De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

dien dys iupenibus Impenderam. Nam Codicis Lib. v. Τit. G. qui viginti annis stipendia acceperant, veterani ab Antonino Imperatore die untur. Sed ad Comitis dignitatem consequendam satis non erat annis viginti publice in Re -- gia Urbe docuisse . Siquidem hoc beneficio erant illi aiasiciendi dumtaxat , qui optimis essent moribus instructi, qui officio suo minime defuissent, quique suffragio Patrum digni hoc honore habiti essent. Itaque doctis viris privilegia , & honores conserebantur . Valentinianum laudat Themistius oratione undecima,hoc quidem nomine: Luis tantaprarmisproposuit Z quis eloquentiae Iaude eeIebres, eum iIIUribus tirtute bellica ducibus parem ad dignit iis gradum epexit ξ Et de Mauricio resert Suidas: Die tur eloquentiam maximi fecisse is in optimis quibusve disciplinis perfatos maximis honoribus as esse. Denique a Theodosio juniore bonarum artium amantissimo confirmata sunt privilegia , & beneficia omnia Grammaticis , oratoribus, Philosophis concessa praedecessorum

Principum munificentia Legibus xv I .xv II. xv III. Librox III. Titulo III. Codicis Theodosiani.

V. Neque ab Imperatoribus Christianis negle stasunt Prosessorum stipendia , quae ipsis Uespasianus, Antoninus , Alexander SeVerus constituerant . Ea enim

Professoribus solvi jussit Constantinus citata LegeCodicis

Iustinian. Lib. x. Tit. LI I . De Professoribus se Medicis, scribens Volusiano e mercedes etiam eorum, O falaria

reddi jubemur, quo facilius liberalistissuriis , ct memoratis artibus multos insituant. Imo , cum Alexander Severus annonas quibusdam dumtaxat oratoribus Forensibus concessisset, easdem Valens, Gratianus, & Ualentinianus omnibus Prosessoribus bonarum artium in praecipuis Imperii Civitatibus contulere. Horum Principum Constitutio inscripta Antonio Galliarum Praefecto, extat Lib. x II r. Tit. m. Codicis Theodosiani, aitque: Per omnem Diσce m commillam mazni centiae tuae fre

102쪽

euritudiuestraeceptorum,oprimi quique erudien prae deant juventati: Rbetores loquimur, ct Grammaticos

Atticae Romanaeque doctrinae , quoram oratoribus vigintiquatuor annonarum e si o emo meuia donentur , Grammaticis Latino, vel Graeeo duodecim annonarum deductior paulo numerus ex more praestitur , ut Fngulit urbibus , guae metropoles nuncupantur , uobiatam Pro. fessorum electio celebretur. Nee vero indicemuI,

rum at sit e que Cistrati nos Doct 'res, ct Magisrortlacito bi juvare compendio ; Triperorum vel clarissimae

Civitati uberitis aliqui utavimus deferendum : Rhetori ut triginta, item piginti Grammatico Latino , Graeco etiam , spui dignus referiri potuerit , riuodecim prinkeantur annonae. Annona dicebatur stipendium inspeciebus consistens in frumento, vino , oleo, pane , carne, sale, quod ad unius hominis victum sufficeret. Eae solvehantur militibus , unde diime annonae militares, de quibus extat Titulus xxxv II. Libri xI I. Codicis Iustinianet. Aliae di me civiles , quae aliis Officialibus praestabantur fideque his agit Titulus xxv. Librix I. ejusdem Codicis . Porro annonas Prosessoribus quoque Romanis persolutas

esse indicat Symmachus Lib. I. ep. g. quae est ad Hesperium: Pri ianus frater meus, inquit , cum primis Philosophorum litteratura , ct honesate censendus , Senatu auctore falarii emolumenta consequitur . Super ejus annonis dicitur oria dubitario. Cui si nihil talis compendii rimatium voluntas ante tribuisset , eruditio sua fructum ferre debuisset. Scis enim bonas artes honore nutriri , atque hoc esse specimen florentis Reipublicae , ut Disciplinarum Prose oribus praemia opulenta pendantur . Lux o igitur , ne hae inquietudine aut illius minuatur utilitas , aut amplissimo Ordini censendi auctoriatas derogetur. Interes famae , ct gloriae tuae , ut con .

