Tyrolensium, Carynthiorum, Styriorumque struma

발행: 1794년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

res a lacte ipso devio derivarent: quod tamen nunc Optime norunt, dum eae effusiones

in viris aeque ac in Reminis habeantur ').1nterim hic loci ante annum pueris ingerunt alimenta pastacea, quae quanti sint ad debilitatem ventriculi, & solidorum generandam, jam supra monuimuS. Castaneae Tyrolensibus praecipue abundantissimae, eorum appetitum eXcitant; hinc saepe parvuli catervatim sub his arboribus confluunt, quarum fructus saxis petunt, ut& immaturae saepe castaneae, licet aegrius, humi decidant; nec satis est, nam ipsi adulti sub arboribus cum infantibus , & pueris largiter crudas adhuc comedunt, quemadmodum

Bourrit Clarissimus in Vallesia observavit. HaS magna copia devorant, & cum aliis dividunt. Ιis coctis farcimina parantur, quo alienigenis male Visa, eo indigenis accepta. Quae in Styria, & Carynthia succrescunt arbores , eae tanta non gaudent, ac Tyrolen

') Color albescentis lymphaticae materiae, illi, quae in inflammationibus secernitur non absimilis , an- non demonstrare pergit in struma inflammationem Praecessisse praesertim, quod in inflammationibus minoribus habeatur major hujus lymphatiei liquidi quantitas Τ

122쪽

1 1 o

ses, Recunditate; unde satis non sunt eXplendae indigenorum gulae: hinc ex Tyrolo ipso eas asserunt , ubi Vilissimo veniunt proelio. Quid ab hisce eXpectandum, praecipue crudis, saepe immaturis , magna copia ingestis, jam norunt Pathologi. Energiam videlicet intestinorum imminutam iri eX quantitate cibi, & aere evoluto; interea dum non innocens earum succus humores non admodum

laudabiles praeparare, conficere potest. Sed videtur insignioris nonnihil cominus moliri

hanc nimiam crudarum castanearum ingestionem; siquidem semper observavi in hujusmodi puerulis pustulas in collo , in vultu, &crustas, in capillata capitis parte erumpentes, quas pediculorum hospitabantur agmina. Videtur proin eodem tempore , quo debilitas viscerum chil op ceticorum habetur, determinari majori quantitate humores ad caput , ut neque absurdiim sit opinari, strumam ipsam promoveri posse. Opinionem hanc suffulcire videtur observatio loci; quo enim major castanearum quantitas, uti in Tyrolo, eo major, & generalior morbus. Caeterum etiam in planitie haec nimia castanearum ingestio nisi strumas, saltem tumores abdominis, & obstructiones, antiquitus dictas, cum molis incremento , & eXpulsiones cuia

Meas procreant.

123쪽

Partem alimentorum suaviorem , ' u ἴ-tatiorem praebent porci, ut assiduum fartori incumbat munus. Hujusmodi quapropter altilia sollicite saginant. Carnem hanc vel pessime assant, aut eliXant, vel diu sic reis mansuram improprie, & durissime infumant. Utcumque tamen se habeat praeparationis modus , ea semper duritiem prae se fert prope ligneam, prout incoctam. Inflamata autem, praecipue suilla, caro a debili jam ventriculo nundum recte subigitur, idcirco digestio labefactatur, & ad obstructiones proni redduntur. Hinc miror Cullenium asservisse omnibus iis, qui ab hac non abhorrent optimum sistere alimentum; & digestu facile, praecipue, quod ipse asserat Scotis nultimo de juvare , quin imo ab hac male habere. Athleticum sibi vult ventriculum caro haec, praesertim ubi non bene cocta fuerit, & magna quantitate ingeratur. Porro differunt ipsas suum carnes ab aquis, ab alimentis, a climate Sc. Sic in Italia sapidissimas has gustavi carnes, quas desiderio tantum sum persecutus in Germania, in Hungaria, & in hisce Provinciis. Pravior autem redditur alimentum hocce ex ea ratione; quod sciliceteX eorum modo censu sues ii mactatu sumantur , qtii summa obvolvuntur pinguedine.

