De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

228 Collegium edocendis litteris excitaverit, atque pluribus

beneficiis cumulaverit,tamen nil detractum voluit Roma-

Universitati, seu Gymnasio Sapientix . Quapropter erravit Andreas Victorellus , cum in additionibus ad Ciac conium , agens de Gregorio Pontifice , scripsit: Urbis Gamuasum , spe Cialegium Romanum fundamit foeeodem avno idem Sanctus Pontifex, illa ue Patribus Socieratis Iesu regendum dedit. Nam illud est, ac diei debet Urbis Gymnasium, ubi res litteraria aut toritate Principis, vel Magistratus ordinatur ; Prosessores publica auctoritate constituuntur, & publico stipendio aluntur ; ubi custodiuntur leges a Principe latae; ubi Jura , &Medicina edocentur; ubi Rector utitur iurisdictione a Principe concessis. Hoc Gymnasium, & olim ab Innocentio IV. 8c Bonifacio VIII. & Gem te V. & deinceps a Gregorio XIII. Sixto U. Alexandro VII. dictum est Sitidium Urbis . Caeterae Scholae publicae, quas tum Patres Societatis, tum Scholarum Piarum, magno cum Civium commodo, Sc utilitate, in omnibus fere Civitatibus habent, nisi illae accedant conditiones, minime dici possunt vera: Universitates . Gravioris erroris rei sunt

Mendo in libro de Iure Academico, & Cardinalis de Luca Discursu . ReIationis Cupiae Romanae, qui dignitati Romanae Universitatis plurimum detrahunt. Nam Romana Academia antiquitate temporis , beneficiis Pontificum , peritia Prosestorum , numero Disciplinarum , ordinatione rei litterariae, nullis gliis Scholis publicis Urbis primas concedit. Atque hinc Universitas Urbis dici coepit Archivmnasium in VI. Hoc quoque saeculo in Cathedris Romanis praeelarissimi Professores docuere . Nam Rhetoricam , litterasque humanas pertractarunt Ianus Parrhasius sub Leone X. Romulus Amaseus sub Paulo III. Sylvius Antonianus sub Pio IV. Thomas Correa, &Marcus AntΟ-nius Muretus sub Gregorio XIII. Aldus Manutius sub

232쪽

229 Clemente VIII. notissima ingenia . Mathematicae Disci- ,linae , ineunte hoc saeculo , Pro florem habuere Nico-aum Copernicum , quem in Urbe aliquas observationes secisse testatur Veidlerus Cap. I 3. q. I9. Historiae Astronomiae . Huic addendus Ioannes Tai erus Hannonius Mathematicus celeberrimus , auctor libri de usu spherae matericiis hactenus ab emnibus Philosophis γ Mathematicis magno sudiosorum incommodo neglecto, nec non eris Mathematici, ubi Chiromantia, & Astrologia prolixe exponuntur , quem in Urbe docuisse tanta fortuna , ut tercentos Auditores haberet, testatur Ghilinus in Theatro Litteratorum. Nec omittendus Lueas UaIerius Romanus , cujus magna cum laude meminit in Pynacotheca Janus Nicius Erithraeus . In Philosophia excelluit Augustinus Niphus Suessanus clarissimi nominis Philosophus Peripateticus , cujus operam magnis stipendiis Academiae omnes Italiae exoptarunt Qui dum in Urbe doceret , iubente Leone X. Pomponatii Librum de immortalizate animorum consutandum accepit, demonstrans magno eruditionis apparatu ex principiis Aristotelicae Philosophiae, animas esse immortales, quod Pompona- tius negaverat. Nec siluit Pomponatius, sed edito Defensorio, se adversus Niphum defendit. Tum alii in Niphum prodiere adversarii, Franciscus Lychitius Franciscanus , qui raeoremata philo fhica Nipho opposuit,& Lucas Prassicius An versinus, qui edidit Confutationes in quasdam Niphi commentationes pro de Mone Catholicae ct Peripateticae veritatis . Sed Niphi partes contra Pomponatium defendit Chrysostomus Caselenes Dominicanus edito contra illius Defensorium libro de immortalitate animorum . Fuse de Philosophi eo hoc certamine agit Iacobus Brucherus in Historia Philosophiae . Sub Clemente VIII. celeberrimi duo Philosophi in Gymnasio Romano sedem habuere, Franciscus Patricius Platoni-