moudi magii , quam negandi commodi causa, de Mi-

103쪽

Iosophisiario dubitare videaris. Illud quoque eolligitur ex hac epistola, Prosessoribus nempe Urbis , salaria a Senatu decreta esse : Priscianus Senatu auctore Iarii emolumenta conspuitur. Hinc hortatur Hesperium , ne

amplissimi ordinis decretis deroget. Atque notanda est Symmachi sententia de stipendiis Prosessorum e Bonas artes honore natriri , atque hoc esse specimen florentis Reipublieae, ut Disciplinarum Professoribus praemia osu-Ienta pendantur. Quare Leo Imperator exoptabat, ut militum stipendia in Philosophos erogarentur, quod milites alantur turbata Republica, Philosophi vero Republica florente: Cum aliquando Eulogio Philosopho , narrat de Leone Imperatore sipendium dari jussisset , quodam ex Eunachis dicente pecunIam GIam mutistibus esse impendendam,dixit: Utinam mea artare at , ut sipendia militum in miserisbos conpertantur . Sed res minime cessit ex voto. Auctor est Zouaras, Iustinianum Imperatorem , cum ei pecunia non suppeteret ad plurium Templorum aedificia ab eo incepta , ademisse Pro- stbribus bonarum artium statuta in singulis eivitatibus stipendia. Dubiam tamen faciunt in hac re Zonarae fidem leges plurimae de Prosessorum salariis , quas in Codice Iustinianus inseruit. Uerisimile est hanc bonarum artium

ealamitatem, in barbararum gentium irruptiones, quae Imperium occuparunt, reserendam esse . Quoad Professi res Urbis , labente quarto feeulo, cum Symmachus in vivis erat, amiserant stipendia. Is enim Lib. v. ep. xxx I II.

stribit Esestioni plures illi hospites affuturos , pos uam Romanae juventutis Magisris sub dia detracta sunt δε-

lemnis alimoniae. Inchoato vix quinto seculo, nempe anno ccccx. Urbs ab Alarico Gothorum Rege direpta est, rursumque anno cccc Lv. a Genserico Rege Uandalorum.

Ex hac publica clade , enasci potuit occasio auferendi Prosessoribus stipendia, quae eis sequenti saeculo Athalaricus restituit.

104쪽

gloria, quam Optimorum Principum cura, & beneficia ill1 conciliaverant. Et quidem ex allata Ualentiniani Constitutione, celeberrimam tum fuisse toto Τerrarum Orbe Seholam Romanam , ad quam ex Africa , & ex omnibus Imperii Romani Provinciis, ut ipsa verba Legis indicant, homines confluebant causa addiscendi liberales Disciplinas, praesertim Iuris scientiam, merito colligit in Dissertatione ad hanc legem Hermannus Conringius. Τantoque in numero confluebant, ut jusserit Im- Perator , nomina eorum singulis mensibus referri ad Praesectum Urbis; simulque, ne post expletum annum vigesimum in Urbe remanerent. Quamvis tunc temporis in omnibus Romani Imperii Provinciis Scholae publicae essent , ac Prosessores aere publico conducti . In Galliis studia fuisse aetate sua florentissima , testatur Hierony-vius in epistola ad Rusticum ; & nihilo tamen minus e Gallia Romam studiorum causa plurimi adibant: Audiore holere matrem religiosam , multorum annorum v

aeuam , quin aluit, guae erudivit infantem , aegosi su-dia Galliarum , quae vel florentissim ant, missi Romam, ut ubertarem Gallici , nitoremque fermonis grapital

Romana condiret. Rutilius Numatianus Lib. I. Itinerari sui scribit, Palladium Gallum missum Romam addiscenda Iura. Sidonius Apollinaris Lib. I. ep. 6. hortatur Eun apium , ut ad discendum Ius pergat Romam δε- micilium Legum Θmuassum Litterarum. Carthagine tam vigebant studia bonarum artium, ut Augustinus duas dixerit Urbes Latinarum Litterarum artifices, Romam, Carthaginemque; & Salvianus Lib. 7. de Gubern. ait, illic liferalium artium Scholae, tute Philosophorum of cinae , euncta denique vel linguarum Θmnasia, pelmorum . Et tamen ex Africa, uti patet e laudata Valentiniani lege , adolescentes innumeri Romam studiis ut incumberent, petebant. Ita Septimius Severus Imper

