De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Theologia . Ita tamen , ut Magister Sacri Palatii duos ex illorum numero deligat , qui Candidati doctrinam ad trutinam revocant, & Promotorem, qui eidem prie bet Doctoratus insignia, ipso Magistro Sacri Palatii formulam pronunciante. Indubium autem est, hoc Theologorum Collegium este partem Romanae Universitatis, & hujus nomine hoc ossicio fungi . Nam hujusmodi gradus litterarios conferre spectat ad publicam Universitatem . Et constat hanc facultatem suis le Univer satis Sacri Palatii , quae eadem est, ac Universitas Urbis. Neque alio nomine, Magistri Sacri Palatii hac facultate usi sunt , neque alio nomine eamdem ipsis Ponti fiees concessere, nisi quia praeerant Scholae , seu Univer rati Sacri PaIatii

Ad haec Procuratores generales ordinum Mendicantium,

eo titulo, in hoc Collegium adsciti sunt, quia olim iidem erant de publici Sacrarum rerum Prosesbres . Igitur hoc Collegium in hac re ipsam Romanam. Universitatem , cujus est pars , repraisentat.

IX. Quoad Doctores in Iure Canonico, vel Civili,

iam diximus Capite praecedenti , ex Constitutione Ioannis XXII. quae ,ncipit Dignam daximus , Doctores in utroque Iure constitutos fuisse auctoritate Cardinalis Pontificis in Urbe Vicarii, hac conditione, ut qui eo honore assiciendi e sient, prius examinarentur, Sc adprobarentur a publicis Professoribus . Igitur ad hos spectabae experiri, ac comprobare , an aliqui hoc honore digni essent. Iam vero , iis temporibus , saepissime Advocati Consistoriales , tamquam Iuris peritissimi, fuerunt & publici Prosessores, ut patet exemplis Oidradi de Ponte Ilionis Coppoli, Ludovici Pontani, & aliorum plurium ἀHinc fieri potuit, ut non nisi ipsis hoc munus adscriberetur . Certe , saeculo decimoquinto , jam Advocati Consistoriales hoc iure examinandi, probandique Doctores Legum Eclesiasticarum, vel Civilium utebantur . Nanx

212쪽

fit anno MCDLXXXIII. jus illud Advocatis Consistori libus confirmavit , declaravitque ipsis solis in Urbe eompetere, ita ut Doetores ab aliis constituti nullius essent

pretii, imo excommunicationem incurrerent, nec eissas esset in Foro patrocinari; sique Romanus Pontifex munus promovendi Doctorem committeret alicui, is in instituendo examine, uti deberet opera Advocatorum Consistorialium . Idque decrevit, ut nonnullos coerceret , qui hac facultate temere utebantur, in praejud cium,ingravamen Cardinatis Camerarii, qui Uni persitatis Studii Curiae, ct Urbis earumdem Cancellarius geZeralis existit , ac GIIπii Advocarorum praedictorum , sub quorum promotione , examine , probatio- 'ne in Universiste praedicta promovendi ad gradus p mcdictos hactenus promoveri conseverunt. Perspectum fit ex his verbis, jam ante haec tempora incubuisse Advocatis Consistorialibus examen instituere , & probare , si qui Doctores. in Iure Canonico, aut Civili declarari voluissent. De hujus amplissimi Collegii origine , olscio, ac privilegiis dicemus Capite sequenti, capta Occasione quod eisdem Sixtus V. regimen Gymnasii Romani commiserit. Porro laudatam Sixti IU. Constitutionem , praedictunaque ius Advocatorum Consistorialium, plures Summi Pontifices sequenti saeculo , & deinceps confirmarunt, ac vindicarunt, uti dicendum erit alibi. Igitur ex antiquissimo instituto, & ex pluribus Romanorum Pontificum Constitutionibus, a solo Advocatorum Consistorialium