233쪽

Aristotelis. Quae causa fuit, ut armis litterariis inter se

congrederentur , uti narratur a Bruchero in Historia

Philosophiae . Ediderat Magonius librum de eonsen Aesotelis, ct Platonis, hocque illius studium conciliandi utrumque Philosophum Patricio minime placuerat . Enata deinde est occasio congrediendi. Cum enim Magonius suscepisset patrocinium Dantis Poetae contra Castravillam , editis duobus libris , in quibus , data occasione, Patricium carpebat, quod Aristotelem acerbe ageret ; Patricius , edito libro, se adversus Magonium de- sendit . Quod ita hunc exasperavit, ut novo scripto reum plurimorum errorum Patricium postularet. Rursus ediata responsito ne se defendit Patricius, rursumque Patricium impugnavit Magonius ; nec desiisset, nisi ille finem scribendi secisset. Neque cum Iacobo Mazonio solum Patricius graves habuit controversias, sed etiam cum Theodoro Angelutio Philosopho, ac Medico Patavino de Philosophia naturali. Tantum autem propriarum hypothesum assertione odium incurrit, ut coactus suerit paulo ante mortem nonnullas retractare . Et studuit quidem in suis Dis sonibus Peripateticis Aristotelem cum Platone conciliare, ita tamen ut Aristotelem pessime

egerit, ac veluti consarcinatorem , & plagiarium traduxerit. Quem tanto Odio prosequebatur, ut cum novam suam de Universis Philosophiam Gregorio XIII. dedicaret , Pontificem hortaretur, ut proscripta ex Urbe, atque

omnibus Gymnasiis Pontificiae Ditionis,Aristotelica Philosophia, tamquam impia , 5 prophana, Platonicam doceri juberet. Et hanc Christianae Religioni consentientem, illam vero Ethnicae superstitioni, edito libro, cui

titulus ArGoteles exotericus , pluribus argumentis probavit . Quoad Medicinam, ea, hoc iaculo a Romani Gymnasii Proselsoribus magnam lucem accepit. Barthol maeus Eustachius sub Pio IV. Anatomen , Medicinamque

tractans in publicis Scholis, plurima , eaque praestantissi

234쪽

a Ilma in re Anatomica primus observavit. Quod ipse premiserat in versione Erotiani, ubi ait: ulud pelim scias,

quosdam a me tibi observationes, ct inventiones anas micasparatas esse , quoι modo aequum, ut sero , ut mihi judicem praebeas velit, legi e unquam paeniteat . Celebres sunt ejus Tabulae Anatomicae , quas e tenebris primus omnium eruit clarissimus Medicus Clementis XI. Ioannes Baptista Lancisius. Ex his Τabulis has inventiones Anatomicas tribuit Eustachio Iliacynthus Gimma ΤOm. 2. Hist. Litter. pag. 7O6. in epist. ad Lancisium : uod primus Stasedem detexit masculum ne e in movendis o us necessarium,inalia , quae Vesuvius,BI-- cardus, Verheten, aliique non retulerunt. 2uod ca mos fuccenturiatas Bahuiui, erit, ct atrabitares Barnotini primum cIiis nominibus defer sit . LaodGammerdamium fugerapit, aegraepenit in defcribendis uter ligamentis , ct Grainum in musculis labiorum2ulzae . Luod os uteri internum , ct folliculorum oscula Vnovit, quae Mai labius a euasit sagmata . suo sidit ante Fallopiam rabas Fallopianas dictas ,-indieasit ante Pecque tam , canalem Ii hae, ct e li in thorace , , plura etiam circa cerebelum . Luod item varios pecudum foetus cum membranis , eo ledonibus primum observavit. Constantius Varolus Bononiensis,

Medicinae, & Anatomiae peritissimus , Archiater Gregorii XIII. & publicus Anatomiae Prosessor primus reperit originem nervorum opticorum, de qua re librum scripsit . Sallustius Salvianus Romanus pluribus editis libris elarissimus, publicus Prosessor sub Gregorio XIII. novas excogitavit, defenditque sententias in libris de urinarumae direntiis, causis , ct judiciis , quas tum privatis , tum publicis disputationibus , ab aliorum Medicorum invidia vindicavit. Andreas Baccius, & Marsilius Cagnatus , publici Medicinae Prosessores sub Clemente VIII. magnum sibi nomen in re Medica compararunt. Quo etiam

