De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

men Ioannes Andreas eam facit Romana antiquiorem,

utpote quam censet a Innocenti O IU. excitatam . Ox

niensem Scliolam ab Alsredo Rege sapientissimo erectam nono seculo, celeberrimam fuisse, & initio saeculi decimi tertii tria habuisse Studiosorum millia, qui pro suis tuendis privilegiis contendebant, patet ex illius Historia a Voot dio descripta, & ex Micidendor pio in libro Academiarum universit Orbis. Nec exigua fuit Academiae SaImaticensis gloria, cujus testes sunt Mendo, Gon Zaleg , Middendor pius. Iis vero Romana Academia, antiquitate temporis, nobilitate Urbis, peritia Prosessorum , frequentia Auditorum , privilegiis Principum, minime concedebat. Hinc igitur ab hisce tote orbe Scholis pra clarissimis , Clemens Pontifex , & Uiennense Concilium ad universos defluere studia Orientalium Linguarum voluere; ut olim Imperatorum Legibus, ex Scholis Romana , Constantinopolitana , ac Berytensi derivabat ad universos scientia Iuris. VI. Itaque Romana Academia tunc temporis inter

celebriores habebatur. Cujus proinde splendori conservando studuit etiam Joannes Vigesimus secundus, etsi procul ab Urbe domicilium haberet. Nam edita Constitutione Dignum duximus, anno millessimo, tercente limo, decimo oetavo, Pontificatus sui anno secundo probavit, eonfirmavitque Bonifacit Oetavi Sanctionem de Studio Urbis, & privilegia ei collata , testatus plurimos ad Urbem studiorum causa confluere . Tum Uicario Urbis demandavit euram constituendi, certis quibusdam servatis

conditionibus , Prosessores , Doctoresque Romani Gymnasii: Nos Urbem eamdemproptergraemissae suae depotionis λαgnia uberioris dono gratiaegrosqui cupienter , auctoritate AMMAIies de Fratriam nodiorum consilio, cario uosro in dicta Urbe in siritualibus, qui nunc pro tempore erit, impertiendi personis ad hoc idoneis docent licentiam juxta infra ristum modum I

182쪽

beram concedimur scultatem , auctoritate praedies Lia ,

tenore praesentium saluimus, ulsi quiprocessu temporis erit, quisibi in eodemsudio docendi licentiam , ut

alios lueuientius erudire Palcant petierint, imperiiri ,

in Canonico se Osili examinari possint ibidem, in ii

dem facultatibus dumtaxat titulo Magi serii decorari: ct ut quoties aliqui fuerintpromovendi, primentantur eidem Vicario , qui pro tempore fuerit , vel ei, quem ad hoc Vicarius daxerit deputandum : qui Mamuris faetitiatis illius , in qua examinatio fuerit facienda , tam Regentibur , quam non Regeutibus quinque vel quatuor ad minus in eodem sudio praesentibus convocariI, coI gratii , ct difficultate quacumque sublata tu dictorum Ma-

Uirorumpraesentiam deficientia, fucundia , modo legendi , ct aliis , quae in promopondis ad Doctoratu eu -- gistratur officium requiruntur examinare sudeant diligenter : nullum tamen , qui doctorari petierit in Iure Civili ad hujusmodi examinationem admittat ni ui ad minus sex annis opilia Iura audierit , ct duobus item ex eis illa in aliquo sudio generali, ac se itutionem, vel duos Digesorum, fel Codicis libros publice legerit iit eodem: tiu altem eorum perlecto in Romano sudio, quo fuerit doctorandus. Nullum etiam, qui doctoraripetierit in Iure Canonico ad hujusmodi examinationem recipiat , ni quinque annia Cauonica Iura audierit , ex

quibus saltem duobus illa similiter tu aliquo sudio generali , ae duos vel unum Decretalium librorum gustia est legerit in Romano , in quo fuerit magiWrsndui . Additur , computandos esse annos illos duos, in quibus Iura legerint , cum aliis annis, in quibus Iura audiverunt . Hac igitur Constitutione, nulli poterant in Romano Gymnasio assequi Doctoris munus , honoremque, nisi illorum scientia comprobata fuisset siffragiis Prosessorum illius saeuitatis , in qua illi exoptarent Doctores constitui. Atque examen hoc peragendum erat, praesente Ur

