De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

gore quamplurimi disserti piri , uorum cIii sunt vere IConcilii decreta, alii haeres1m Arianam a Iexari. Hinc igitur/olum quoniam magnam a persuadendum facultatem posteparari censebat, vetuit ne Chrisiani Gentilium disciplinis in uerentur. Promulgato itaque hoc Imperatoris Edicto, siluΤt, desiitque a docendi munere Mus nius insignis Philosophus Christianus , uti in Proe restivita testatur Eunapius . Proerestum quoque magni nominis Philosophum Scholam deseruisse, scribit Hieronymus in Chronico . Siluit etiam celeberrimus in Romano Gymnasio Prosessor Rhetoricae Marius Victorinus , de quo restatur Augustinus Lib. v II i. Conses Cap. v. delegisse potius Cathedram deserere, quam a Christiana fide deficere : Loquacem S holam deserere maIuit , quam verbum rusim, quo linguat infantium fucis disserias. Contigit haec rei litterariae calamitas anno ccc LxI I. Quae noVaau

ista est caIamitate , cum etJam prohibuerit Imperator Christianos Litteras addiscere, Hetait, inquit Theodore ius Lib. III. Cap. v I II. ne Galilaeorum sit tarc enim Chrisianos locabar ) Poeticae, ct Rhetoricae, ad Philosophiaesudiis erudirentur . Et Sozomenus scribit : D- tuis ne Christianorum liberi Pseros , o alios ScriptoreIGentileι perdiscerent, neque horam Doctores adirent. Extat in hanc rem gravissima oratio Gregorii Nazianze ni in Julianum . At paucos post annos restituti fuere Cathedris Prosessores Christiani , hac lege Ualentiniani , &ValentisImperatorum , quae extat in Codice Theodosidine, Titulo de Prosessoribus, & Medicis: es qui eruHendis adolescentulis vir ariter , ctis undia idoneus erue zel notum insituat Atiditorium , pel pepetat intermissum . Atque ita publicae Scholae Prose oribus , ut Auditoribus Christianis iterum patuerunt. Hasce tamen Gentilibus Prosessoribus sexto seculo Iustinianus occlusisse videtur - Narrat quidem Procopius in Ane dotis , quem

Zonaras exscripsit diistinianum prohibuisse Philosophiam

112쪽

iblice doceri. Sed de proe opii in hae re fide merito

dubitat Hermannus Conringius in Antiquitatibus Academicis, cum Codicis Iustinianei Tituli de Prosessoribus, deque studiis liberalibus Urbis Romae, &Constantinopolis aliud testentur. Nam in eo Codice Philosoplii

donantur Cathedra, stipendiis, ac immunitatibus . U risimile est,solos Philosophos Gentiles Iustinianum e Ca, thedris amovisse, quibus subtracta esse eo tempore salaria , alii quoque Scriptores testantur. Inde Isidorum Gazaeum, Damascium Syrum , Simplicium Cilicem, Eulalium Phrygem, Priscianum Lydum, Hermiam, dc Diogenem Phoenices Philosophos abiisse in Persiam, narrat Brucherus in Historia Philosophiae . Immerito tamen vir doetissimus exinde Iustiniano adscribit invectam in Oriente Litterarum inscitiam . Nam Iustinianus suis legibus in Codice descriptis rei litterariae quam maxime consuluerat; tum ea tempestate, vigente jam Christi

na religione, tot, tantique erant ex hoc numero Professores, ut iam Gentiles amoveri possent a Scholis sine

ullo rei litterariae detrimento .

