De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Lateranensi v. Paulus V. Urbanus VIII. decreverunt, noulli in Urbe typis ederentur Iibri, inconsulto Palatii Apostolici Magistro. Sed haec, aliaque illius jura, & ΟΩ sicia in eximio libro ad hanc rem mox edendo complechitur eruditissimus Ioseph Catalanus pluribus jam evulgatis libris praeclarissimuS. VI. In hae Schola Sacri Palatii, quam Honorius Papa III. instituerat, seu potius restauraverat, & ubi Dominicus, tum alii doctissimi ex ordine Praedicatorum , sacras res pertractaverant, docuerunt quoque hoc laevio decimo tertio Albertus Magnus , eiusque discipulus S. Thomas Aquinas. Ille quidem Romam venit anno MCCL v. Alexandro IV. Pontifice , ut ibi Domini canis suis , ac Minoritis apud Pontificem patrocinaretur, θuOS ab Universitate Parisiensi amovere conabantur Pariue ses Prosessores . Hac occulione, petente Pontifice, vir

doctissimus e cathedra disseruit de Evangelio S. Joannis, deque epistolis Canonicis, uti narrat Cantipratanus Lib. 2. Cap. Io. Seos praefatas disputa;iones cum adpetitionam D. Papae, di omnium Cardinalium isse Magi γAlbertus Esangelium Ioannis, ct Epistolas Cauonicas miro, ct inaudito modo per omnem hominem exponeu doletisset. Non alibi sane, quam in Schola Saeri Palatii . Meur enim Pontifex, Cardinalesque optassent, ut an Scholis sui ordinis, vel quae ad Palatium Pontificium minime spectabant, ille distereret ρ Sed ipsemet Albertus Magnus Par. a. Summae indicat, se in Palatio Pontificio lectiones habuisse de unitate intellectus contra Aver-roem . Haec omn a , ait, aliquando in Curia erilegi oxia sens ad praereeptum D. Alexandri Papae , ct factui fuit ibidem libellus, Oem multi habent, intitulatur contra Aperrori. Uerisimile est, hanc quaestionem de unitate intellectus, non ad Philosophiam, sed ad Schol sicam Theologiam , quam ille tractabat , spectasi e . Quod igitur Albestus Magnus in Pontifieiis Ridibus d

162쪽

euerit , hine illum Petrus de Prussa in ipsius vita Cap. a. affirmat, suisse Lectorem Saeri Palatii, & Iacobus

dem inter Magistros Sacri Palatii. IIuie viro tam insigni praeclarissimum illud Ecclesiae lumen Thomas Aquinas in

eodem munere successit. Eum namque e Schola Parisiensi, ubi magna eminebat dot trinae fama, accersitum anno MCCLx I. jussis in Urbe res Theologicas pertractare Urbanus IV. Pontifex, Theologiae, cui in Academia Parisiensi vacaverat, amantissimus . Ita quidem testantur in Urbani IV. vita Nauclerus, Platina, &Ciacconius, quorum postremus haec scribit de S. Thoma e Romam ab Urbano accersitur, oretis dignitatibus, guae ultro eis erebantur, totum lectioni, di feriptioni dedit. Nam ct s/olam Romae instauravit, γ rogatu Urbani multa conferi x, ct rotam fere naturalem Philosophiam , ac

moralem commeutationiisus exposuit contra Gentiales libros aureos edidit; explicuit Io, , Cantica SalomoniI , Ioannem ,'plurima alia tanto ingenio, ct doctore digna ; Catenam caream ex omnibus Catholicis Sernstoruas in Mangelia collegit. Quae res indigitatur quoque a Ptolomaeo Lucensi ejus discipulo his verbis: Tune Frater Thomas rediit de Parissis , ex certis ean i , ct adpetitionem Urbani malia fecit, ct feris praecipue duo. Unum suis, quod exposuit Evangelia , miro contextu

Aperforam Doctorum, ut anus auctor videtur, quod non fuit ne magna auctoritate tradentis ... No autem rcmpore Frater Thomas tenena sarium Romae, guas totam

Philosophiam Arisotelis e naturalem , F pe moralem composuit, ct in feristum , Me eo enaeium redegit, se praecipue singulari , ct noto Ethicam , ct MetagΘ-

eam quodam modo tradendi. Hoc Ptolomaei Lucensis testimonium adducitur quoque a Iocobo Echard in suo opere de Scriptoribus ordinis Praedicatorum , ubi stgit de S. Thoma , additque : Deinceps autem in illiι, in S a qui-

