Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

contigisse refert Lugo, regnante Urbano VIII., qui inter sententias probabiles theologorum quos consuluit, eas quae Indis magis faverent secuturum se declaravit, ut iis qui in regionibus Ρaraquariae versabantur de matrimoniis in infidelitate contractis consuleret. δ62. Quando dubium est faetum, adeo ut probabile sit rem evenisse cui adnectitur impedimentum, et e contra probabile videatur eam non evenisse, tunc Ecclesia non potest censeri impedimentum, si sorte adsit, tollere, quia plerique doctores non assirmant hanc ei esse mentem; et proinde non licet, dubitatione manente, nuptias contrahere : nam sacramenti valor esset dubius. Attamen sunt qui dicunt propositionem quae vetat uti opinione probabili in administratione sacramentorum damnatam esse praesertim ob injuriam recipientibus inserendam, incerta illis suppeditando subsidia : qui idcirco di- cuui in hac rerum conditione licere probabili opinione de facto haud subsistente uti, ut consulatur utilitatibus suscipientis sacramentum, qui tamen monendus est, ne incommodum inde patiatur. Quod si vero addunt Sancheg et Cardena) in tali dubio praesumptio urgeret pro impedimento, et nulla esset praesumptio pro illius carentia, V : g: si vir coierit, et postea dubitet an seminarit, vel an intra vas, aut eXtra, tune praesumptio orta ex communiter contingentibus est pro impedimento, et impediendum est matrimonium. Secus autem, si adsit praesumptio in contrarium, ut si vir seminaverit prope vas; tunc

enim sui ait Saneheg) procul dubio nuptiae contrahi possunt. δ53. In impedimentis dubiis quae juris sunt ecclesiastici episcopi

censentur probabiliter posse dispensare, quia Ρontifex non videtur voluisse sibi reservare nisi certos casus, et dispensandi necessitas, utpote odiosa, est restringenda.

54. Quando post contractum matrimonium oritur dubitatio de ejus valore, diligentia adhibenda est ut rei veritas innotescat; sed interim conjux dubitans petenti reddere debet, ne jure quod possidet temere eum privet. Si re investigata, dubium non evanescat, plures dicunt licere tum peiere, tum reddere, nam jure ex matrimonio bona fide iniis privandus non est, absque certa auctoritate. Equidem dubitantibus do impotentia trium annorum experientia a Iure conceditur : cujus rei ratio ex possessione matrimonii videtur desumpta; habetur scilicet validum donec contrarium plane sit exploratum. Si ratio l) L. vi. n. 902. 2 Ibidem. 3) C. Laudabilom, de frigidis et misse.

322쪽

probabilis suadeat matrimonium esse nullum, nec ullum habeatur argumentum quod valeat, disputant hinc inde theologi utrum post diligentiam frustra adhibitam, liceat ium petere, tum reddere. Qui assirmant, dicunt dubitantem posse certam sibi conscientiam essicere, eo nixum principio, quod nemo jure bona fide acquisito privandus sit, nisi certo probetur quod nullum jus habeat. Quod si conjux

dubitans habeat rationes ita convincentes de nullitate matrimonii, ut landent de ea moralem certitudinem, tunc certe nec petere, nec reddere potest. Item recte advertit Croix . . . quod dubitans, si

adhuc spem prudentem habet inveniendi majorem certitudinem, tunc nequit petere, quia, cum dubium adhuc est vincibile, non potest uti jure petendi. λ55. Si quis dubius de impedimento contraxerit matrimonium, et deinceps omni adhibita diligentia, haud potuerit rei veritatem habere exploratam, nonnulli dicunt eum posse jure petendi uti: quia in

dubio standum est pro valore actus,' et matrimonio lavendum est, et sori interni judicium hac in re cum externo concordare debet, in quo pro valore matrimonii fit sententia. 56. In dubio positivo de valore matrimonii, ex: g: si dubitetur de impedimento, vel de consensu praestito, judicandum est in lavorem matrimonii contracti, quia actus semper habendus est validus, nisi

contrarium constet.