Collegio constitui possunt in Urbe Doctores Iuris Canonici , vel Civilis; atque proinde in hac re Collegium hoc amplissimum est pars nobilissima Romanae Universitatis

atque hujus vices exhibet. Is vero est ordo totius rei agendae jam olim ad haec usque tempora ussitatus . Ex Advocatis Consistorialibus ille , quem Camerarium nun

cupant , inquirit, exploratque, an polleat Candidatus

tantab

213쪽

δ9o tanta Iuris scientia, quanta requiritur ad consequendum

Doctoris gradum . Hujus vero rei Camerarium , certum, consciumque facit aliquis e Prosessorum numero , quem docentem Iura Candidatus audierit. Is igitur testat tirCandidato vires esse pares huic muneri agendo . Eam ob

rem , singulis Advocatis Consistorialibus , & Delegato Cardinalis Camerarii, Monitores seu Bidelli an nunciant Doetorem stata die creandum esse. Conveniunt in aula magna Gymnasii. His Candidatus praesens sistitur a publico aliquo Iurium Prosessore. Tum Catholicae Fidei Prosessionem recitat, juxta Pii IU. Sanctionem . Deinde verba facit, disseritque de nonnullis Propositionibus ex Iure sive Canonico , sive Civili decerptis, quae antea ei

fuerant communicatae . Ubi finem dicendi fecerit, ultimus ex Advocatis Consistorialibus opponit aliqua, qtiae

Candidatus explicet, diluatque . Quod cum is praestiterit , egreditur aula, dum interim Advocati Consistoriales serunt suffragia, an sit Doctor promovendus. Si ei faverint suffragia, tunc Secretarius Collegii Advocatorum Consistorialium, jubente Decano, pergens ad ipsius Aulat fores, edicit illum probari decreto Collegit. Quapropter rursus aulam ingreditur, tuncque ille, qui vices

agit Cardinalis Camerarii, declarat certa verborum sormula Doctorem. Mox uno ex Advocatis Consistorialibus, quem vocant Promotorem , accipit Doctoratus insignia, Librum , Biretum , Annulum , & in sede collocatur . Tandem Delegatus Cardinalis Camerarii, Advocatique Consistoriales amplexu Doctorem excipiunt.

X. In constituendis Doctoribus Legum Ecclesiastic arum, sive Civilium , etiam Cancellarii Academiarum suas ubique habent partes. Hujus instituti pervetusta indicari potest origo . Cum nempe primus omnium Masurius Sabinus nou una hunc honorem conciliavit Iurisprudentiae accipiens ah Augusto , deinde a Tiberio publicam auctoritate in respondendi de Jure, quod munus antea dependebat

214쪽

debat a privatorum arbitrio , & populari opinione. Exinde invaluit, ut nullis fas esset Iura publice interpretari, nisi iis, quibus a Principe concederetur. Nec temere obtinuit hoc institutum . Nam cum Ieges complectantur Principis mentem , & voluntatem , consentaneum videtur, ut illarum interpretandarum facultas, non

cujuslibet hominis arbitrio, sed certis Iurisconsultis a Principe constitutis , permittatur. Ad hanc vero gerendam Provinciam necesse suit, a summis Principibus nominari Ministrum aliquem , qui ipsorum Vices gereret, hancque facultatem doctis viris, servatis quibusdam conditionibus , ipsorum nomine concederet. Romani quidem Pontifices in excitandis Universitatibus consueverunt hoc munus Episcopis demandare , ut patet ex pluribus illorum Constitutionibus, quae passim occurrunt in Bullario . Nam in hac re Ecclesiasticam potestatem interpellandam esse putarunt. Hinc Mendo in libro de J re Academico , & Escobarius in quaestionibus de Pontificia, & Regia jurisdictione disputant, an ad Ecclesii asticam , vel ad Civilem potestatem spectat Universitates ,& Doctores constituere . Certe in Bullario plurimae leguntur Romanorum Pontificum Constitutiones ad tempora usque nobis proxima, quibus variae in diversis Europae Civitatibus excitantur Universitates, & donantur privilegiis, concessa ut plurimum Episcopo facultate Doctores promovendi. Quandoque etiam Imperatores munus hoc Episcopis commiserunt. Refert enim Gallus in libello de Gymnasio Ticinensi Diploma Caroli IU. Imperatoris , quo Episcopus Ticinensis hanc facultatem accepit . Quandoque vero Principes munus hoc obeundum luere a summo Regni Cancellario. Nam cum C ancellarius praeesset Iuribus , & Rescriptis Principum, ipseque se continens intra cance Ilos, a quibus nomen hausit, redderet jura; videbatur consentaneum, aequumque, ut is etiam vices Principis ageret in iis constituendis, qui-