105쪽

gator ex Africa Romam venerat Hidiorum causa . Eodem eonsilio Alypius, teste Augustino Lib. 6. Conses Cap. 8. . Urbem petiit . Ipse Augustinus bonis artibus Carthagine institutus, Romam petere constituit, ut ibi uteretur florentissimo Litterarum statu . De qua re ita scribit Lib. s. Consess. Cap. S. Non ideo Romam pergere volui, quod majoreι quaesus , majorque mihi dignitas ab amicis, quibo uadebant, promittebatur, quanquam ct i a duc

bant animum tune meum ,sed illa erat tunc causa maxima, ct pene sola , ρuod audiebam quietius ibi sudere

adolescentes, di ordinatiore disciplinae coertion edari ,sbolam , quo Magiuro non utuntur , possim , proterve irruant, eos admitti omnino , ns ille permiserit. Contra apud Carthaginem finda es, ct in-umserans licentia Scholasteorum: irrumsunt impudente/' , ct prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem qui ue discipulis ad proficiendum instituerit . . . .

morer , cumsuderem meos esse nolui, eos , cum ι cerem cogebar perpeti alienor , ct ideo placebat ire , rat a non fleri, omnes , qui noverant , iudicabant. Rursus in eodem Lib.3. Consess. Cap. Ir. testatur Augustinus adolescentum, qui Romae tunc studiis vacabant, non eam sui se audaciam, quam Carthagine improbaverat: Se Io ergo Ggere carperam , propter quod veneram , ut doce rem artem Rhetoricam , g prius domi congregare at quoi , quibur , Oper quos innotescere carperam ,-ecce cognosco alia Romae eri, quae nonpatiebar in Africa. Nam revera illas epressones a perditis adolescentutis ibi

non eri, manifestatum es mihi . Sed subito ne mercedem Magi ro reddant, eonspirant multi adolescenter , ct tranferuntie ad alium, defertor et Mei , eo quibur pracsecuΠiα caritate , iussita silis es . Inde plurimi as- firmarunt , inter quos doctissimus Sirmondus in notis ad epistolas Sidonii Apollinaris, Augustinum in Romano Athenaeo Rhetoricam docuisse. At difficultatem creat,

106쪽

quod mere edem a discipulis videatur accepisse, eum tamen in Athenaeo publica mercede Prosessiores alerentur . Verisimile tamen est, eo anno, quo Augustinus Romam venit, & quo Symmachus Praesecturam Urbis gerebat,

detraba esse Magi ii Romanae jumenturis sub dia flemnis alimoniae, ut ex eodem Symmacho diximus. Nam&eo anno Urbs magna penuria laboravit, quam describit Baronius . Certe non domi tantum , sed etiam in Athenaeo videtur Augustinus docuisse. Nam ait, se in Urbe prius domi congregare aliquos , quibal , per quoἷ nno

referet ea si . Postea igitur Leum in Scholis publicis obtinuit, tanta fama, ut Symmachus Urbis Presectus illum ad publicum munus docendi, Mediolanum miserit. Et quod Augustinus resert de audacia Carthaginiensium studiosorum, deque quiete, qua in Urbe Scholae fruebantur, id spectat ad Scholas publicas , estque tribuendum Legi Ualentiniani de studiis liberalibus Urbis

Romae . Contigit Augustini Romam adventus anno DO-mini ccc Lxxx III. sequenti vero anno a Symmacho Urbis Praefecto, quem Theodosius de hoc monuerat, misi sus est Mediolanum, impertita etiam evectione publica,

ut ibi Rhetoricam publice profiteretur. De qua re ita ipse scribit Lib. 1. Consess. Cap. I 3. Postquam missum esa Medioiano Romam ad Praefectum Urbis, at ilia Citiean Rhetoricae Magiser provid retur, impertita etiam evectionesublica, ego isse ambivi per eosdem ipsos --

nichaeis vanitatibus ebrios, quibus, ut carerem, ibam, sed utrique nesciebamus, ut dictionesroso a , me probatam Praefectus tunc Θmmachus mitteret. Inde patet etiam , quam floruerit Urbs litteris , ut ex Urbe arcesiserentur Prosessores bonarum artium , qui in praeclarissima docerent Civitate Imperii. Et haec cura tanti erat,

ut ad ipsum Urbis Praesectum spectaret; nec is temere Prosessorem constituebat, sed quem iam in publicis Sch lis probasset. Hoc eodem quarto saeculo Roma habuit al-