57. Ρlerumque non tenetur conjux alteri fidem adhibere protestanti se haud praestitisse consensum, licet id juratus dicat: nam nimis indignum est, ut quod quisque sua voce protestatus est, Valeat proprio testimonio infirmare. V ' Sed in specialibus rerum adjunctis quae fidem conciliant loquenti credi potest.

58. Rumor incertus, vel nullo certo teste commendatus, non est ratio suffciens, cur quis a matrimonio abstineatur: sed unius testis

fide digni assirmatio de re sibi cognita, est ratio inquirendi, quamyis

323쪽

DE OFFICIIS CONIUGUΜ.

DE OFFICIIS CONIUGUM.

f. I. DE OFFICIIS GENERALIBUS.

59. Individua vitae consuetudo servanda est inter conjuges, adeo ut neuter debeat, altero invito, discedere a domo, mensa et toro. Caeterum major libertas marito permittitur, quam uxori, tum ob negotiorum necessitatem, tum ob sexus praestantiam; sed graviter peccat maritus uxoris consortium deserens, vel diu negligens. Ρeccat graviter qui Solum mutat temere, conjuge derelicta, quam tenetur quam primum accersere, ut culpam reparet. Regulariter tenetur uxor sequi domicilium Viri, licet illud mutet absque justa causa, dummodo non sit turpis, quia cum Vir caput sit, ejus est sedem eligere. Tenetur idcirco, marito id exigente, parentes patriamque derelinquere et in regione longinqua consistere : sed si haud diu ablaturus sit, poterit ejus reditum domi expectare: quod si urgeat maritus ut secum iter in mari agat, debet obtemperare. Non tenetur eum vagantem sequi, nisi nupserit, probe conseia eum vitam ducere incertam, per regiones varias iter agentem. Νon tenetur cum proximo vitae vel salutis periculo ei comitari. Quod si maritus velit in longinqua se conferre, ubi deerunt subsidia salutis, precibus eum flectere poterit uxor, sed vix ei nolle obtemperare, nam Deus non deerit piis ejus conatibus. Μaritus plerumque non tenetur secum ducere uxorem, cum magnoi ncommodo et impensis, quando negotiorum causa circumcursari contigerit. 60. Quum matrimonium ideo ineatur ut conjuges una sint caro, valde se invicem diligere debent: nemo enim unquam carnem

suam odio habuit. Τ Dilectionem hanc marito praesertim injungit Apostolus, Christi erga Ecclesiam assectu benevolo in exemplum proposito: Viri diligite uxores vestras, sicut et Chrisius dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. V ' Quod autem Christus ait: Si quis veniat ad me, si non odit patrem suum, et matrem, et uX l) Eph. v. 29. 2 Ibidem, 26. 27.

324쪽

306DE OFFICIIS CONIUGUΜ.

orem . . . non potest meus esse discipulus: indicat uxorem minus

Deo diligendam, adeo ut ejus voluntas nihili habeatur, quoties divinae legi adversatur. Μerito injungitur amor, ut affectu potius quam imperio regat uxorem, quae obediendo se illi gratam debet praestare. Μulieres,V jubet Apostolus,) viris suis subditae sint, sicut

