu alterius in religionem, qui manet in saeculo liber est, nec ad expectandum donec tyrocinium fiat, tenetur, alter enim suo juri renuntiasse

censendus est.

25. Ordinis aueri auae tione solvuntur sponsalia, quippe quae

310쪽

jam nequeunt impleri. Utrum autem liceat hunc ponere obicem disceptatur: sed quoties nulla sponsae injuria illata est, nullumque famae detrimentum imminet, videtur licere divino se mancipare cultui, quum haec conditio promissioni haud repugnet. E contra si damnum sponsae injuste illatum sit, quod nonnisi nuptiis initis queat

reparari, non licet ordines sacros suscipere, fide sponsalium neglecta. Volo ordines suscipiendi, vel servandi castitatem solvi sponsalia, quoad voventem, tenent plures, si fuerit bona fide emissum: sed cavendum ne fiat cum alterius injuria. Si eam deinceps cognoverit, debet omnino matrimonium inire, ad reparandam injuriam, dispensatione a voto prius impetrata. 26. Quaelibet notabilis mutatio potest esse causa justa sponsaliarescindendi, scilicet quoties prudenter judicatur consensum ad eam rerum conditionem non extendi. Sic de sponsalibus etiam juratis decisum est ab Innocentio III.: Si post hujusmodi juramentum mulier fieret non solum leprosa, sed etiam paralytica, vel oculos, Vel nasum amitteret, Vel quicquam ei turpius eveniret, nunquid vir teneretur eam ducere in uxorem. Idem dicendum videtur de paupeditate, infamia, familiarum inimicitiis, sponsae etiam invitae ab alio violatione, lapsu sponsi in haeresim, morum corruptione, Vel alia gravissima rerum mutatione. Quae spopondit se nupturam homini sobrietatis et aliarum virtutum laude insigni, non tenetur ad implendam promissionem, ipso jam potui nimio et vitiis aliis indulgente. Sic et quae latebant vitia, si detegantur, vel dotum, quae salso jact bantur, absentia, causam resiliendi praebent. Si sponsa reperiatur suisse jam vitiata, nequit sponsalium impletionem urgere: si sponsus fraudes patrasse detegatur, non potest sponsam sibi vindicare. Si divitem nobilemve se salso jactaverit, nullum jus ex sponsalibus, quae mendaciis ejus nitebantur, poterit comparare. Quod si alte utrius mutatio contingat, divitiis vel honoribus subito acquisitis, esse poterit causa cur sponsalia rescindantur, quando scilicet videri posset ad gradum altiorem evectus. Familiarum etiam dissidia post sponsalia orta poterunt praebere occasionem ea rescindendi. 27. Ρlerumque praesulis auctoritas imploranda est, quando desponsalibus publice initis solvendis agitur, ne offensio fidelibus nascatur: imo et implorar, poterit a parentibus ad impediendas nuptias ex quibus grave dedecus familiae oriturum sit. Apud nos

SEARCH

MENU NAVIGATION