163쪽

Urbe veteri, Anagniae , Viterbii , Perint, ct i e eos

fguutus, commoratus es , Sebolam Theologicam ubique regens apudno ros ubique nova in rem Ecclesae conden I ,-edens Opera . Atqui non in sui ordinis Scholis, sed in Palatii Ponti fieti Sehola S. Thomam docuisse plurima probant, quod nempe ab Urbano IU. Romam acce situs sit ad docendum, quod illius justu docuerit, quod varias per Civitates sequutus fuerit itinera Pontificum , quodque in locis , ubi Pontifices habebant domicilium , in cathedram ascenderit. Nam Magister , & Schola Sacri Palatii, ubique Pontificem sequebantur . Eccur ille tot domicilia , Scholasque mutasset, cur adhaesiisset Pon-t ificibus alio migrantibus , si dumtaxat apud suos docuisset i Quo tempore , dum in Urbe Theologiam publice legeret, instituta a Pontifice Festivitate Sanctissimi Corporis Christi, ordinem Divini officii in hae solemnitate recitandum composuit. Rem narrat in vita Urbani IU. Ciaceonius: Anno Domini MCCLXI v. Ponti catus IIL

Sancti mi Corsoris Chri solemnitas, quintaserias

octavam Penterses ab eodem Pontis e perpetais temporibus eum solemni Iupplicatione, guae nunc etiam celebratur , insitutas Cap. I. De Reliqu. &Vener. Sanctor. In Gementinis, cum ejus solemnitatis inficiam Sanctus Gomas Aquinas, qui eo tempore Neologiam sisl ce in ea Cisitate prosiebatur composui ex , Ηγmuor ,

risamenti eam rebus No τὸ conferuntur. Rediit deinde Parisios Doetor Angelicus, rursusque Romam adiit anno MCCLXXI. ac iterum in Urbe docuit, uti scribit laudatus Iacobus Echard , demum Neapolitanam Academiam suis ledtionibus illustravit. VII. Circa eadem tempora, Schola Theologicarum rerum Sacri Palatii alterum habuit insignem doctrina, & sanctitate Prosesiorem ex ordine Praedicatorum

164쪽

B. Ainbrosium Sansedonium Senensem, versatissimum in studiis Philosophicis, ac Theologicis , quibus Coloniae ,&Parisiis operam dederat. Ut enim narrat Iulius San- sedonius Episcopus Grosset anus in vita Beati Ambrosii , quam Romae edidit anno ΜDCx I. Urbanus I U. iussit illum in Urbe Theologiam publice docere , atque Scholam iniuria temporum collapsam restaurare. Eadem narrat Fontana in Theatro Dominicano. Eadem quoque narrant Scriptores illius vitae apud Bollandum die Io. Martii. Cap. I 3. his verbis: Dominus Invocentius IV. Pontifex

Maximus , qui in scientia magnus fuit , audita Serti Dei Ambrossi fama, ad Episcopales dignitater eum promovere tentasit: sed vir sanctus sancta quadam res sientia omnino eas acceptare recusapit e ct quia jam Theotigoram SeΘolae in Italia, ct praecipue Romana Urbe ob proximas belu perturbationes defecissent , cupiens dictus Pontifex Theologiae sudium in melius reformare

juset Beatum pirum in Urbe commorari , ut Theologiam legeret. Per triennium itaque Theologiam Romae legit, ct vacationum tempore, populo cum magno Praelatorum , ct Cardinalium concursu praedicavit . . . . Tantus namque erat concursus, ct devotio populorum ad illum , quod vanam moriam metuens trie incium exequiposse vitabat , ct maxime in Urhe : unde apud Praelatos ordinis pro posse procurarit , ut guietis locus , ct contemplationis in Mnaserio aliquo si daretur : quod utique obtinuix , eque a Summo Ponti e licentia obtenta ab Urbe

discedens in sariis Italiae Conventibus contemplationi, ct orationi vacans annis quindecim moras traxit. Quod