Domino: quoniam vir caput est mulieris : sicut Christus caput est Ecclesiae : Ipse Salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 61. Contra amorem uxori debitum graviter peccat vir, nimium erga seminam aliam so vendo affectum, vel ita se gerendo ut uxoridet gravem rationem suspicandi se minus diligi, adeo ut infelix fiat, et misera. Item peccat levi de causa uxorem suspicans illicitum habere cum altero commercium, eamque idcirco incusans, et Vituperans. Ρeccat pariter eam durius tractando, et negligendo, adeo ut sui consortii eum taedeat. Hinc qui tabernas, theatra, aliave hujusmodi loca frequentat, nec nisi nocte jam adulta domum redit, quique, uxore nesciente, alio recedit, abestque plurimum temporis, nulla necessaria de causa, graviter deest affectui quo uxorem prosequi debet. Qui eam ira correptus vehementer percutit pugno, calce, Vel telo aliquo, cum vitae suae, vel foetus discrimine, reus est gravioris delicti: sed et qui contumeliose tractat uxorem, quin vulnus inferre aggrediatur. Qui eam deserit inopem, et sibi providere non valentem, praesertim cum filiis, gravissime peccat contra munus maritum. Reus etiam est occasione criminum quibus uxor objicitur, et discriminis fidei amittendae et salutis, in quo filii constituuntur. 62. Singularem affectum erga se invicem fovere oportet, adeo ut nec vir steminam aliam, nec mulier virum alium ita diligat, sed propinquis naturae instinctu dilectis, conjuges unice amandi sunt. Cum magna animi lenitate vir debet uxoris desectus tolerare, eamque consiliis suis dirigere, et instruere. Ei etiam debet providere, sicut et filiis, praesertim si ipsa omni ad se sustentandum subsidio careat. Quod si sua habeat ipsa bona, quae dicuntur paraphernalia, non ideo deneganda sunt alimenta consueta, et quae ad conditionem suam speciant, praesertim si dotem acceperit vir, qua oneribus matrimonii satisfieret: nam specialia illa bona ad impensas alias uxori reservata

325쪽

DE OFFICIIS CONIUGUΜ.

ut communibus necessitatibus subveniatur. Lege civili tenetur maritus ad necessaria alimenta praestanda uxori, et ad solvendum aes alienum quod ea de causa ipsa contraxit: nec eximitur onere, licet in ephemeridibus, vel alias, monuerit omnes se nihil uxoris causa soluturum, nisi ipsa adulterii noscatur rea, vel fuga se subduxerit nulla mariti culpa. 63. Μonet Apostolus maritos ne amaros se praebeant conjugibus: Viri diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Abstinendum idcirco est a contumeliis, vel reprehensione acerba, multo magis a verberibus, alapis, aliave punitione. Equidem pro conditione conjugum verba vim habent majorem, vel minorem; inter homines enim viles non adeo gravem pariunt offensionem. Contingere etiam poterit ut uxor hujusmodi correptione gravi, vel punitione etiam indigeat; sed cavendum ne quid saevitiem redolens admittatur. Plerumque benigne et cum honore quodam uxor tractanda est, juxta illud Petri: Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo mulieri impertientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae : ut non impediantur

orationes vestrae. β64. Uxor viro obediat oportet in iis quae conjugium spectant, et domus et familiae gubernationem: Μulieres, ' inquit Apostolus, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. Exemplum sanctarum mulierum, quae sub Veteri lege extiterunt, proponit S. Ρetrus imitandum. Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris. Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans. V Honor igitur praestandus est ab uxore, quae verbis et obsequiis virum colere debet.

I Tho huisand is bound to provide his Mise with necessaries fuit te toher siluation, and his condition in Isse ; and is sho contracta debla duo sor them during cohabitation, ho is obliged to pay those debis; but sor any thing Myo

necessaries he is not ehargeable.... Ιf the huisand abandons his mist, or theyseparate by consent, Without any provision sor her maintenance, or is he senda her a V, he is liable sor her necessaries, and he sends credit with her to that extent. But is the wise elopes, though it be not missi an adulterer, he is notcharge te eVen sor necessaries. . . . Ιf he turiis her out os doors, and sorbids allmankiud stom supplying her With necessaries, or is ahe receive such triniment asinotas a reason te cause sor her in depari stom his house, and refuse in cohabitwith his, yet he will und to sulfil her contracta sor necessaries, fuit te toher circumstancea, and those of her husband.' Mnt, vol. ii. n. 147, 149.

326쪽

DE OFFICIIS CONIUGUΜ.

65. Quod ad munus conjugii spectat, Apostoli praecepta servanda

sunt: Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor vim. Μulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi sorte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram. V3 In usu autem conjugii quidquid ejus finirepugnat sedulo, vitandum est, ut sit honorabile connubium in

omnibus, et thorus immaculatus. δ6. II. DE USU COΝIUGII.