Dd a tem

235쪽

a Iatempore effleberrimus ille Medicus, at Philosophus Andreas Caesalpinus docuit e Cathedris Romanis , qui cir-εulationem sanguinis in humano corpore ante Haruatum observavit. Ita enim ait in suis Quaestionibus Peripateticis Lib. 1. Cap. q. Idcirco sumo per venam arteritis milem ex dextro cordis ventrieulo fertidum haurieus sanguinem, eumque per anasomosm arteriae Penali reridens , quae insui rum cordis ventriculum tendit, trans mimo interim aere per asperae arteriae canalet, qui juxta

arteriam Senalem protenduntur , non tamen osculis communieantes , ut putavit Galenus , solo tactu Iemperat. Huic sanguinis circulationi ex dextro cordis ventriculo per pulmones in sun rum ejusdem pentriculum optime resondent ea , quae ex dissectione a arent. Nam duo sunt vasa in dextrum ventricatam de uenris , duo etiam in Iuni rum , duoram autem unum intromittit tantum, alterum educit membranis eo ingruio constitutis. Tanti viri famam non leviter obscuravit Nicolaus Taurelius ,

editis contra Caesalpinum Alpibus caesus, ubi eum Athei Rini accusat. Nam in suis doetis Iaaesionibus Peripateticis visus est adhaesisse Aristotelis de Deo , deque humano intellectu sententiae , unamque animam statuere pro cor, Porum animatorum numero muItipIicatam , cujus parti-eipatione corpora sint animata omnia , hancque universalem animam esse Deum ia Et satetur Brucherus in Historia Philosophiae Caesalpinum abreptum studio Aristotelis,

unam voluisse animatorum communem animam, quae pro varia subjectorum materia, varias etficeret animatorum

species . Sed raritate hujus libri Gesalpini, factum est, ut nec illius sententia satis perspecta sit, neque ab hac nota vindicari possit. Denique , hoc eodem saeculo, RO- manum Gymnasium habuit Iurisconsultos eximiae doctripae Benedictum Lomellinum postea Cardinalem, Bonsignorum Finet tum , Flaminium Parisium , Cinum Cam-Panum, Hieronymum Pariset tum, & Petrum Paulum Parisium

236쪽

2I3 risium postea Cardinalem . Quapropter ubi Summi Pomtifices Pius IV. Pius V & Gregorius XIII. emendando Decreto Gratiani nonnullos insignes Iurisconsultos , ac Theologos incumbere decreverunt, Romani Gymnasii

Prosessores minime omiserunt. Nam Hieronymus Pari-

setius Regiensis, publicus Iuris interpres , & Christophorus Patavinus Augustinianus , Prosessor Theologiae , operam in hac re suam praestitere; uti constat ex Antonio Augustino,& Doviatio in Praenotionibus Canonicis. VII. Ad Gymnasii Romani gloriam , & utilitatem, hoc saeculo , Sixtus V. Pontifex inauguratus est, qui sacrarum rerum Prosessorem in eo egerat. Ita enim testatur Lelius Peregrinus in oratione funebri, quam Sixto e vivis sublato , habuit in Basilica Liberiana , quamque in hujus Pontificis vita inseruit Ciac conius : In omnibus feres cientiis, ait, admiraeuium eruditus a Musis minime alienus , solida eloquentia, incredibili Philo phiae eongnitione infructus , sacris litteris, ac Theologicis di cultatibus enucleandis fui ordinis SchoIaI mire extulit. Romanum Θmnasin, in quosublice Geolo-gjam prositebatur , exornavit. Qui autem fieri potuistet, ut nullam de Romana Universitate tantus Pontifex gere rei curam Z Imo nullus eo liberalior , & munificentior , Gymnasium oppressum aere alieno liberavit, collata pecunia viginti millium aureorum . Et ut illius utilitati prospiceret , Congregationem amplissimorum Cardinalium statuit , quorum munus esset tuendi , vindicandi , augendi gloriam , & jura Romanae Academiae . Itaque in sua Constitutione, quae incipit , Immens aeterni Dei,

data anno ΜDLXXXVII. qua plures Cardinalium Congregationes ad Ecclesiae, &Reipublicae negotia pertractanda constituit , quinque Cardinales patrocinium Universitatis gerere decrevit: Illud etiam cogitantes , ait, uod litterarum cognitio, liberalesque doctrinae , disciplinae , quibus juvemus inpiabiicit Gamnasis instruitur,