Innocentio IV. hic adscribitur, id Urbano IU. vel Clementi IU. adscribunt Fontana, Iulius Sansedonius , &Iacobus Echard . Is sane observat, Innocentium I U. ele elum Pontificem anno ΜCCXL III. sequenti anno Lugdunum petiisse, nec in Italiam rediisse, nisi anno ΜCCLI.,& se se Urbi hucusque a Friderici Imperatoris sectatoribus

165쪽

adeoque in tanta temporum calamitate , Scholam Theologicam restaurare minime potulisse . Accedit, quod cum Sansedonius in lucem venerit anno ΜCCxx. jam circa trigesimum aetatis annum in Scholis Romanis, sub Inn

centio IV. Pontifice, claruisset. Censet igitur Echard Sansedon rum sub Urbano IU. vel potius Clemente IU. post annum ΜCCLx. in Urbe docuiste; a quo etiam Pontifice plures gravissimas legationes accepit. In dubium autem est , haec intelligenda esse de Schola Sacri Palatii, ea scilicet, cujus Prosessores a Pontifice constituebantur, & peregre accersebantur , & nonnisi impetrata Pontificis venia dimittebantur , & ea , quae omnibus in Urbe

patebat. Cur vero S. Thomas Aquinas , & B. Ambrosius Sansedonius dicantur a Scriptoribus restauratores RO-manae Theologicae Scholae , causa est quod etsi Honorius III. iam antea in Pontificio Palatio SchoIam saerarum rerum constituisset , tamen sequentium temporum injuria , turbisque a Friderico II. in Sedem Apostolicam ex- eitatis , crebraque Pontificum ab Urbe absentia , ea seredeseeerat , donec Aquinas, & Sansedonius, duo doctissimi Prosessores, pristinum splendorem Scholae , ac Theologiae in Urbe reddiderunt. VIII. Neque unus Sacri Palatii Magister in hae Schola edocebat , verum etiam alii viri selectissimi , quihus ipse praeerat , quique dicebantur Lectores Sacri Palatii . Hinc Schola illa in monumentis hujus, & sequentis aevi , & praesertim antiquis Regestis Ordinis Praedicatorum , uti testatur Fontana , dici consuevit Uniserstas Sarai Paiarii. Nam plures in ea aderant Prosessores , quorum alii Sacris Scripturis explicandis , alii rebus Theologicis tractandis, vel Haereticis refellendis incumbebant . Et noti nisi viri doctissimi ad hasce cathedras accersebantur , quos sepe Pontifices summis Eccle-

166쪽

Isae honoribus donabant. Ex hoc numero plures oecurrunt in Annalibus Minorum Uvadingi. Ioannes Peccamus Anglus discipulus S. Bonaventurae, postquam in Oxoniensi, & Parisiensi Academiis docuisset, a Nicolao III. donatus est eathedra in Schola Saeri Palatii circa

annum ΜCCLxxv III. deinde Archiepiscopatu Cantuariensi. Huic Martinus IV. anno ΜCecxxx I. substituit in eodem munere Matthaeum Aequaspartanum virum doctissimum , quem postea Nicolaus IV. anno MCCLXxxv II. Cardinalem creavit. Mattheo Aquaspartano ad supremum ordinis regimen evecto successerat in munere Lectoris Sacri Palatii Guillelmus de Falgario Tolosanus , qui defuncti Ministri generalis ordinis Minorum vices

obierat. Falgarium electum Episcopum Uivariensem in Gallia excepit in eadem eathedra Ioannes de Muro Picenus , tum sui Ordinis supremus Moderator , tandem sue sub Bonifacio VIII. Romanae Ecclesiae Cardinalis . Isucces rem habuit Gentilem Montectorium Picenum , quem idem Pontifex Bonifacius , cadente hoc saeculo decimo tertio, inter Cardinales adscivit. Huius sedem obtinuit Reginaldus etiam ex ordine Minorum, quem nonnulli asserunt Cardinalem suisse, & Arehiepiscopum Rotomagensem . Alium quoque Lectorem Sacri Palatii, virum doctissimum ex ordine Minorum memorat Uva-dingus de Scriptoribus Franciscanis Gulielmum Gainesi burgum Prosesiorem Theologiae in Academia Oxoniensi, gravissimis iunctum legationibus sub Eduardo I. Angliae Rege, quem Bonifacius VIII. praeseeit Ecclesiae Uvigorniensi . Hos Le res saepe ex ordine PraedicatoruM adlec os fuisse testatur Fontana in Theatro Dominicanor Notandum es, quod non stam Mur H Geri Palatii affumebantu emper ex ordine Praedi eatorum, Hae etiam Leore ententiarum , di sacrae Scripturae,ctisi eligebantur semper in Capitalis generaliisus, aer in Capitu- ω generali anni MCccCxM GAsenione celebrato electuι

