장음표시 사용
51쪽
etiam arterias tunc agere eo licet desciente. Colligitur ergo sensibilitatem, utut a nervis tantummodo proXime dependentem a statu tamen arteriarum plurimum immutari ; magisque proin agente arteria majorem insequi sensum, qui revera in initio strumae adaugetur eX adaucta circulatione; imminuta Vero, vel sufflaminata nervorum actione, hoc est
sensu deleto, pati arterias; at parum thyroideas: nam hae seorsim a nervis huic glandulae propriis agere aliquantulum possent; praeterqUam- quod vicinia cordis ex mechanica necessitate sanguinis cursum in his arteriis substineat. Instruma grandiore , duriore hac etiam de caussa imminuitur circulatio ; redeunte Verum circulationis vi, quod irritantibus pharmacis inconsulto propinatis , vel externis causSis evenit, excitatur denuo sensus, qui tamen saepe in scirrhis est prodromum inflammationis, ulceris, Vel & ipsius cancri signum. Hinc difficultas scirrhum , & strumam inveteratam tollendi, si ii tumores materia Constiterint crassiore ; vasa namque lymphatiCahuic absorbendae saepe non sunt pareS : adaucta
verum cuculatione excitatur utique major
actio partibus , ct absorptio promoVetur; timor tamen subest summus, ne cancer ab inflammatione oriatur, a qua tamen inflammatione , Vel benigna suppuratio, vel resolutio ope absorptionis raro sperari potest.
52쪽
Enucleatis, quae necessario erant perpendenda , sat dilucide impraesens noscimus stru- non esse obstructionem , sed tumorem, in quo circulatio non modo non languet, sed liberior est, vasis crassioribus tum veni S, cum arteriis. Opinio hinc illorum, qui censent venas tantum grandescere erronea affatim
est ex observatione, & ex rationibus ; nisi enim dilatatae fuissent arteriae a sanguinis majori quantitate, neque illae potuissent dilatari; quin imo ex minori sanguinis , quam supponunt, quantitate debuissent constringi, & a
tumore VenaS ipsas noni 'hil comprimente. Arteriae tamen robustiores non sic grandescunt ac venae; sed hic etiam naturali majores, utit monuimus, sunt reperiendae, licet ex dimidio fere sese contrahant post mortem; utroque vasorum genere dilatato habetur proximae cognitio.
Caussam igitur proximam constituunt sanguinis ad ea loca major copia, aut vis, laxitate interim thyroideam glandulam ad morbum praedis ponente; alterutra namque desciente non babetur nisi raro struma. Difficile profecto est , ut sanguis irruens cogere adeo , & dilatare queat secretoria ostiola, ut multiplex, vel saltem crassiorum humorum
secretio haberi queat. Sic etiam difficile est, ut unica laXitate praesente morbus hic inse
53쪽
qui possit; certum namque est, etiamsi daretur derivatio magna, nequire inflammationem cieri, vel summam sanguinis quantitatem ,& vim haberi. Primam autem caussam fateor ex se seorsim ab alia strumam progignere posse, maxime si ad actionis fastigium pervenerit. Hic Vero, quoniam ambae prostent caussae, luculentissima habetur morbi hujus eXplanatio, idque Veritati propius, quod cum generales sint endemicum revera morbum sistant. Caussa igitur, ut pathologice loquar, prOegumena est laxitaS, procatartica vero est sanguinis ad ea loca determinatio major Ad hanc opinionem omnimode adducor ex consideratione arteriarum, quae in Retu,& puero, relate ad alias omnes, majores sunt ita, ut inferior thyroidea arteria toto sub- claviae trunco sit major. Hinc eX eo , quod minus resistant partes in puerulis, facilis est ad hunc morbum proclivitas , uti etiam aliarum obstructionum. Divinus equidem SeneX Coac. Proenot. n. moniait post S 63.