VIII. Hactenus Gymnasii Romani sertunam sub Imperatoribus Christianis prosecuti sumus; jam pergimus ad Gothorum Principum tempora. His regnantibus , maxime floruisse in Urbe studia artium liberalium colligitur ex Cassiodoro in praefatione Divinarum Lectionum Cum sudia , inquit, faecularium litteraram magno δε- erio serpere cognoscerem , ita ut multa pars hominum per is , se Mundi prudentiam crederet adipisci . Hinc

a Theodorico Rege apud Cassiodorum Lib.3. ep. 22. RO-ma dicitur Civitas Litterarum . Confluebant ad Urbem ex remotissimis regionibus adolescentes studiorum causa,

quos sapientissimi Reges nolebant ab Urbe recedere, nisi in bonis artibus satis essent versati. Id patet ex epistola Theodorici Regis Symmacho Patricio apud Cassiodorum Lib. q. ep. 6. Ssectabilia Valerianus in Sstracusana Cip

M tale

113쪽

ut sudiorum ea aliberos suos ad Romanam civitatem deduxit. Quos illustris magniscentia tua ex no a continens j fione insupradicta Urbe faciat commorari, nee uis liceat ante discedere, uisi hoc nosterproloquatura attis . Ita enim ex illis sudiorum provectus ac uiritur , di nostrae juseonis reverentia custoditur . Non erina bipatet impositum , guod debuit esse votivum. Nullist ingrata Roma, quae diei non potest aliena. IIIa Uo

uentiae secunda mater, ilia virtutum omnium latissimum templum. Sentiaturpiane, quod clarum es , non syne gratia esse creditur, eui ha itatio tantapraefatur. Eadem sere habet Theodorieus in epistola ad Festum P tricium apnd eumdem Cassiodorum Lib. I. ep. 6. ubi occasione cujusdam Filagrii, qui fratris filios Romam duxerat studiorum causa, statuit, inconsulto Principe, minime concedendam esse facultatem discedendi ab Urbe iis, qui illic addiscendis litteris incumberent. Magna sane Gymnasii Romani gloria, quod tantam illius curam gererent Principes . Magna quoque Principum gloria , quod litterarum incremento tantum consulerent. Cujus rei aliud suggerit acgumentum insignis epistola Athalarici Regis Gothorum , qui circa annum DXXX. imperium tenuit Italiae, inscripta Senatui Romano, ut Prosessoribus artium consueta stipendia solverentur . Extat inter opera Cassiodori Lib. 9. ep. II. atque ita ait: Filiorum

causas jure ad patrum cenofimui re hinis e personas ; uti s de illorum provectu deheant cogitare, quorum interes Studia Romana proficere. Neque enim credendum es.sor inde posse minus eine follicitor , unde di generi ve-sro crescit ornatus , , coetui propenit assidua lectione coUIium. Nuper quidem, ut est de vobis cura n pro follieita quorumdam susurratione cognovimuI Doctores Eloquentiae Romanae laboris fui constitutas raemia non habere, di aliquorum nundinatione seri, ut ScΘ

114쪽

laram Magi ris demutata summa videatur imminat . Itisprcster cum manifesta D, praemium arres nutrire nefas judicatimur Doctoribus adolescentium aliquid fus- trahi, qui funt potius ad gloriosa stadia commodorum

augmento provocandi . Prima enim Grammaticorum

Sehola es fundamentumpulcherrimum litterarum , m rer gloriosa facundiae, quae cogitare novit ad laudem , Io ui sine vitio , hoe in eursu orationis , A errorem cognoscit ab num , quemadmodum isoni mores crimen δε- restantur externum. Nam sicut Musicus eonsonantibus choris e it duleis tim melos, ita dispositis congruou-

ter accentibus, metrum no*it decantare Grammaticus.

Es Grammatica magisra verborum , ornatrix Bumani generit , pera' exereitationem pulcherrimae lectionis antiguorum , nos cognoscitur juvare conssuis . Hac non utuntur barbari Reges: legales Dominos manere cognoscitur vularis . Arma enim di reli sae gentes ha-: sola reperitur Eloquentia , Romanorum Dominis obfecundat. Hinc oratorum pugna civitis iuris classicum canis . cunctos Proceres nobilissima defertitudo commendae , ct ut religua taceamus , hoe quod loquimur , inde es . de re P. C. curam,oactoritatem propria divinitate largimur , fue-eessor Sesolae liberalium litterarum , Grammatieus, quam orator , non Im'αι expositor , commoda tui δε- eesseris ab eis , quorum interes ,sne aliqua imminutione

percipiat: ct femelprimi ordinis se i, ae reliquI Gnatus amplissimi auctoritate smatus et donee suscepit

operis idoneus reperitur, neque de transfereudis, neque de imminuendis annonis a quolibet patiatur improbam quaesionem: sed sobis ordinantibus algae eus odientuus emolumentorum suorum securitate potiatur , Praefecto Urbis nihilominus consit ut ervante. Et ne aliquid provoluntategraebentium relinquatur incertum, mox ut δεκmensi e empti fuerint, salutae summae consequanor

115쪽

tempora cum annorum debita redhibitione claudantur .