167쪽

es Fr. Matthaeas de Finario Ligur Lector Meri Palatii;

in Capitulogenerali apud Didionem MCCCXLIV. Fr. Bartholomaeus Pennades Hispanus: ct in Capitulo generali

apud Montem Pessulanum anno MCCCCLvI. Fr. Ludovicia IVincentius m auus. Et erant di sincta incia. Nam ὐ- Hores non tantam e nostra familia assumebantur, O D-geban eue modo in Academia Romana , quae dicitur Sapientia . Addit , quandoque Sacri Palatii Lectores, an-nentibus Pontificibus, suisse ad hoc munus delectos ab ipsis ordinis supremis Moderatoribus. Ita in Regestis Leo- nardi de Mansuetis Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum sub Sisto IU. legitur Fr. Ioannes de Candido Bac- calaureus deputatus ad legendumsententias in Sacro Pa-ἰatio pro primo anno , pro gradu , ct forma, ct co D ra lectura habuit licentiam accipiendi linguia Magi raIlia ubicumque: Fr. Ioannes Augustini de S. Minicie fuit insituras , Ο a natus in Baccalauream pro forma , O gradu Magi erit pro fecundo anno in Schola Sacri P alii , eum gratiis, ct Iibertatibus consuetis . Erant RLectores extraordinarii in eadem Schola, uti ex iisdem Regestis colligitur: Fr. Ioannes Gerici Conventus Bru- geliensis fuit insiturus BaccaIaureus extraordinariuI

iter atis dicti Saeri Palatii pro grada , ct forma Magiserit . Erant & Lectores Biblici , ptaeter Lo res

Theologicarum rerum , quemadmodum eadem indicant. Regesta: Fr. Geminianus Laurentii de Horentia fuit os

gnatus in Biblicum Sacri Palatii pro gradu ct forma Magiserit. Quamvis permitterent Papae,eligi Lectores a suis ordinis Moderatoribus, tamen saepe , & ut plurimum

ipsi eos huic muneri praeficiebant. Qua autem formula , constat ex litteris datis ab Eugenio IV. anno ΜCDXXXI I. F. Bartholomaeo de Florentia ordinis Praedicatorum,quas

exhibet Tomo Bullarii ejusdem ordinis amplissimus ,& doctissimus Magister Generalis Antoninus Bremon d : Virtuti si liens , ct meriM i , acinacrae Theologiα praeditus

168쪽

r Iditu eientia singulari, proώt famae laudabilis resimonio commendari3, illam in nos solicae sdiseons ectu gratiam meruisi , quo per nam suam paterna benevolentispro quamur. Ut igitur percipias , quod iuggerit nosrae menris cinctus, te', qui Gerae TBeologiae Professor exsis, in Lectorem Sacri Palatii nosri , ne

non familiarem , coutinuum commensIemgratiose recia plantis,ce familiarium nos rorum continuorum commens-ιium confortio favorabiliter araregamus . Intendentes

ergo , quod er hoc, favoris A solici prae dia plenius fortiaris , te omnibus, ct gulisprisHegiis, indulgentiis ,praerogativis , honoribus, ct aliis gratiis , guibus eumqtie Lectoribus ct familiaribus hujusmodi domest, continuis commensatibus competenti as , de caetero

ectualiter uti volumus, ct gaudere. Age igitur, ε μ demum eirea praefatum incium profer stete, a nobis , ct dicta Sede digne honorem , di gratiam csnsequi merearis. Lectores igitur Sacri Palatii ut familiares , & commensales Pontificis habebantur. Iam vero eκ his omnibus perspicuum fit, saeculo decimo tertio , praeter Scholam publicam utriusque Iuris, quam Innocentius IV. constituerat, suisse etiam in Urbe , auctore Honorio III. Scholam Seripturae Sacrae , & Theologiae in ipso Palatio Pontificio, eamque ibi permansisse saeculis decimo quarto, & decimo quinto, donec Leo X. Omnes Scholas Urbis in uno , eodemque loco collocaverit. Nam antequam Scholis omnibus is addiceretur locus, illae variis in regionibus Urbis stationes habuere . . Hinc Sixtus IV. Constitutione Solicitari Posoralii O ii anno MCULXXIII. Romanam Academiam vocavit Univer-

169쪽

CAPUT VI.