215쪽

P9abus cis esset Iura interpretari . Ita in Neapolitano Regno lanamus Cancellarius praeest Doctoribus promovendis . At neque necesse erat hanc provinciam summo Cancellario delegare , neque is adesse poterat in omnibus Civitatibus, & Universitatibus Regni, ubi Doctoratus honores conseruntur . Quapropter vel ipsi Civitatum Episcopi, vel alii avetoritate accepta a Principe, hoc ossicio fungi debuerunt . Et hi dicti sunt Cancellarii

Universitatum, quod eorum munus Videretur muneri

Summi Cancellarii respondere , & convenire. Unde a nonnullis Scriptoribus, praesertim Escobario in quasionibus de iurisdictione Pontificia, & Regia in Studiis generalibus, Cancellarii Universitatum dicuntur Vicarii Summi Cancellarii . Distincta tamen sent ossicia. Nam in omnibus sere Universitatibus Cancellarius Universitatis distinguitur a supremo Cancellario Regni. Haec itaque causa fuit constituendi in Academiis omnibus Cancellarios . Hanc hujus muneris originem statuit Cothmannus in Responsionibus Academicis , ubi ait: Dipus Augu-sμι, quo major, ct angustor Puris auctoritas habereretur, ct esset,primus consiluit, ut ex voluntate ejuΙ responderetur Leg. a. q. penuit. Digest. De Orig. Iuris, ct rei tam augusa, nonnis Augusto auctore celebrare- ur , ct consceretur, ex quo famim est, quod Academiis, ct Scholis suHiei olemniter insituris secutiares Academiarum Cancellarii Wnt consiliati , qui Majestatis principalis , quam eo nomine semper adire incommodam erat, vicesiubirent, ct de 'ure respondendi licentiam eoncederens . Hanc etiam statuit Peretra, Acad. Quaest. Lib. 6. Disp. I. ubi inquit: CaucetiarIi Academiae munus praecipue consssere in eonferendis gradi,us Doctoratus

Magisterii , ac similibus. Cum enimpotesas doctorandi supremo Principi de Iure comperat, expeditio graduum con guenter sectabit ad Vicaritim Principis, qui es Cancellariur ; Acut enim Caneellarius Regni asad atriguas

216쪽

absolutus expeditor prioilegiorum , ita Cancellarius Principis pro Academia , asue adeo expeditor , seu in executione collator pripilegiorum , quae sunt in Academia praecisus, qualia Doctoratuum , ct Magi seriorum gyadus. Consentiunt Mendo in libro do Iure Academi- eo , & Escobarius loco Citato , aliique . In Urbe, decimo quarto iaculo auctoritate Cardinalis Pontifieis Vicarii, in spiritualibur pro tempore exisentis, conserebantur honores Doctoratus in utroque Iure , uti patet ex citata Constitutione Ioannis XXII. quae incipit , Dignum duximus . At saeculo decimo quinto, jam id munus erat Cardinalis Camerarii, cum Sixtus I U. Constitutione Sollicitudo Pas oratas incit, id confirmavit, inquiens, temere ante hac promotos Doctores in Apostolicae Sedis, dile in silii Raphaeias S. Georgii ad Helum aureum Diaconi Cardinalis, no ri, pro tempore exi entis Romani Ponti eis Camerarii, qui Uniperstatis Studii Curiae , di Urbis earumdem Caneellarius generalis exi is,

ct in Boe Apostolica, ct Imperiali fangitur potesate .