237쪽

pietate conjungantur a erunt usilitatem : tanc enim Crietitates , Regna optime admiuifrantur , fugientes, intelligentes gubernacula poserint; ob eam sane causam , Romani Θmnasii , ejusque Univer talis ornandae , ct ampli candae curam merito gerimus, de , i iam Universitarem ab aere alieno viginti duo-ν vim miliati cutorum, di pluribus oneribus subie-τatimur , di plane uberavimus . Dagae , ut iiiIuI rationibus, quam optimeprospiciamus, Carrinate1 quinque eidem Θmna , Univer tali illiusve reform tioni praescimur, quibus facutiatem concedimus , opus fuerit praeuaror Theologiae MagiWros, ct liberalium artium Professores , egregios Parmeon uos , undecum

que ad juvencutem erudiendam evocent , qui morum in regritate , eruditione , atque eugantia litterarum Non

minusprorsent, quam peritia , usique docendi, os usque praelectionibus jusenes instruant , utque i gulit

entiarum Mogisris pro meritorum rat Icne, re. amen Nobiscam , aut cum successoribus noseris articipata ,s pendium consituant. Primus Leo X. Pontifex Maximus addixerat quosdam Sanetae Romanae Ecclesiae Cardinales gerendo patrocinio Romame Universitatis , nempe priminum Cardinalem ex Episcoporum numero , itemque pri mum Presbyterum , atque primum Diaconum . Nam BO- nisecius VIII. commiserat tuenda jura Romanae Academiae Abbati S. Laurentii extra muros, Priori Basilica: Saneta Sanctorum , & Praeposito Ecclesiae S. Eustachii . Eugenius IV. iusserat Cardinalem Camerarium imminere , cum Reformatores , expleto suo munere, rationem reddidissent administrationis publicae pecunim Igitur primus Leo Pontifex nonnullos Cardinales nominavit ad Romani Gymnasii praesdium.. At Sixtus V. novam ad hanc rem Cardinalium Congregationem statuit , cui facultatem quoque coneessit accersendi , 'si ampliora auctoritate

238쪽

ritate opus esset , ad Romanas Cathedras clarissimos Proia sessores. Huic etiam Congregationi patroe inium commendavit Collegiorum quorumdam Urbis , nempe Maronitarum , Graecorum , ac Neophytorum , imo & nonnullarum Europae Universitatum , quae singulari jure suberant Apostolicae Sedi, Parisit ensis , Bononiensis , &Salamantinae: Eidem Congregarioni imponimus, ut earumdem Univer ratum , atque ad eas pertinentiuis uegotiorum apud Sedem Asostilicam curam gerat , illarumque necessitates Nobii, successoribu ue Nos is ordine

exponat , ut eis ex paterna charitate , opem, O auxι-liam Gerre paleamus, easque interdum per litteras τι-

inter, nostropae nomine Catholicis piris Aso solicam Benedictionem imgenia vir , iussique , prospere cuncta evenian , aD s spiritum eon Ili fautorii a Deo Osrimo Maximo defrecetiar : quibus verbis indicatur Oxoniensis Academia , quae etiam in tutelam fuerat Sedis Apostolicat. In hac Congregatione , ut plurimum locum habuit Cardinalis ille , qui Pontificis esset fratris filius , uti Cardinales, Petrus Aldobrandinus , & Antonius Bar-berinus, cujus proinde summa erat dignitas , Rauctoritas. Desiit deinde haec Congregatio , uti etiam Cardinalis de Luca in Relationar Curiae Romanae testatur ; nul Iamque illius successores Pontifices in suis Constitutionibus mentionem secere.

VIII. Ab eodem sapientissimo Pontifice , regimen ,& administrationem Romanae Universitatis insigne Advocatorum Consistorialium Collegium accepit , ita ut Rector Universitatis semper ex illorum coetu,& illorum sus- fragiis eligeretur. Refert Cartharius in Syllabo Advocatorum Consistorialium Sixti Papae U. Constitutionem ad hanc rem datam anno Μ DLXxxv I I. quae incipit Sacri solatur miniserio . Ibi Pontifex ait , tum ob amplis- smi Collegii merita , quod aureorum sex millia suble vandis Romanae Universitatis necessitatibus contulisset ,