107쪽

terum praeclari Gmum Rhetoricae Prosessorem, eumdemisque Christianum, Marium V ustorinum ADum, quem publice doeuisse Rhetoricam, regnante Constantino , Augustinus Lib. 8. Conses. Cap. a. & Hieronymus in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis testantur. Is dicitur

ab Augustino : Doctissimur senex , ct omnium Iiber lium dotarinarum peritissimus , quique Milosophorum

tam multa Iegerat, ct dijudicaverat, ct dilucidaverat, doctor tot nobilium Senatorum, qui etiam ob ins guesr clari Magi serii, quod eiper hujus Mundi eximium putant , paruam in Romano foro meruerat , ct acceperat. Plures Platonicorum libros hunc Latinitate donasse , ipse Augustinus testatur. Scripsit etiam contra Arianos, &Commentarios in epistolas Pauli , quorum meminit Hieronymus. Notandum vero, insignes Prosessiores Urbis statua in foro Trajani ex Senatusconsulto donat os. esse . Η jus Uictorini discipulus Romae fuit Hieronymus , qui eo se contulerat , ut Graecis , Latinisque litteris institueretur . Ita ipse in Chronico ad annum xx. Constant V: Victoinsius Metor, ct Donatus Grammaticus Magi ri, praeceptores mei Romae insignes hasebantur. Et in Commentariis ad EZechielem Cap. O. affirmat , se puerum Romae liberalibus studiis eruditum . Tum in Commentariis ad Epistolam ad Galatas Cap. a. dicit, se adosescent

lum Romae controversias declamasse, & ad vera certamina fictis litibus se exercuisse, saepe adiisse TribunaIta Iudicum, ut disertissimos audiret Oratores . Imo in Regula Monacharum Cap. I ..diserte dicitur Hieronymus publicum Prosessorem in Urbe egisse: Ut meas miserias

detegam , me antequam vicesimum annum aetatis attingerem Urbs Roma in summumpraeelegerat Magis iam in omniseussene liberalibus artibus. Nondum Sancti Spiri-rus Scholas intraveram , nondum carcutienspervenire ad

108쪽

&Uirgilium, hae aetate in Urbe publice docebat. Hae

quoque aetate,docuit Romae Rhetoricam Proeresius prinelarissimus Rhetor , cuius vitam scripsi Eunapius , qui e Sehola Atheniensi sub Constantio Imperatore ad Urbem venerat, ibique tantam consecutus est gloriam , ut statua donatus sit, cum hac inscriptione, Regina Rerum Roma Regi Eloquentiae. Proeresio Athenas redeunti suc-eessit Eusebius Alexandrinus illius discipulus, de quo Eunapius citato loco: Romanis rogantibus uti proprium Dum dissulum ad se mitteret, Eusebium patria Alexandrinum eo missi, qui cum Urbis Romae moritus congruere videbatur; qui e ii ad assentationem eraditus, Proceri assalsuri norat, ct Atheni editiosus homo habebatur , uia o ueprae se contemnere, se se maximi facere consueverat. Iuapropter hominem urbanarum nequitiarum haud imperitum eo fulmissi: nam quod ad Oratoriam facultatem attinet, id dixi sat es, quod raptius fuerit, ea vero gens Poetices studio mirum in modum insanit, ita utieria tractans Mercurius ab iis du- incesserit. Inde colligitur, Romae tunc temporis gratos potissimum suisse Sophistas , qui se magni secissent, &in Procerum laudes sese effudissent . Alterum insignem in Romano Athenaeo Rhetoricae Prosessorem Palladium laudat Symmachus Lib. g. ep. 3O. & Lib. I. ep. 9. ubi de eo ait: Movit nopus Athenaei hospes Latiare ConciIium, d vi onis arte, inventionum copia, sensuum gravitate, luce verborum . Denique non omittendus Ennodius Ticinensis , quem saeculo quinto in Romano Gymnasio docuisse affirmat doctissimus Sirmondus in notis ad illius Dictiones, etsi Gallus in libello de Gymnasio Ticinens, in hac Schola jam illum docuisse opinetur . Extat enim inter Dictionei, seu orationes Ennodii una in dedicatione Auditorii quando ad forum translatio facta es, ubi de Romano Gymnasio sermonem esse indicant haec verba : Vincta hic ora tenet mens castipa, non agnoscit fo

109쪽

rtim Romani Populi, non literatis eruditionis Gamnasium , qui adhuc gnas in secessibus conticescit. Ex quibus

verbis colligitur, agi de Auditorio Romano, quod e pristinis sedibus translatum fuerat ad forum , atque hac occasione Ennodium orationem habuisse . Quanta vero fuerit Romani Gymnasii gloria sexto saeculo, mox dicendum erit.