Ne cogantur de alieno pendere fastidio , cuipiaculum es

zel horarum aliquo vacasse momento. In tantum enim,

variant decreta , τ' mur missime cus odiri, utW quis cujus interes dimerendam putaveric hanc quas debitam functionem procurato more usurarum dispendia is patiatur : ρuia justa eommoda laudabiliter laborantistis , plectenda cupiditate subtraxit. Nam Fosei no ra senicis pro populi oblectatione largimnr , ct easus Umme consequuntur , gui adeo nec arii non habentur , quanto magii tuis ne dilatione praebendasunt ,per quos, honesi morespropeniunt: O Palatio nostro facunda

mutriuntur ingenia. Hare curempraefentibus uixerarum

Magistril venerando coetui nos ro praecipimui intimari. Ut cur nos agno uni de is commodis essesollicitor , ita eprovectus adolescentium enixiui noverint nos exigendor . Cesset nune illasoris Doctoribus querulis usurpara sententia: quia duabus curis ingruium non debet oc- eup-i. Ecce jam habere probantur tolerabile hospitium: unde nune merito , unifollicitudini jugiter inhaerenter ,δoto piZore animi ad bonarum artium stadia transferan-ςur . Recte , sapienterque dictum est ab Athalarico , Senatui Romano ornamentum , consiliumque accedere epublicis Scholis . Nam quae esset alicujus Civitatis facies, si nullus , vel vix ullus , esset bόnis artibus locus . De esset in arduis, ae difficillimis negotiis consilium; & morum corruptela vix ullis legibus coerceretur . Hinc criminis loco habet Rex sapientissimus Professoribus bonarum artium , e quibus summa provenit Reipublicae utili istas , stipendia detrahere. Quod artes nutriendae sint praemiis; quod praemiis Cives sint ad studia litterarum magis , magisque excitandi; quod destituti stipendiis jam a re litteraria abstrahantur ; quod denique , si Scenicis ad populi voluptatem pinguia conceduntur stipendia , ea

116쪽

deneganda non sint Prosessoribus ad totius Reipublicae utilitatem . Haec vero stipendia singulis sex mensibus iussit persolvenda, ea lege , ut usurae praestandae essent, si stipendia differrentur. Et Praesecto Urbis , Senatuique

Romano haec Incumbebat cura . Huic quoque incumbe

bat cura constituendi Prosessores , uti colligitur ex illis verbis : semel Primi ordinis noseri, ac reliqui Senatus amplissimi auctoritates matur, done Ucepti operis

idoneus reperitur, neρue de transferendis, neque de imminuendis annonis a quolibet pa statur ivrobam quaesionem . Ut enim in aliis Imperii Civitatibus Decuriones , ita in Urbe, Senatus Prosessores constituerunt. Denique ex hac epistola colligitur , non alios tunc fuisse in Romano Gymnasio Prosessores , quam Grammaticos,

Rhetores, Iurisconsultos . Nulla de Philosophis mentio est . Nihilo tamen minus his temporibus fuere in Urbe insignes quidam Philosophi, ac Mathematici , Martianus Felix Capella Carthaginiensis , Severinus Boethius Senator Romanus , Dionysius Exiguus , & Aurelius Cassii dorus Cancellarius Theodorici Regis Gothorum , quorum libri de Phillosophia, deque Mathematicis Disciplis nis indicant caeteras liberales artes praeter Eloquentiam, ae Iurisprudentiam, minime in sola Graecia hauisse . At

que is suit status Gymnasii Romani regnantibus Gothis .

s . . . . . . sta st stis stis

117쪽

CAPUT IRDE GYMNASIO ROMANO MEDIO AEUO.