183쪽

I6obis Vicario . Iam vero ad hoc examen subeundum non quidem universi admittebantur; sed ii dumtaxat, qui vel annis quatuor Iuri Civili, vel annis tribus Iuri Canonico addiscendo operam dedissent; tum annis duobus Iura edocuissent, & eorum uno in Gymnasio Romano. Si his conditionibus praediti essent, ad examen aecedere fas eis erat, atque publici Prosessores illorum scientiam, secundiam, elegantiam , diligentiam explorabant, tum illos Magisterio dignos pronunciabant. His vero hac lege probatis ses erat, ubique e cathedra docere . IIII a rem , gui in Cilitate praefata examinati ct a robati fuerint, ae docendi licentiam obtinuerint, ut es dictum

ex tunc absque examinatione, Bel a robatione Hia regendi , di docendi ubique plenam habeant facultarem ,

nec a quoquam Baleant prohiseri. Plura deinde Ponti sex addit, ut examen illud rite perficeretur. Vicarium nempe huic examini adesse debere, atque propositis tantum, non tactis Evangeliis jurare , se iis dumtaxat, qui re ipsa probati fuerint, docendi facultatem concessurum : sique legitime impeditus adesse nequiverit, aliumque delegaverit , hunc tactis Evangeliis, simile iuramentum daturum : nemini concedendam facultatem docendi, nisi ei, quem omnes, vel major pari Doctorum , qu=hujusnodi

examinationi intererunt, asprofabunt: Prosessoribus quoque ad examinandum accersitis iurandum esse simili ratione . Hanc vero eXaminis formam Pontifex praueribit : Licentiando in Pure Canonico assigne urguncta de mane , zidelicet unam Decreram, O una DeeretaIis rLicentiando etiam in Iure cisiii puncta horasnedicta militer assignantur,una Lex pidelicet in Digesto veteri, o altera in Codice per Doctoresnper quibus dicti Linen-ιlaudi examenitierint subituri : tidem vero Doctores ad mandatum ejusdem Vicarii hora comerenti pos nonam

ejusdem diei se medictissunctis objicient lioensi andum eXaBini, ct iam eirca examem hujusmodi, quod

184쪽

I6 Iinfereto, quam circa examinationem pialicam eae tera obfervent , quae in mitibus cons perine in Bononiensi

sudio observari . Perspectum est, hac Constitutione agi de iis Doctoribus, qui simul Prosessores essent constituendi. Ita enim indicant illa Pontificis verba: Si qui praeesse te oris fuerivi, guisbi in eodemsadio docendi licentiam, ut alios luculentius erudire vatiant,perierint impertiri. Quapropter is ordo ad illos spectabat, qui deinde aucti honore Doctoris seu Magistri in publicis

Gymnasiis docebant. Hinc illud patet, quanta olim c ra, & diligentia in Romano Gymnasio Docto res declararentur . Praeclara quoque ab eodem Pontiste e sancita sunt Constitutione, Inter exteras, de studio Perusino erecto a Clemente V. & Constitutione,DMufollicitae,iussit in eodem studio esse Cathedras Artium, & Medicinae, utque Episcopus Lauream concederet, iis, qui, praevio examine , hoc honore digni haberentur . VII. Ex hac Ioannis XXII. Constitutione colligitur Romanum Gymnasium , ubi Iura Ecclesiastica, & Civilia explicabantur, Pontificibus Avenione commorantibus , minime desiisse, imo potius viguisse . Verisimile est eximios illos Iurisconsultos Ricardum de Senis , Dinum Mugellanum,Gulielmum de Mandagotio postea Archiepiscopum Ebrodunensem, & Berengarium Fredoni deinde Episcopum Biterrensem, quorum opera usus est Boni-sacius VIII. in concinando libro sexto Decretalium , aliquando in Gymnasio Romano Iura docuisse . Neque enim illorum in hac re operam neglexisset Bonifacius, qui nihil sibi reliquum fecit, ut Romanam Academiam luna moin honore collocaret. Certe tamen docuit hoc iaculo in Gymnasio Romano insignis ille Iurisconsultus oldradus de Ponte discipulus Dini, postquam Bononiae, SI Patavii tanta gloria professus ent, ut pater legum diceretur. Is igitur Romam ad docendum conductus praeclara ibi edidit in Ius Civile Commentaria, adlectusque inter Ad-X VO-