66. Ignoscat lector mihi vestigia S. Alphonsi in re lubrica prementi ; intellexit scilicet peritissimus hic animarum medicus impudicitiae prae caeteris animae plagis remedia adhibenda, et larvam alioquin et speciem inanem virtutis haberi. Ρleraque ipsius verbis describemus, ne quid nostrum offensioni sit. 67. Conjugii usus, modo rationi convenienti, licitus est, nam e X ipso Conditoris instituto fit ut maris et seminae conjunctione genus propagetur humanum. Situs naturalis est, ut mulier sit succuba, et vir incubus; hic enim modus aptior est effusioni seminis virilis, et receptioni in vas semineum ad prolem procreandam. Si tus autem innaturalis est si coitus aliter fiat, nempe sedendo, stando, de latere, vel praepostere more pecudum, vel si vir sit succubus, ei mulier incuba. Coitum hunc, praeter situm naturalem, alii apud Sanchegi. ix. D. XVI. n. 2, generice damnant de mortali; alii vero dicunt esse mortale ultimos duos modos, dicentes ab his ipsam naturam abhorrere. Sed communiter dicunt alii, omnes istos modos non excedere culpam venialem. Ratio, quia ex una parte, licet adsit aliqua inordinatio, ipsa tamen non est tanta, ut pertingat ad mortale, cum solum Versetur circa accidentalia copulae, ex alia parte, mutatio situs generationem non impedit, cum semen viri non recipiatur in matricem mulieris per infusionem, seu descensum, sed per attractionem, dum matrix ex se naturaliter virile semen attrahit. ' Attamen potest esse signum mortalis concupiscentiae, ' uti animadvertit S. Thomas, nempe si ex bestiae assectu, vel sodomiae proveniat. Ob Ι I Cor. vii. 3. 2 Ηλ. xiii. 4. 3 L. vi. n. si T. 4 Ibidem. Dj0jtigod by OO le

327쪽

DE OFFICIIS CONIUGUΜ.

causam justam absque peccato situs mutatur, nempe si vir sit obesus, gravisque annis, vel infirmus ; si sit periculum abortus, vel si adstent in cubiculo alii quos vix nisi mutato situ latere possint concumbentes. E converso conveniunt omnes .... quod si experientia constaret, quod mutato naturali situ nihil seminis semina retineret ob nimiam vasis laxitatem, vel humiditatem, vel propter aliquam infirmitatem naturalem, ut ait Palaus, tunc esset moriale : secus vero dicit Sancheg, si non ex situ sed ex aliquo morbo mulieris talis effusio provenit. Si pars seminis decidat, retento quod generationi suffciat, plures cum Sancheg dicunt non esse mortale: quia per accidens contingit ut veluti superfluum a matrice expellatur, praecipuo fine obiento. Νon tenetur consessarius interrogare poenitentem situs mutati se accusantem, utrum semen fuerit effusum, quum id raro evenire dicatur. Eos vero qui coeunt stando, vel sedendo, vel muliere incuba, puto esse in majori periculo semen effundendi. y68. Si conjuges incoepta copula, ex mutuo consensu cohibeant seminationem absque effusionis periculo, per se non est peccatum mortale: illa enim penetratio vasis steminei tunc reputatur instar iactos verendorum, qui inter conjuges permittitur, vel saltem non est morialis, secluso periculo pollutionis: ita communiter. . . . Dixi I. Si ambo consentiant; nam si alter se retrahat sine alterius consensu, certe graviter peccat, ut dicunt omnes auctores praelati. Dixi II. Per 8e loquendo, nam sapienter overtii Sancheg . . . id ordinarie esse mortale, quia ordinarie adest periculum ex tali retractione effundendi semen, nisi conjuges experti sint oppositum et quo casu tamen Puto nullo modo posse eos cxρusari saltem a veniali, quicquid dicat Sanchez cum aliis.