Medio aevo extinctae Litterae in Oriente. II. Et Ocelden- . te . III. Gregorius Magnus ab hoc erimine vindicatur. IV. De Schola Palatii Pontisti. V. Professores bonarum artum ex Urbe in Galliam cseducti a Carolo -- gno . VI. Cura Romanorum Pont cum in excitandis Scholis , litteri ue . VII. De Scholis sabucis in Italia a Lothario erectis . VIII. An decimi culi ignorantia Urbem quoque involverit. Unesta bonis artibus ingredimur saecula . In oriente extincta Atheniensi Schola , imperantibus Principibus , neque pretium, nec honorem litteris statuentibus, crebrisque Arabum incursionibus, desiit sere universa res litteraria. Cui calamitati inferendae plurimum contulit Leo Isaurus Imperator, quem a Viris doctis, litterisque abhorruisse , ae eruditionum Schol ib. uae a Consantino Magno usue ad ea re ora rue rant , exlynxisse, testantur Paulus Diaconus Lib. II. Cap. I9. Anastasius Bibliothecarius, & Martyr Theophanes in Ecclesiastica Historia . Praecipue vero Bibliothecam Palatinam , & insigne Doctorum virorum Collegium immani crudelitate sustulit Princeps imperitissimus . Ut enim narrat Zonaras: Domus erat bassica proxime forum aerarium, in ptia mutii Codices, ct hu-mσπα , ct gener oris, ct Dipinaesagientiae asservabantur ab antiquis temporibus ei ad fabitandum cssignato , qui eruditione excelleret, quem Oecumenicum Doctor m sellabant. Is duodecim contubernales habebat excel

118쪽

. 9sienter ernditor: his publicut victas praebebatur , hos

eruditionis ct cognitionis avidi accedebant, hos Imperatores ad rerum gerondarum consIta ad isee,ant. Eos Leo

F eoepisset , ct in suam sententiam pertraxisset , omnias bi confecta putabat . Sed eum se cum iis egisset frustra,

eos domum dimissi in illas aedes regias, multamque materiam aridam circum eos eouocatam noctia incendi jusist , atque ita aedes cum libris, O doctos tuos , ct venerabiles viros combussi. Quamvis Hermanno Conringio in Antiquitatibus Academicis suspectae sit fidei haec

Zonarae narratio, quod nec sceleris atrocitatem nec Collegium, Doctoremque Oecumenicum alii Scriptores memorent; ea tamen probatur Francisco Patricio in Discussionibus Peripateticis, Bruchero in Historia Philosophiae, Christiano Lupo in Commentariis ad Can. XvI II. Concilii v. Romani sub Gregorio VII. aliisque, utpote quam reserunt etiam Cedrenus, Michael Glycas , & Coainus in libro de originibus Constantinopolitanis . Sed & Magistri Oecumenici dignitatem , qui Palatio , ac Bibliothecae praeerat , esse antiquissimam , ac eam ante An astasium Imperatorem gessisse Georgium Chaeroboscum , cujus plures extant in Bibliotheca Regia Parisiensi libricum Titulo Doctoris Oeeumenici, affirimat Leo Allatius in Diatriba de Maris Georgiis . Praeterea Leonem ad instar Iuliani Imperatoris , & Abdelae Saracenorum Principis prohibuisse Chri itianos a discendis litteris , narrat Anastasius Bibliothecarius in Historia . Perdendis quoque bonis artibus Imperator Michael Amoriensis contulit , de quo scribit Georgius Cedrenus : Michael litterat uram es adeo aversatus, ut ne pueroi quidem esser- mi r/t erudiri, ne vel se faniae M ut coarguendae, atque refellendae instrumenta alii indepararent, vel disciplius adiuti, cum oeuiarum ac livguae velocitate in DXendo uterentur, ira almam ejus rei praeriperent ,