185쪽

I6 avocatos Consistoriales , magna claruit fama, & luculenta Responsa in Vulgus emisit , & alia plurima opera , quae periere ; solumque extat volumen Responsorum , ex quo non pauca sibi Joannes Andreas adscripsit. Tum Avenionem petiit , & apud Joannem XXII. in magna fuit auctoritate, utpote qui illius opera utebatur in difficili mis Ecclesiae negotiis, illumque consuluit, quid esset faciendum in schismate a Ludovico Bavaro , & Petro Corbario Pseudopontifice exCitato, extatque in hac re Otradi Consilium, quod in suis Annalibus retulit BZovius. Ibi etiam eoram Roberto Siciliae Rege causam defendit Τhomae San severint, pro quo Comitatum Saneti Severini evicit. Sed accusatus apud Pontificem , quod Clientes prodidisset, graviterque reprehensus, concepto ex animi moerore morbo e vivis excessit, circa annum ΜCCCXXXV . Huic addendus alter eximius Iurisconsultus Angelus Ubal dus Perusinus celeberrimi Baldi Ubaldi germanus frater, qui prius in patria, deinde Romae interpretatus ethsura, ut ipsemet scribit in Commentario ad Leg. I. q. Pueritiam Digestis Deposulando . Postea Florentiae functus

est eodem munere, tandemque Patavit, circa annum. ΜCCCLXXXu I. scripsitque Commentaria in Ius Civile , volumen Responsorum , & alia opera. Uerum celebrem Scholam Theologicarum rerum Sacri Palatii, secum Pontifices Avenionem transtulerant. Nam Magister , Lectores , & Schola Sacri Palatii, quemadmodum caetera Palatii Pontificii officia, & ministeria, sequebantur ubique

Pontificem. Et Avenione quoque in magna erat dignitate , virique selectissimi ad hasce cathedras accersebantur. Memorat Legana in Annalibus Carmeli tarnm Petrum de Berreto Narbonensem Carmelitam, Consessarium Clementis UI. simulque Lectorem Sacri Palatii, postea Episcopum Grassensem, & tandem anno Christi Μcccx LV II I. Episcopum Uasionensem , qui plura scripsit Theologica Opera, uti constat ex Ludovico Iacobo in Bi

186쪽

bliotheca Carmelitarum . Hunc tamen Ludovicus Iacobus, &Sammarthani in Gallia Christiana agentes de Epi- se opis Vasionensibus scribunt Magistrum Sacri Palatii, vel ex errore, vel quod nomine Magistri intellexerint Lectorem. Alterum ejusdem Instituti virum doctissimum, Lectoremque Sacri Palatii sub Joanne XXII. laudat Le-gana in Annalibus Carmelitarum, nempe Guidonem de Per pignano , cujus etiam meminit Thomas Ualdensis Tom. a. de Sacram. Cap. 64. ubi ait: Credi potes militer deliquisse Ioannem Paris in verbo quando frigWt in Tractatu tuo determinato , hanc viam impanationis ad tantumsiacuisse Doctori Guirini no ri ordinis Fratrum Carmeritarum , tunc quidem Lectori Eacri Palatii , ut Fforet Papa i am decerneret eligendam . Fuit Guido supremus sui ordinis Praeses, tum Episcopus Majori censis, ac tandem Elnensiis, plures nomine Pontificis obiit legationes , plurimumque tuendis Ecclesiae, Sc Pontificis par-1ibus contra Bavarum, Corbarium, o hamum contulit.