muε, hac etiam in re accuratis SimuS non confundebat) non amplius seri , & Saussurius
y. dans Ies Alpes T. , , ceux qui ont eis exemptes jusqu' ὰ leur huil, ou dixieme a ree, is sontegat eui posse tonte sa vie. , , Suffulcitur assertio
54쪽
sertio illa ex animadversa sanguinis quanti tate , qui ad superiora defertur adeo magna in pueris, ut 9 totius sanguineae massae generatim admittatur, quam recte posuisse naturam ea notum est de caussa, ut scilicet evolveretur cerebrum, & capitiS quaeque necessaria organa. Atque hic non praetermittendum cerebro evoluto nuspiam, Vel parum admodum crescere carotides internas, sanguinem idcirco aliam sibi facere viam. Profecto carotis eXterna tunc dilatatur ct sanguis ad faciem magis, magiSque defertur, quo fit, ut strumae, scrophulae, aliique tumores , & eXanthemata in pueris sat facile ,& energice efflorescant prae sqrtim in facie:
evoluto capite ViX crescunt carotides; ut proin eadem fere diametro polleant in puero ac in adulto; crescunt vero, & dilatantur arteriae axillares ; hinc brachia evolvuntur. Cur thyroidem arteriae sunt diametro majores relate , & nonnumquam absolute, ad
corpus in pueris, & in infantibus , ac in viris ' EX cordis vicinia, & eX glandulae laXa
compage deducendum est. Cur autem non
augetur glandula, & eiusdem arteriae, quinimo fere semper imminuuntur Z Ab enarrata sanguinis derivatione, sub axillari interim summe evoluta, & cruralibus, cum etiam arteriis thoracis , ct infimi ventris. Arespiratione, & actione laryngis; a deglutitione ,
55쪽
tione , a compressione , a cartilaginibus la- ngis a posteriori facta, interim dum musculi sternothyroidei, & sternohyoidaei, &musculus sine pare ab anteriori parte eam deprimunt. Major ideo habetur dispositio in pueris, in quibus actio cordis , & arteriarum summa est, in quibus fere nulla obliterata vasa, & laXitas partium praesto adest;
reveraque Vis sanguinis in pueriS summa praeter alia eXperimenta, & observationes a celerrima arteriarum pulsatione esto deducenda,& magis in istis, quae linea fere recta a trunco ctoriae procedunt tam cordi vicinae , ut viderit Hallerus inferiorem thyro ideam ab ipso aortae arcu proces Sisse. At eo, quod senes non secus, ac pueri obstructionibus laborent, conjecinre non exultent ab eadem caussa eas enasci debere.
Tanti fecit Illustris sinius Sala vages lineam rectam,
qua caTotides cum aOrta communicant, ut actionem
mercur1i in salivales glandulas, & caput ab hac linea deduceret, qua scilicet gravius corpuS remotius esset projiciendum ; hinc non ad reo tam inferius devehendum, sed directa carotidum ostia subeunduin. Quae tamen conjectura , licet plus ingenium, quam rationem alat, illud tamen elucescere sinit, quod deficiente canalis flexilitate vis sanguini commissa magis servetur.
56쪽
Nam in pueris circulatio citissima, in seni bus autem lenta; & contra solida in illis de bilissima , i P his quammaxime resistentia; idcirco in illis obstructio a nimia vi sanguianis, & laxitate partium; in his ab ipsorum obliteratione; in illis obstructiones simplo
matibus energiae adauctae , proin tonicis; in his imminutae, idcirco atonicis ; hinc glandu- Ise lymphaticae in pueris crassae sunt, rubellae,& vasis copiosissimis seminatae, in senibus strigosse: igitur in primis obstructiones usitato vocabulo ) cum molis incremento , in
secundis cum molis decremento ; augetur propositionis verisimilitudo ex observatione diversitatis curae ; medemur namque PVe- Tis pharmacorum ope , quae circulum minime adaugendo solidis tonum addunt, proptereaque natura, vel aetaS saepe melior mea
dicatriX, cum recte pasto , & pubente corpore augeatur solidorum actio, & morbus saepe tollatur ; silicerniis vero iis , quae partes emolliunt, relaXant, humoreS attenuant circulationis, & absorptionis vim excitant. AEthiologum haec recte perpendentem non fugiet scirrhos, aliosque plurimoS tumores inflammationem consequi, vel saltem summam arteriarum dilatationem, & sanguinis vim la- Nitate caeterum partem praedis ponente. Hinc patet veterum divisionem in tumores calidos,
57쪽
ct frigidos non omnino hac de caussa spernendam esse, siquidem plurimi revera tumores inflammatione concomitantur , alii minime rillud quidem contra illos oppido adnotandum, quod tumores in initio calidi, ut cum illis loquar, decursu temporis in frigidos mutari possint, & vice versa; Vel & ipsos rite non
distinxisse ipsos tumores ; sed, quaeso , illud
parcendum tempori, interim dum distinctiones tumorum a neotericis institutae plurimum a nos logica, vel mathematica , quam tentarunt, eXactitudine distant. Quod tumo-xeS quamplurimi assectae, vel sequelae sint inflammationis, sal, superque liquet eX consideratione inflammationis ipsius , quae numquam sine tumore animadvertitur, eoque notabiliori , quo laxiores fuerint partes , quas inflammatio fuerit adorta, quemadmodum sunt glandulae generatim, & praesertim in pueris , vel & Viscera. Secretio revera haec est, quae a Vi tantum sanguinis majori, Vel dilatatione pororum inorganicorum repetenda est. Profecto jam Guido noverat ab inflammatione scirrhum provenire, & Fabricius Hyeronimus ab Aquapendente; quin imo hic sat recte novit in initio signa adesse inflammationis , & dein ea removeri , , quia
sanguis ille , qui prius calidus erat , F tenuior factus est crassus, ει frigidus C. 9. de Scirrho.