Hilde , insciae etiam, vel farcimina suilla

carne conssiciuniux , quae digestu admodum filiat

124쪽

sunt dissicilia eo, quia deficientibus aromatibus , ct impuro indito sale male parentur, vel nimia pinguedine conficiantur. Quae desue, sic de vervece dicenda. Non deficit tamen bubula, & vitulina caro , quae tamen quo pinguior, eo acceptior. In genere igitur CarneS male praeparatae, ut dentibus sub agi, masticari nullomodo possint, & nimis pingues habentur, ut nec optimi haberi queant humores ab iis cibis eruendi. Ad ep S revera, qui nimia prorsus quantitate ingeritur, pletho Tam progignere Valet, a qua strumam ipsam cieri posse non dubitarem. Hinc licet magnaeX parte sumptum oleum, sive animale, sive vegetabile , alimentum constituat , quod Cullenius ipse optime demonstrat, ac

Proinde naturae maXime Consentaneum sit,

ut absque obsesitatis vitio ingeri largiter queat; licet in carnivoris , &'omnivoris , uti homo, succus gastricus quemadmodum ostenderunt Spectatissimi Carminati, Spallangant,

ct Hunierus) magis in animalia agat, & idcirco in adipem; tamen certissimum est ab omnibus non recte subagi alimentum hoc, proindeque pronos ad cruditates ventriculi, ad ardorem stomachi, Vel sociam, ad cardi- algias ipsas, ad debilitatem intestinorum, ad obstructiones sic dictas eos efficere, qui illo luerint abusi. Abuti verum hos saepe vidi, atque hoc declarat observatio unice a juscu-

125쪽

Iλ3jusculis desumpta; haec etenim liquefacta, fere dicam, tantum pinguedine constant ita, ut si frigescant, in pinguedinosum, albicanS , resistens coagulum abeant. Non spernenda igitur est caussa haec, quae a Matthia Stanai- gero Ioci Steinfeld Chirurgo inter primarias adponitur. Si etiam vegetabili, quo utuntur, victui animadvertas, male Valetudini famulantem eum deprehendes : IupiniS siquidem , rapis, fabis, pins, aliisque hujus census leguminibus utuntur, quae nutriunt quidem, sed con- coctu sunt difficilia maXime , quod male parata; proin ructus, tormina, borbo gmi, crepitus insequuntur praegressa grandi aeris evolutione; obstruitur alvus, & sanguis in nisibus excretionis alvinae, & ob distenta affatu intestiua superius defertur, Polygonum sagopyrum in usu venit apud

ejusmodi pauperes, licet aliae etiam segetes colantur, & triticum ipsum ; hoc verum lucrationis caussa Venditur, Vel heri tantummodo mensae apponitur. Illud interim neque adeo nutriens est, neque fanum hic loci,

si consideres id frigoris caussa, Vel positionis

aliquando incongruae ad perfectam muturationem aegre devenire posse. Hinc in horrea, si quae sunt, demittitur raro rite etasiccatum,

Is ut

126쪽

ut saepius germinet. Hoc inter caussas strumae praedisponentes haud inepte ponitur a Matthia Stangigero. Animadvertendum praeterea curculiones , & blattarum semina in fagopyro ipso inveniri praeter oleracei cujus libet, & arenularum miscelam; hinc pravius adhuc redditur alimentum eo, quod perfecte ab aliis immunditiis non secernatur. Addas etiam cortice granum hoc denso donari, proindeque non recte satis deglubi, & farinam quidem confici, sed magnam hujus partem eX alienis adminiculis conflari. Pollen etiam non sempera furfure secernitur, neque id rite,

cum materiae etherogeneae sabulosae, pulveru

lentae ipsi intime permisceantur. Libum ultimo , Vel offa praegrandis consscitur, decoquiturque furno summe accenso ; hac proturatione extus ustus est panis, intus neque coctus. Chilum inde, si lubet asserere . pravum esse debere, luculenter patet, ubi alimenta tam infimae notae fuerint ingesta : licet enim rite paretur lagopyrum corticiS magna pars editur, quae nullimo de nutritioni fatavebit. Adde aquam saepe non admodum puram esse, nulla enim in his rebus est cura, ct salem insimae notae , praeter pistorum, &foeminarum inserviuntium incredibilem immunditiem.