DE GYMNASIO ROMANO SAECULO DECIMO QN ARTO

Romana Academia a Bonifacio Octavo pluribus Di Asianis . II. Et PriviIegiis aucta . III. Hujus Ponti eis partes tuendas in cisit. IV. Hinque riamam vindicat. V. Gemens Iuintus in Concilio Viennein ei addidit sudia linguarum Orientalium . VI. Ioannes Vigonmur feeundur eon mavit privilegia Romani Gamna- ac conditionespraefer Ut ad Doctores in eo cons tuendos: VII. Eximii quidam iuius aevi Professores . VIII. Calamitas Romanae Academiae , labente hoc

Vae , sedente Bonifacio UIII. excitatae sunt in Urbe, & in Ecclesia turbae gravissimae , haud levem Romano Gymnasio praedecessorum Pontificum cura restituto,perniciem intulissent, nisi doctus, magnique consilii Pontifex, inter graviora Reipublicae negotia, illius incolumitati, & inere mento consuluisset. Nec ille qui Firmanam, Appameensem, & Aventonensem Academias instituit, ac privilegiis donavit omnibus, quibus donati essent Prosessores, SchoIaresque Bononiensis Academiae, data facultate Episcopo Magisteria, Laureamque eoncedendi, iis, qui Prosestorum suffragiis probati essent, Romanam Academiam omnium antiquissimam , & nobilissimam neglexisset. Imo cum Anagniae moraretur, anno millesimo tercentesimo tertio , Pontificatus sui nono, &ultimo, quamvis magna oppressus calamitate, bonis artibus in Urbe alendis, perenandisque studuit , edita

170쪽

Constitutione In supremae, qua decrevit, ut numquam deesset Urbi publica omnium disciplinarum Schola , cuius Prosessores , Auditoresque iis fruerentur privilegiis

omnibus , quibus aliarum Academiarum fruuntur Proses.sores, Auditoresque : Ad hunc Uitur universum profectum, ait, non solum incolarum Urbis i tis, ct cim eampositae regionis, fae ct aliorum, qui propter hoc quaseontinuo de diser Mundipartibus con uni ad eamdem, sudio palernae folliciturinis intendentes, HIsten inperhoe eam in atribus nostris deliberatione praehabita , de ν oram eon lio, auctoritate Apostolica duximas tuendum , quod in Ur epraedicta perpetuis futuris temporiaisus sigeret sudium in qualibet facultare, ac Docentes, ct sadentes ibidem omnibur privilegiis , libertatibus , ct immunitaribus concessis Doctoribus, ct Scholaribus in sudiis generalibus commorantibus gaudeant , ct

utantur . Hinc patet Romanam Academiam a Bonifacio VIII. novis decretis restauratam , non tamen primo institutam, utpote quam Innocentius IV. jam antea in Urbe esse imperaverat, cujus Sanctionem Bonifacius retulit

in Libro Sexto Decretalium . Et Bonifacius ipse in citata sua Constitutione indicat, aetate sua, Romanum Gymnasium tanta gloria effulsisse, ut ad illud confluerent

undique plurimi cause addiscendi liberales disciplinas :non stam , inquit, ineolarum Urbis i us, ct circumpositae regionis , sed di aliorum, qui propter hoc qua scontinuo de dipersis Mundi partibus consuunt ad eamdem . Sed cum Innocentius Studium publicum Turis Dimini. Humani in Urbe constituisset; cum Honorius III. 8c Urbanus IV. Scholam sacrarum rerum instaurassent ;Bonifacius jussit in Urbe Studium florescere , non Iuris tantum Divini, humanique, neque dumtaxat sacrarum rerum , sed in qualibet Facultate. Quas autem facultates in publicis Scholis Urbis stationem habere Bonifacius Noluerit,coniicere licet ex illius Constitutionibus de Fir-

SEARCH

MENU NAVIGATION