Cui instituto occasionem dare potuit , quod Camerarius es et Cancellarius Aulae Pontificiar, R in Aula stationem habebat Universitas Sacri Palatii; quodque Eugenius IV.

in Constitutione A Supremo Patrefamilias annΟΜc DXLII. iusserat Cardinalem Camerarium imminere electioni Resormatorum, ac Notarii Gymnasii, tum rationibus eorum administrationis, quas , expleto suo munere , reddidissent. Nondum tamen, Pontifice Eugenio, officium Cancellarii addictum fuisse Cardinali Camerario, indicat Pontificis in laudata Constitutione silentium . At Sixto IV. sedente, id iam receptum erat. Deinceps useque ad haec tempora Cardinalis Camerarius S. R. E. est simul Cancellarius Roman e Universitatis . Porro amplissima est Cardinalis Camerarii dignitas in Aula Pontificia , utpote qui successisse videtur veteri Cardinali B b Ar-

217쪽

I9 Archidiacono , qui primus erat Pontificis Min i ster; qui junioribus Clericis imminebat ; negotia , & bona Ecclesiae temporalia administrabat; curam gerebat viduarum ,& pauperum; denique jurisdictionem Episcopi exercebat.

Fuse de Archidiaconis agit doetissimus Thomassinus Par. I. Lib. 2. Cap. I 8. Ueteris & novae Ecclesiae Disciplinae. Resert Ciac conius , Gregorium VII. ante Pontificatum , hanc dignitatem obtinui Le, atque eam contulisse cuidam Ioanni , qui cum postea in Clementis III. Pseudopontificis partes de cistet , causam dedit, ut deinceps extincta fuerit in Romana Ecclesia dignitas Archidiaconi. Attamcn, teste Uvilelmo Malmeis buriensi, in Concilio Bariensii sedit Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis , juxta Romanum Archidiaconum . Quapropter censet Thomassinus , desiisse in Ecclesia Romana munus Archidiaconi, quod Cardinales provecti ad majoris dignitatissastigium, sibi Archidiaconum imminere noluerint. Ei successit Camerarius , cujus officium notum jam erat seculo duodecimo, quo tempore, occurrit Cencius Sabellus Camerarius, & Cancellarius, tum Cardinalis , denique Summus Pontifex Honorius III.

218쪽

CAPUT VIII.

DE GYMNASIO ROMANO SAECULO DECIMO SEXTO

Iuid egerit Leo Decimus. II. Luidque decreperit ad Romani Θmnasii splendorem . III. Sacra AEdes extructa. IV. Calamitas Litterarum sub Gemente Septimo . V. Resiturae Scholae publicae a successoribus Penti cibus. VI. De re litteraria Gamnas , hoc fu

eulo . VII. Sixtas Quintus ejus patrocinium nouuu lis Cardinalibus commendat. VIII. Gusdem regimen Adsocatis Con orialibus committis. IX. De Adpo- eatis Consi orialibus. X. De Rectore. XI. Ius creandi Doctores Legum huic Collegio con malam, vindicatum . XII. De consituendis Doctoribus in Medicina , ct Philosophia.

Omani Gymnasi felicissima tempora, quae Eugenius Quartus , & Nicolaus

Quintus bonis artibus procuraverant, nonnisi sub Leone Decimo litterarum Pontifice amantisinoo rediere.

Nam priedecessores Pontifices gravissimis curis bellisque impliciti, augendae rei litterariae incumbere non potuerunt. Hinc,ubi Leo Decimus suprenuina Pontificatum conscendit , id carmen a doctis viris inscriptum est: in arcu triumphali

ad Hadriani pontem, quo significabatur, illuxisse demum litteris, ac Iitteratis tempora auspicatissima . Olim habali Capris fac te ora , Ie Ors Mavor. Olim habuit, sua nunc temporas Palla habet. Et sane Pio II. in liberalibus disciplinis summe versato, datum est probro a Franscisco Philelpho,do flos viros neglexisse, uti colligitur ex epistolis Papiensis , quibus haec calumnia diluitur . Nam illum docilis viris defuisse ino-

Bb a pia

219쪽

I96 pia aerarii gravissimis bellis exhausti, testantur Platina,&Ciacconius : Fovere ingenia forum temporum non Bi-δει , guod tria gradissima bella ab eo fuscepta aerariuis

ribus aulicis, o beneflciis eccles ieis rapit: orantes , poemata recitantes libenter audivis; eorumque judicio , qui aliquid pere viderentu uafripta commisc .