Multos edidit libros Theologicos , ac Philosophicos , quos inter recensentur opus tripartitum de persectione vitae Catholicae, liber Quaestionum variarum, opus de concordia Evangelistarum , Correctorium Iuris, Summa de haeresibus , & alia opera, uti videre elt apud Sixtum Senensem, Trithemium , Bellarminum de Scriptoribus Ecelesiasticis , & Lucium Belgam in Bibliotheca Carme-litarum . Sub eodem Pontifice Joanne XXII. in Avenionensi Schola Sacri Palatii, Sacras Scripturas interpretabatur Durandus a S. Portiano ex ordine Praedicatorum

Magister Sacri Palatii, ut ipsemet scribit in Commentariis ad libros Sententiarum, & alibi dicthim jam suit. Unde patet, hanc Scholam , ejusque Prosectores apud Romanos Pontifices semper in magno honore suisse . VIII. At diuturna Romanorum Pontificum ab Urbe absentia perdidit tandem Gymnasium Romanum, quod sedentibus Avenione Clemente V. & Joanne XXII. non

187쪽

Ita dum deseeerat. Tum gravissii e calamitates , quas Urbs passa est , iis quoque temporibus , cum Pontifices ad eam rediere, praesertim sub Urbano VI. 8c Bonifacio IX. impedimento suere, quominus Scholae publicae restituerentur . Nam 8c schisma gravissimum, & molesta exterorum Principum aripa, hostium irruptiones, frequentesque Civium dissensiones, Urbem, resque publicas diu multumque perturbarunt . Certe Innocentius VII. cum anno ΜcCCCVI.

coepit consilium de restituenda Romana Academia , te

status est, eam diu antea desiisse : Hujusmod Iudia, ait, per longis a spatia hactenus intermissa . Desiit igitur Romana Academia, & magno quidem cum Sedis Apo

stolicae detrimento . Cum enim anno ΜCCCLXXVIII. mor

tuo Gregorio XI. qui Sedem Pontificiam restituerat Urbi , clamoribus, minisque Romani petiissent Italum Pontificem , electusque suerit Urbanus VI. enatumque inde difficillimum illud schisma Avenion ense, quod Cardinales eausati nullam Urbani electionem , ob vim sibi a populo illatam , alium Pontificem Clementem VII. Fundis constituissent; diu, multumque disputatum utrinque est, quis rite, meritoque in Petri Cathedra sederet. Multae disputationes, ait S. Antoninus Chron. Par. 3.Τit. 22. Cap. a. multi libelli editi pro utriussae partirdefensione. Peritissimos piros in Sacra Pagina, o Iure Canontio habu t toro te ore illo, quo duravit id δεδα a utraque pars, ae etiam re iri mos viros,' uos majus es etiam miraeulis fulgentes; nee unquam in so- ruit quaesis i ta decidi, quin semper remaneret apud plurimos, dubia. Viros doctos, Academiasque in suas partes trahere studuit uterque Pontifex. Urbanus , ejusque sautores Baldum insignem illum Perusinum Iurisconsultum consuluere, extatque Baldi Consilium pro tuenda Urbani electione, quod in suis Annalibus retulit Raynaldus . Consultus quoque de eadem re Ioannes de Lignano celebris Prosessor Bononiensis suffragatus est electi

188쪽

etionis Urbani UI. diffusa Allegatione , quam etiam Raynaldus in calce Tomi xv I I. Annalium protulit. Eamdem Urbani electionem , tum alii Iurisconsulti, tum Richardus de Senis Prosessor Bononiensis scriptis comprobarunt , hujusque in hac re sententiam exhibet Cassar Bulatus Massius in Historia Universitatis Parisiensis . Quod si tunc temporis Romana Academia insigniter floruisset , magnum sane,firmum, certumque priesidium juribus P tifici attulisset , quo eorum , qui Clementi favebant , a