Sed & simplomata ipsa hoc luculenter de
58쪽
monstrant, & ea scirrhorum nisi pertinax, saltem atrocior specieS, quae a suspensis sanguinis praecipue evacuationibus oritur: hinc incurabiles saepe scirrhi, qui foeminis frequenter adeo ingruunt eo tempore, quo menstruis insalutatae remanserint. Sed & omniaeXanthemata, quae eXcipit inflammatio, sectatur secretio , & terminat saepe suppuratio , vel resolutio, Vel furfuracei quid, arenulo si1-que, in furunculis praesertim, Observandi; nonne , inquam, hiac sat clare ostendunt tumo res fere omnes ab inflammatione , vel partium laxitate oriri Z Tumores osteo malos , aliique, saepe sunt in ratione directa inflamma
tionis , sic phlegmones; haec autem simul de monstrare pergunt illud, quod indigitavimus, scilicet secretiones insequi a vi sanguinis adaucta, neque simplices propterea errores loci, vel obstructiones Vasorum ipsorum esse. Nunc age quaestionem quoad lumen arteriarum dilucidabo. Arteria, dum neque aliis caussis laXior , vel majore vi sanguinis distrahitur, semper eadem remansura est, dum is modo eadem illi nutritio fuerit ab aliis arteriolis elargita, citra tamen senectutis aerumnas ;dum vero binae illae simul caussae, laXitas nimirum, & impetuosior sanguini S motus agunt, habetur dilatatio partis mechanice etiam explicanda. Ex laxitate, qua puncta contac
59쪽
tus imminuuntur, & ab in Vicem corpora primigenia recedunt, explicantur nonnulla, licet rara anetarismata hinc illinc in neminis praecipue laXioribus , a percus Sione arteriarum ipsarum , prodeuntia; laxa reVera reddita arteriarum compage cedere illiS oportet irruenti de more sanguini, licet natureὶ quam Optime huic caverit; dum enim' laXae sunt arteriarum parietes fere semper circulatio etiam in vasis retardatur, quae profecto eX se eam quadantenus perficere possunt. Iis autem in locis, in quibus actio cordis ex se circu-
Ium promovere posset, ibi revera laXitas partium , & praecipue arteriarum Vald opere patitur; hinc prope cor faciliora laxitate praesente aneurismata ad aortam eo , quod actio cordis eadem remaneat, licet imminuta fuerit parietum arteriae reactio. Venae hac ratione facilius dilatantur, ac arteriae , etsi iisdem, ac ultimae, donentur tunicis; sed minus firmae, Vel compactae sunt venarum tunicae ;hinc facile pressioni sanguinis cedunt. His vero solidioribus, rigidioribus redditis, uti in
vena cava prope cor, & Vena portarum prope
hsepar adjuncta Glissonii capsula) pulsare non
desistunt; hae proin venae licet minimae Varicibus non tam facile detinentur, quod, ni
Cautum narrato modo a natura fuisset, saepissime accidisset. Haec omnia demonstrant actionem vasorum a parietum robore depen-
60쪽
5Odere, & imminuto eo vasa ipsa cedere, maxime si unda sanguinis celerior, & major fuerit. Laxitate ergo generali praesente, uti in strumosis accidit, neque vasa remanebunt insontia praesertim, quae sunt cordi vicina, quae summe dilatata reperiri jam memoravi
Sed vasa potiori jure a vi sanguinis dilatationem concipiunt. Haec tamen in arteriis a corde remotiS raro obtinet, siquidem actio
ipsis arteriis insita circulum vel imminuit , Vel auget, proin arteriae actionis ipsius san'guinis moderatrices sunt. AEquilibrim igitur sistitur inter agentem sanguinem, & reagentes
parietes; revera in longinquis a Morde arteriis raro Veniunt observanda aneuriSmata ,
nisi quae a caussa externa, vel ab infelici ipsarum positione, uti in poplite , fuerint orta. Vis quapropter sanguinis actioni arteriarum famulatur. In vasis autem prope cor positis duplex recensetur actio sanguinis a vi cordis,& arteriarum procedens; faciliores idcirco ad has partes vasorum dilatationes praesertim, ubi tanta fuerit sanguinis vis , ut inflammatio fuerit exorta. Profecto hac p sesente dilatantur arteriae, quam saepe dilatationem praecipue in pulmonali arteria vidit Clarmus Pratolongo in peripneumonia decessis, & ego ipse cum Celeberrimo Joanne Petro Frank