119쪽

MδIs erat tardus, ut avus librum facilius serIegeret, quam is fui nominis elementa perce eret. Hinc ominnem Orientem ignorantia occupavit. Rediit tamen litteris lux quaedam , medio iaculo nono, Michaele imperante , & Barda Caesare, qui de resuscitandis litteris, revocandaque Philosophia consilium coepit, & pro illorum temporum conditione persecit. De quo Cedrenus: Bardas profanas quoque litteraι, pux Imperatorum far Barie , at e lustria jam a multis annispromat ab I verant, ct e*anuerant, recreavit, Asngulis fientiis certo ioco nas Sesolas attribuens, furcmae autem om niuis Philo hiae adi am Regiam in Magnaara . Et in fra : Bardas Sergium Leonis discisulum Geometrico Ga mnasio , ct Theodossum iisdem ejus fumularem Arithm rieo , ac Asronomico udopracs uir. Large eis iam stuι suppeditavit, ut uc erat dimus bonarum artium se irae quoque s olat frequentavit, alacritatem di eu-riumno exemplo Sons manι . Hoc pacto bonas litteras, prorsus ante extinctaI , ito ur ne psigium gaidem earum , sui scintilla extaret, brevi temporis natio ad magnam evexit amplitudinem . Eadem narrant Zonaras , RCuropolates. Laudatus a Cedreno Leo , quem Earda

constituit Philosophiae Prosesserem , fuit sumnius Philosoplius , Joannis Patriarchae Constantinopolitani consobrinus , ae postea Archiepiscopus Thessalonicensis . At que haec omnia ad Iitterarum restaurationem egisse Bardam consilio Photii viri doetissimi suspicatur Hermannus Conringius in Antiquitatibus Academicis . Diu tamen non viguit haec rei litterariae reparatio ; siquidem imperio a Tyrannis oppressis, rursum jacuere litterae usque ad saeculum decimum , cum Constantinus Porphyrogenitus illis restituendis incubuit . Audiendus Cedrenus e Scientias Arithmeticam, Mu cen, Oronomiam , Ge metriam , di omnium principem Philosophiam , quae jam longo te ore, ob incuriam , inicitiam Imperatorum

120쪽

.perierant, sua industria insatirapit; eon ut iis qui in

quoviI genere excellerent , ac consiliatis Doctoribus,

sudiosi ue receprii, ct conductis. Iuofactum es, ut

exigui te orit decursu, barbarie proslata, ut teris floruerit. Ex his postremis Cedreni verbis colligit

doctissimus Thomassinus de Benes. Par. a. Lib. I. Cap.roo. nedum Prosessoribus , sed etiana Studiosis publicos sumptus concessos suisse a munificentissimo Principe. observat quoque, in notitiis Imperii, & Palatii recenseri Summum Philosophorum, eum nempe, qui praeerat Scho

lat Philosophiae in Palatio, & hae dignitate Psellum aliquando donatum . Attamen extincturo cum Constantino

litterarum lumen, testatur Libro quinto Alexi adis Anna COmnena, usque ad imperium Alexis Comneni, qui eas rursum revocavit in lucem , privilegiis , & salariis constitutis illarum Prosessoribus, quae memorantur a Balsamone in Commentariis ad Canonem xi κ. Concilii TruI-lani. Atque exinde floruere in Oriente litterae, etsi cum

antiquorum temporum elegantia minime comparandae,

usque ad captam taculo decimoquinto a Turcis Constantinopolim, eVersumque Graecorum imperium; qua calamitate, Graecorum doetissimi Italiam, Romamque adeuntes , bonarum artium studia non leviter adjuvarunt.

II. Deficientibus in Oriente litteris, dis luta eoniunctione inter utramque Imperii Romani partem, desiere in Occidente Graeci sermonis usus , Graecorum librorum cognitio, & litterariae peregrinationes, sontesique illi, e quibus derivata fuerant in Occidentales Terras flumina eruditionis , & praecipue Philosophiae . Ad haec Principes barbari imperium tenuerunt, armis p tius , quam litteris incumbentes, neque savore, aut benevolentia viros doctos complexi junt, nec eorum studia adjuvarunt. In Italia iis temporibus, cum eam Heruli sub Odoacre, Gothique sub Teodorico occuparunt, non potuit tam cito excidere litterarum amor ; unde δc plu-N res

SEARCH

MENU NAVIGATION