Eadem sortasse causa Sixtus IV. quamvis & ipse dostissimus, & olim in pluribus Academiis publicus Prosessor Theodoro Gagat libros Aristotelis de animalibus in Latinum translatos ipsi offerenti, exiguum quidem centum aureorum munus concessit, quod ille aegerrime serens projecit in Tiberim . Nam tantam subiit pecuniae calamitatem , ut primus nova Collegia venalia instituerit, nova Vectigalia decreverit, plurima officia vendiderit , & in horum numero Notariatum Gymnasiit. Caeterum praeclari m me meruit de re litteraria ob extructam

Vaticanam Bibliothecam, advectis ex omni Europa libris , constitutisque annuis proventibus , ad emendos libros, alendosque illius ministros. De Alexandro UI. scribit Ciaeconius : Artes liberales , s non colebat, G i-rabasur, ct Iurispraesertiminuentiam,salaria Doctoriabui , stipendia militiseus, mercedem MerariiI numsuam es disserro , nedum auferre si s. Ιmo ab Alexandro VI. Pontifice auctum est Gymnasii aedificium , quod sub Eugenio IV. coeperat excitari. Unde Andreas Fulvius in Carmine de antiquitate Urbis ad Leonem X. lib. a. ait: Nec vos Pieridum reboantia tecta subo . Hic tisi Θmnosum med aspectatur in Urbe . Musarum , Phaebique, ac Palladis artibus ingens . Eugenii Garti auspiciis, di munereprimum. Fundatum , cui Roma sipis derit annua dona . Collecto magnis ex pectigalibus auro.

Per Isenda ferar illic prostensibus artes.

Haec

220쪽

ILee loea Alexander Sextus renovavit, ct auxit. Adjungens aedes spatio majore propinquas . Amplaque porticibus designans atria magnis.

At his omnibus longe quidem praestitit Summus Ponti sex Leo X. cujus insigne suit erga liberales artes studium haustum ab atavis, Cosmo proavo, & Laurentio patre , eximiis litterarum patronis; & ab optimis Institutoribus Angelo Politiano , Demetrio Chalcondita, & Urbano Bolganio; tum a doctis viris, quorum familiaritate usus est, Marsilio Ficino , Ioanne Pico Mirandulano, Christophoro Landino, celebri Ioanne Lascare, & Marullo Tarcani ota . Quapropter statim ab adepto Pontificatulitteris , litteratisque consuluit; ac primo quidem sibi ab epistolis esse voluit Petrum Benabum , & Iacobum Sadoletum, qui caeteros omnes eloquentiae laudibus anteibant; Uaticanat Bibliothecae Beroaldum juniorem in arte Poetica excellentem praefecit; & in Gymnasio Romano praeclarissimos Prose res collocavit. De qua re ita scribit Jovius in hujus Pontificis vita . Gamnasium Pero acetiis undique gravissimarum artium Professoribus ita in- sauravit, ut neque Bononiensi, neque Patapino , vel δε-ctorum praestantia, pel auditorum concursu cedere Bideretur . Augustinus Suessanus Milosophiam , ct Chriss-phorus Aretinus Medicinam pro rebatur, Hieroum ut Burigetia Araris enitam docebat. In humanioribus,

diis , eruditione , Alo, ct eloquentia Parrhasius Ofentinus erat Detsignis: In Graecis litteris eminebat B IIui Chalcoud Ias, ejus Demetriissius, gai usius Ponti is

in adolescentia fuerat praeceptor. Singulos vero vel mediocris etiam nominis Poetas, ct ex ut iis, nobilioribus artibus infructos tanta benignitate fuscipiebat , ut omnes jam excitatis animis ad excolenda litterarum s

diu vehementer accenderentur, quum a tanto armorum

strepitu , quo neglectis litteris , Iulii aures magnoperegsudebant, tandem virtuti locus patefactas esse videre-

SEARCH

MENU NAVIGATION