239쪽

216 tum quia in illum Coetum viri doctissiimi cooptarentur, se eidem Collegio regimen Gymnasii perpetuo committere t Attendentes, quod si dictum officium Collegio dilectorum liorum serae Aulae nosrae Corisorialis Adpo-eatorum flerpetuo uniretur , ct incorporaretur, idem offetum felictui gubernaretur, ac utilitati publieae , cti sui Θmna plenius consuleretur, cum in dicto COIIe-gio,semper a snt piri litterarum scientia , rerum exserientia , se usu ct prudentia praefantes . Cum enim in hoc Collegium praeclarissimi totius Italiae Iurisconsulti

consueverint admitti; cum iisdem eonsueverint Pontifices gravissima negotia committere ; cumque Advocati Consistoriales magnum honoris locum obtinerent ; recte sapienterque Pontifex , illorum administrationi ymnasi una perpetuo eommittendum esse existimavit. Et ita quidem , ut nil detractum voluerit ex iuribus omnibus, Omnique auctoritate , quibus antea, sive ex Constitutionibus Pontificum , sive ex consuetudine , usuque , siVejure , sive quovis alio nomine Rectores utebantur; Oficium Rectoratus Gamnosi Urbis hujusmodi , ait, seri um Collegium regendum, ae gubernandum juxta providam dispo tionem , ct ordinationem per cos, vel ma jorem eorum partem faciendam , ct toties , quoties eiι , pel eorum majori sarii expedire videbItur , mutandam, eum omnibus , ct ngulis tutas fructisus , juribus , Ob- ventionibus , ct emolumentis universss, ct quibuscum-pue tam ordinariis , quam extraordinariis, uae alii,

ut pro rempore fuerunt Rectorer dicti omnini, quovis

modo fisuerunc , feti tabere potuerunt , ac quibusvis causis , ct ra ioπibus, necnon quibusvis honoribus , onertisas , praeemiπ utiis , autelationibus , praerogarizis , jurisdiTionibus , suNoritatibus, facultatibus , libertatibus , immunicGribus,stexemptionibus, privilegiit,

240쪽

ReHores dicti Θmnasii , . quaviι ratione, et es causa usi, gavisi, potiti fuerunt, , gaudere , ct potiri s

tuerunt , Collegio Adpocatorum hujusmodi , Da quod licear i, Collegio per se , vel situm , su alios eorum , ct Gilegii hujusmodi nominibus corporalem, realem,e' of tialem posse onem dicti O ii a rehendere ,

perpetuo retinere , illi que fructus , redditas, proventus , , obventioncs , ct emolumenta percipere , ex

gere , te Pare,'σπ suos, ac Couegit , o ii θω modi usus , ct utilitatem convertere ; i umque incium per se , di quemlibet eorum exercere, regere, ct gubernare , ac ιmnia , ct gula, ad hujusmodi incium, ejusque liberum exercitium spectant , pertiuent, gerere , ct facere , cujusvis licentia de per minime re-

qui ra , auctoritate Mosolica , tenore gramentium se petuo unimus, ct iocorporamus. Quapropter Pontifex nil derogatum voluit iis , quae circa regimen Gymnasii, os-ficiumque Rectoris Bonifacius VIII. Eugenius IV. &Leo X. in suis Constitutionibus decreverant . Itaque , eodem anno, die Quarta Septembris, Advocati ConnsfOriales , ritibus consuetis , Gymnasii possessionem inivere, Primumque ei praefecerunt Rectorem Horatium Burghelaum ornatissimum virum. Interfuere huic rei Vincentius Parensius, Caesar Marsilius , Pompeius Arigonius , Hieronymus Gabrielius , Cinus Campanus, Alexander Litta , Ioannes Gargias Mellinus , Coronatus de Coronatis, Mutius Vellius Advocati Consistoriales . Ratam vero habuit Clemens VIII. anno MDxCIx. Constitutione , Decet Romanum Pontis em , hanc administrationem Romanae Universitatis Advocatis Consistorialibus demandatam,

cum probavit, confirmavitque quidquid ab ipsis ad illius regimen sancitum fuisset: Praeterea, inquit, omnis, sngula Scatuta , Conclitutiones , Ordinationes , ct Capit, ager Collegium Advocatorum hujusmodi ,stro ejus, ovo Iotiorum illitis , Θmnas praedicto, eiVua Re-

SEARCH

MENU NAVIGATION