Quo ad

127쪽

115 Quoad maturationis impossibilitatem attendas sequentibus. Ubi frigus est summum aestate brevi, certum est valde difficulter flavescere posse aristas. Hoc adnotaverat iam Salassiarius in Vallesia, monens octava junii longe valde a maturatione fuisse messes , &ego initio Octobris animadverti fagopyrum

non omnino maturum , & immaturaS prorsus uvas. Ut Coa umentum maturationi , vel

melius exsiccationi porrigatur, quid efficiunt, audias a Clarissimo la Borde Tableauae Topographiques de la Suisse T. 1., qui idem. ac ego in his Provinciis , ObserVavit. , , ADisentis avx fource da Rhin on y reo ille quel

ques seigus, qui se sement o M sin de Maj , U

128쪽

116 queunt. Sic a pulte enatam refert strumam

Nicolaus Andry in Orthopedia. Caseus , &butyrum magna quantitate ingestum plethoram promovet, hinc & ipsam strumam, ubi praedis positio jam fuerit in thyroidaea glandula. Haec revera caussa quamplurimum conficere Videtur, cum Helveti , & alii populi, qui strumis laborant, caseo valdopere fruantur. Adde plurimum salis necessarium esse, ut caseus insipidus non sit; hic autem insimae notae sal, uti videbimus, habetur, & ad struinas generandas Valde aptuS. Inter caussas est vini optimi defectus , ct pessimi ingurgitatio. Vinum optimum, si ali cubi fuerit necessarium, est in his regionibus, ubi incolae, & morbosi laXitatis prae se ferunt, & debilitatis signa, ingestis aliunde cibis , quos toto, eoque irrito non raro molimine subigere vix valent digestionis vires; id vero deficit, neque spes id habendi fulget, cum paupertas hoc Vetet; carent ideo medio ad praecavendam strumam optimo; quod autem pessimum illud sit, quod in usu venit ,

sat aperte demonstratur; nam immaturis collectis uvis vinum acidum, acerbum habetur; hinc excitat ructus acidissimos, dolores abdominis, cardialgias, quae mihi ipsi accideredum per has regiones iter instituissem; hinc digestionem potius pro coadjuvanda laedita

129쪽

Certum est haec simptomata ab illis non omnimode persentiri , quia natura quibuslibet assuescit; sed secundaria corporis organa numquam remanebunt damni illius exspertia, quod pravus pedetentim superstrugit usus : idcirco est natura jam malo assueta, quae malum non sentit. Adde, quod tantummodo album ibi colatur vinum; hinc, prout eXperimenta docuere, longe minus corroborat, quam rubrum , licet illud vetustum fuerit. Acerbum id vinum satis comperui eX gustu, &ex observatione : vidi enim eo tempore collegisse uvas, quo adhuc acerbissimus esset ea-Tum succus , ut dentibus stuporem induceret illi limoniorum non impar. AEstate Te Uera brevi non perficitur succus , S calor iis assatim maturandis non est sum ciens. Praeterea vidi collegisse racemos rubrariam UVctrum, quae analogo colore eos fortasse de coepere , nundum enim nigruerant. Scio apud Graecium, in Comitatu Cill ejensi, & Marburgensidari vina non despicienda ; sed eo etiam loci fructiferi animadvertuntur colles ; & divitiae regionis, venti amantes, montium horridorum defectus , melius coelum feliciorem pollicentur incolis sortem: hinc strumae etiam minoreS. Afferunt tamen ad Superiorem Styri

am ex ipsa Inferiore vinum, Utarchimetii; id

autem boni nomen non meretur, cum eta infima fere classe assumatur. Hic praetere

130쪽

18 non habentur apud pauperes nisi annua vi - Da , qVae pauco adeo tempore acerbitatem non exuunt. Quod si non sieret, longe melius esset: nam temporis decursu cruditatem

amitterent praesertim , quod viginti, triginta, ct amplius annis ea sincera servari possint.

Anni autem unius tempore fere semper Nonnihil turbidum , vel saltem non omnino defaecatum remanet; ne autem turbidum bibatur consuluerunt malum et, eui consilium sulphure uniri: revera limpidescit quam maXim e, ct colorem praepulchrum assumit Calabrio vino albo haud absimilem ; at acorem non

omnino amittit. Aliunde vereor omnino , an

sulphureum acidum quid in struma conficienda possit; cum in sale culinari id reperiatur , uti Videbimus , qui inter strumae caussas est prorsus recensendus. Haec de vino dicta competunt tantum Carynthiae, S Styriae: Tyrolis namque, praesertim Italus sic dictus, vinis etiam rubris optimis donatur. En igitur aliam Pathologo strumae caussam, quam servat inopia, & incongruum clima. In fessis autem solemnibus ebriationes inauditae

succedunt: inde est, ut, ipsi pejus ab his habeant , quod vino saltem generoso non sint assueti. Idem apud Helvetos venit observandum. Usum hunc profecto recenset Cel. Jo. Ja. Rousseau T. Helais. p. IIO. Ι 85.

SEARCH

MENU NAVIGATION