ctoritatem submovisset. In hujusmodi enim controversiis, ad populos in officio continendos , magni sunt momenti suffragia doctorum virorum , praesertim vero celeberrimat alicujus Academiat. Hinc tum Urbanus Pontifex , tum Cardinales , qui schisma secerant , aliique Clementis fautores , nil sibi reliquum secerunt , ut praeclarissimam Academiam Parisiensem, cujus magna semper dignitas fuit , suis partibus adderent . Extant plures in hanc rem litterae Urbani , & Cardinalium ad Universitatem Parisiensem datae , quas in huius Historia refert C Tar Bulatus Egassus . Et primo quidem Parisiensis Academia anceps hauit , imo Urbano adhesisset, nisi Rex,& conventus Episcoporum, ac Theologorum ad hanc rem habitus , qui pro Clemente pugnabant , illam suas in sartes pertraxissent .. Egregie tamen studuit pro concitanda Ecclesiae pace . Nam & apud Regem , & apud Clementem graviter institit , ut schismati finis imponeretur; jamque Cardinales illarum partium commoverat , nisi

Clementis obitus inita mutandi consilia Occasionem praebuisset. Quae omnia suse narrantur a Spondano in Annalibus Ecclesiasticis , & a Bulato Egasso in Historia illius

Universitatis. Praeter exteros , non deerant Urbano domestici hostes. Narrat enim Theodoricus de Niem in ii ius schismatis Historia quemdam Bartholinum de Placentia Procuratorem in Romana Curia , suffra antibus ei

nonnullis Theologis , ac Iurisconsultis propositiones aliquas

189쪽

I66 quas in medium protulisse , quae Pontificiar dignitati graviter derogabant . Tu endis igitur juribus Pontificiis , conservandae ejus dignitati , refellendisque ejus hostibus ,

necesse est praesto semper adesse Romanam Academiam viris undequaque doctissimis conflatam , ut , pro re nata , necesse non sit exterorum opem implorare, ac peregre nostris rebus praesidium arcessere . Accedit, Romanam Ecclesiam esse omnium Ecclesiarum magistram in

Theologicis rebus, Ecclesiastica disciplina , sic risque caeremoniis, iisque omnibus, quae ad religionem spectant. Ad ipsius Iudicium caeterae Ecclesiae, Catholicique Omnes confugiunt, ubi de religione agitur , de libris, de propositionibus, vel probandis , vel proscribendis, deque omni Ecclesiastica controversia definienda , juxta pervetustam variarum Ecclesiarum consuetudinem , de qua suse loquitur scriptor eximius Christianus Lupus ubi agit de appellationibus ad Romanam Apostolicam Sedem . Porro convenit, ut Summo Pontifici in tantis rebus, quas recensui, Romana Academia suam Operam prie stet .

190쪽

CAPUT VII.

Innocentius Septimus extinctam Romanam Academiam insaurare conatur. II. Iuam floruerlut tu Urbe Litterae , Eugenio Iuarto Pontifice . m. Eugenius ardes,

ct sipendia publicis Professori ut addicit. IV. Nico- Iaar Iuintur magnus Litterarum ,-Θmnini patronus . V. Eximii Proin res illius aes VI. De AH- soletis, o Platonis fortuna in Gamnasso Romano. VII. Status Θmnas ob Ponti cibus , quisuccessere. VIII. De consituendis Doctoribus in P eologia. u. Et in utroque jure. X. De Cancellariis Universita

rum.

Iluerat diu Romanum Gymnasium di rebus publicis quammaxime turbatis , cum Innocentius VII. multarum, -- gnarumque rerum peritissimus, inchoante seculo decimoquinto , supremum Pontificatum adeptus est. Qui, ubi primum , pacata Romanorum ditione , cujus causa Viterbium secesserat , rediit ad Urbem , statim de instauranda Academia cogitavit , viris doctissimis in eam accitis. Memorat hanc rem Theodo ricus de Niem , auctor illius aevi , in Historia de Schismate, Lib. 2. Cap. 39. ubi postquam retulerit Innocentium Romam reversum , magna civium Iaetitia exceptum, addit: nec non generale sudiam tu i a Urbe renovapit, quod eo defuncto statim epantiit. At Odoricus Raynal

diis Tomo xv I I. Annal. Eccles. ad annum ΜCCCCVI. CX-hibet ipsum Innocentii Diploma ad hanc rem editum ,

SEARCH

MENU NAVIGATION