VII. Florentissimum hunc Gymnasii Romani, reique litterariae statum Iulianus Augustus haud leviter turbavit , qui, ut Christianae religionis incremento, gloriaeque obstaret, & Ethnicae superstitioni consuleret, quam Christiani validissimis ex ipsorum Philosophia , Theologiaque desumptis argumentis convellebant, Christianos prohibuit a docendis Litteris, addiscendisque . Ad hanc rem , primo decrevit, nullos esse in Imperii Civitatibus constituendos Prosessores , inscio Imperatore, uti legitur in Codice Theodosiiano, Titulo de Prosessoribus, &Medicis : Magistror stadiorum , Doctoresque excellero oportet moribus primum, deinde facundia . Sed quia n-gulis Cisitatibus adesse irae nonpsum : Iubeo , qui ui

docere vult, non repente, nec temerepromiat ad hoc mu-ntis , sed judicio ordinis probatus decretum Curialium mereatur , Optimorum conspirante eonsensu. Hoc enim decrerum ad me tractandum referetur, altiore guodum Bonore , usro judiciosudiis civitatam accedant. Cum

igitur decretum de eligendis Prosessoribus ad se jusserit transmittendum, jam voluit arbitrio suo reservatum, quinam Prosessores essent Scholis praeficiendi. Clarius tamen id statuit edicto , quod inter ejus epistolas editas a Petro Martinio Morentino legitur, ubi postquam dixerit : Omnes , qui quiduis docere profrentur, bonis mori-hus esse debent, neque opiuiones vopai, ct a fenfusos Iari abhorrentes a ferre : sed imprimis tales se debent,

qui adolescentes in peieram frigiis insituunt, spes ne Rhetores, s e Grammatici, praecipue Sophisae, qui

110쪽

non solum verborum, sed etiam morum Magi os esse το- Iuni ad se Philosophiam de administiandis rebus publicis pertiuere contendunt. Addit, turpe esse, ut Christiani incumbant explicandis illorum Auctorum scriptis , quos ob cultum Deorum accusant impietatis, & amentiae; quapropter illis vel abstinendum esse a Scholis, vel a Deorum cultu reiiciendo. Quod Iuliani edietum ipsi Ammiano Marcellino Scriptori Ethnico iniquum visum est, alenti Lib. xx I I. Illud autem inclemens oseruendum p renni unito, quod arcebat docere Magistros Rhetoricos, Grammaticos ritus Chrisiani cultores . Rursum Lib. xxv. dicit, Iulianum se inclementer gessisse, quod docere vetuit Magi ros Rhetoricos o Grammaticos Chrisianos

ut transerent a Numinum culta. Quibus verbis Ammianus Marcellinus veram indicat causam,cur Iulianus Christianos a docendo prohibuerit, ne scilicet auditores suos ab Ethnica superstitione dimoverent. Nam tunc temporis Christianorum erant Scholae plurimae, & celeberrimae. Hujusmodi erat Schola Alexandrina, in qua Pantaenus, Clemens Alexandrinus, Ammonius , Origenes insignes

Philosophi Christiani edocuerant res sacras , prophanasique. De Origene scribit Eusebius Lib. v I. Cap. xv m. Discipulos acutioris ingenii ad Philosophiam ιntroducebat , Geometriam illis tradeus, ct Arithmeticam alia que praevias disciplinas, iude ad varias Philosophorum Iectas eo sperducens. Celebris etiam fuit Schola A:dessena , ubi Eusebium Episcopum Eme senum humanioribus

litteris imbutum tradunt Socrates, & Sozomenus. Et testatur Sozomenus Lib. v. Cap. xv l I. Iulianum id ob invidiam in Apollinarem,& alios celebres Christianos Prinsessores decrevisse : Nam non mediocriter ejus animum

endebat non iam Apollinaris Orus, vir omni doctrinae genere, ct oratiouis formis instructus , perum Bastius, ct Gregorius Cappadoces, gia omnibus illius aetatis Metoribui laudem praeripiebant, argue alii eodem tem

Fore

SEARCH

MENU NAVIGATION