69. Si vero tamina jam seminaverit, vel sit in probabili periculo

seminandi, non potest quidem vir data opera a seminatione se reu here, sine gravi culpa, quia tunc ipse est causa, ut semen uXoris prodigatur: uti communiter dicunt S. Antoninus . . . et alii passim. Hoc tamen non erit ita intrinsece malum, ut aliquo casu permitii non possit, puta si vir desisteret a copula ob periculum mortis, vel scandali aliorum ; tunc enim licite potest se retrahere etiam cum periculo pollutionis, quia haec per accidens, et praeter intentionem eveniret, et contra non tenetur eum periculo tanti damni generationem procurare;

ita eommuniter. . . . Haec sunt certa apud omnes. '

328쪽

DE OFFICIIS CONIUGUΜ.

0. Si vir jam seminaverit, semina retrahendo se a seminando plerisque videtur peccare lethaliter, quia juxta plures utrumque semen ad generationem requiritur: et qnam vis verosimile sit semen viri Suffcere, tamen non licet opinionem sequi probabilem de rei veritate, cum periculo damni alieni. Hinc neque practice probabile puto id

quod dicunt Sanchez et Sporer . . . nimirum posse mulierem in actu coitus animum ad alia divertere, ne concitetur ad seminationem. V TI. Vir. juxta plures, postquam seminavit, tenetur uxorem, Si ipsa non seminaverit, expectare, ut actus generandi sit integer: alii negant eum teneri: concedunt tamen ei posse continuare copulam, usque dum seminet semina, quia hoc pertinet ad complementum copulae uxoris. 372. Si vir se retrahat post seminationem suam, sed ante Seminationem uxoris, poterit haec, juxta plerosque, tactibus se excitare ad Seminandum, quia utriusque seminatio pertinet ad eundem actum conjugii. omnes autem concedunt uxoribus, quae frigidioris sunt naturae, posse tactibus se eXcitare ante copulam, ut seminent in congressu maritali statim habendo. δ73. Peccat mortaliter vir copulam inchoando in vase praeposiero, ut postea in vase debito eam consummet. Ita communius et Verius

sentiunt theologi. Ratio quia ipse hujusmodi coitus etsi absque

Seminatione) est Vera sodomia, quamvis non consummata, sicut ipsa copula in vase naturali mulieris alienae est vera fornicatio, licet non adsit seminatio. ' Virilia perfricare circa vas praeposterum uxoris est etiam mortale ratio est quia saltem talis tactus non potest moraliter fieri sine affectu sodomitico. βτ4. Non licet plerumque copulam habere, cum vitae vel morbi

gravioris periculo, sibi, vel conjugi. Equidem quando de conjugis periculo agitur, si gravis sit causa petendi debili, periculum manifestandum est ne conjux invitus damnum patiatur. Si quis morbo

venereo laboret, debet abstinere a copula, vel uXOrem monere, ne

injuria ei fiat invitae. Si autein periculum remotum sit, quod scilicet in partu periclitetur, vel quod valetudo jam infirma frequenti congressu frangenda prorsus sit, videtur licere, quia hoc veluti conjugio inhaerei, et grave foret a copula perpetuo abstinere. Conjugi morem gerit uxor absque culpa, ut eum a consuetudine prava merint, et l) L. vi. n. 918. 2 Ibidem. 3) Ibidem, n. sIs. 4 Ibidem, n. 916.

329쪽

DE OFFICIIS CONIUGUΜ.

servet. In morbo diuturno, qui vires non tollit, copula habetur, licet haud absque valetudinis detrimento : si morbus esset diutu nus, et non proxime tendens ad mortem, nempe quod non soleat de brevi et facili mortem in serre, ut esset pestis, aut lepra leonina, qua frustatim membra decidunt,) tunc non erit illicitum sano petere, si aderit justa causa, mimirum fovendi amorem conjugalem, aut vitandi continentiam in se, vel in altero, quia alias esset valde onerosum tamdiu abstinere ab usu conjugii, quod vix poterit esse sine periculo incontinentiae. λ 5. Non licet petere statim a balneis, vel sectione venae, quia coitus tunc habet grave periculum. Sic etiam cum ea quae febri laborat, coire periculosum est. Cum muliere quae gonorrhaeam patitur, coire non decet; sed quum haec diuturna sit, vix prohiberi potest:

periculum autem afferre non videtur. 76. Ρost prandium coenam ve coire nulla lege Vetatur, nec graVesert damnum. Antequam ablactetur infans, coire non decet: juxta illud Gregorii Μ. Ad ejus vero concubitum vir accedere non debet quousque qui gignitur ablactetur : ' sed res consilii est, non praecepti. 77. Copula ob solam voluptatem culpa veniali non vacat: damnata enim est propositio: opus conjugii ob solam voluptatem exercitum, omni penitus caret culpa ac desectu veniali. VJ Equidem venialem esse culpam liquet, dum quis veluti finem copulae proponit, quod natura tamquam medium adsignavit quo ad finem, nempe prolis procreationem, alliceremur: sed quum gravis non sit ordinis perversio, non excedit culpam Venialem. Quod si quis utatur voluptate ut se excitet ad copulam, nulla erit culpa, quum generationem praecipue sibi proponat. 78. Peccatum est mortale copulam habere mente adultera, affectu

scilicet ad aliam directo. Quod si quis de alterius pulchritudine

cogitet, ut se excitet, absque tamen affectu turpi, excusatur a non- nemine : sed in periculo manifesto consensus in copulam cogitatam cum aliena versatur. Si quis de aliena copula cogitet, in magno etiam est periculo, licet ea uti tantum velit ad se excitandum ad copulam cum propria conjuge: haec tamen cogitatio, si esset de copula inter personas determinatas non excusarem a moriali, ob I) L. vi. n. lss. 2 C. fin. disti v.

330쪽

DE OFFICIIS CONIUGUΜ.

saeile periculum consentiendi in delectationem de copula cum conjuge

aliena. 1 s. In loco sacro copula habenda non est, extra neoESSitatem, quae contingit exercitu in ecclesia diversante.

80. In diebus sestivis, et jejunii, abstinentia ab opere conjugii

commendatur; sed nullam violat legem qui eo fruitur. 8 I. Graviter nonnunquam arguebant patres maritos uxoribus praegnantibus haud parcentes : sed gravem culpam in consuetudine hac non agnoscunt theologi plerique: nam abortus quod objicitur

periculum negatur esse, quum semine recepto claudatur matrix arctissime, haud facile coitu iterato aperienda. Quo magis accedit tempus pariendi, eo minus est periculum, nam laetus ita secundinis involvitur, ut eum non possit semen contingere. Coire tamen cum praegnante S. Alphonso videtur culpa venialis, nisi adsit periculum incontinentiae, vel alia honesta causa. δ82. Fluxus mulieris alius est naturalis et ordinarius, et iste proprie dicitur menstruus, quia communiter singulis mensibus solet in seminis accidere, et durat, ut plurimum, per duos vel tres dies. Alius extraordinarius, proveniens ex aliquo morbo diuturno, qui aliquando durat usque ad duodecim dies et ultra. Tempore fluxus extraordinarii certum est licere tam reddere quam petere. R Durante fluxu consueto venialis videtur culpa coire, quia talis coitus est minus aptus generationi, quum semina minus sit idonea semini retinendo: quapropter tempus opportunius, brevi adventurum, expectandum foret. Conveniunt autem quod nullum sit peccatum coire tali tempore, si adsit aliqua causa turpitudinem illam cohonestans, nempe ad vitanda dissidia, aut incontinentiam in se, vel in altem, aut alia similia. V At si nulla sit causa cohonestans, negat S. Alphonsus uxorem posse. absque culpa Veniali, obtemperare marito coitum petenti, nam actus ipse inordinatus est. 83. Post partum aliquamdiu a coitu est abstinendum: est enim

quaedam indecentia: Nisi purgationis tempus prius transierit, viris suis non debent admisceri; V uti tradit S. Gregorius Μ.' Sed venialis plerumque censetur culpa, nisi periculum gravis morbi inde immineat, uti contingit coeuntibus eodem vel sequenti die. 84. Ρroprius finis sibi proponendus in congressu marito est prolis

SEARCH

MENU NAVIGATION