장음표시 사용
261쪽
, 239 atque Bibliothecarius dicatur: ut etiam eorumdem A . vocatorum Consistorialium suffragiis Presbyter aliquis constituatur, qui librorum curam gerat; in ipsa Biblotheca adsit; aureos nummos decem , loco stipendii singulis mentibus accipiat; Sacrum faciat in AEde Gymnasii, diebus, in quibus patent Scholae; & primus Custos
nuncupetur . Huic adjunctum Voluit Presbyterum alium,
nomine Subeustodis, de Advocatorum Consistorialium suffragio, deque primi Custodis consensu deligendum , ita tamen , ut Advocatis Consistorialibus liberum sit, hos a Bibliothecae cura amovere , si ita expediret. Et primo Custodi data potestas constituendi in seriorem ministrum ad vilia Bibliothecae ministeria obeunda . Constitutionis haec sunt verba: Votamus rei mens a scuta decem uni Sacerdoti, qui cusoria es iam nosse Bibliot/e sat, Privas Cusios nuncusetur, ct alia mensrua fata stem an Subcu odi, qui parite t Sacerdos una cum mansonibus in aedibus dictae Sapientiae a praedicto Collegio Advocatoram, ad gnandis , in quibus iupradictus Custos, ct Subcu os assiduo re dere, ct habitare.
ut nequeant eas ulli alteri locare neque ullo modo etiam grans cuis Gm concedere, ct alternatim diebus.
in quibus publicae lectioner in Sapientia habentur , Sacrum Assis Sacri cium celebrare Sacrisiae, ct ejusque boπorum acrarum tu euemlium curam, O
tio, ct amotio ini ad nutum, ct Iibitum dicti Colleati
Adpocatorum noWri Cori orti in futurum . His tamen muneribus explendis , prima-illa vice, Pontifex priefecit Marcum Antonium Burat tum Advocatum Consistoria-em Bibliothecarium, Carolum Magrium Presbyterum Custodem primnm, &Faustum Matronum Presbyterum Maronitam Custodem alterum : jussitque , ut descriptis libris omnibus , singulisque, qui in Bibliotheca asservan- tu I ,.se se ad illorum curam Primus Custos, cum suarum
262쪽
rcrum periculo , solemniter obliget . Omnem vero administrandae , augendae , conservanda: Bibliothecae pol statem uni Advocatorum Consistorialium Collegio commisit , his verbis: Curam vero, regimen , gubernium ,
adminifrationem , ct follicitudinem pro implemento ,
executiove, manarentione omnium supradictarum no-
grarum ordinationum , i rus Bibliotbecae, exesta hae rima vice , deinceps perpetuis futuris temporibas imponimuI , injungimus ,-committimus eidem Collegio A vocatorum nostri Con orii , quod teneantur eligere unum ex iisdem Advocatis in Praefectum ejusdem Biblio-Mecar , Bibliothecarium nuneupandum , duraturum a triennium , vel alias arbitrio Collegii , praest , continua , ac sedula cura inligilet , ilibet ex pradictis mini ris munere ius legitime di deliter fune
ejusque Mersiam , e - fuspellectilem , euretque omnia a praedictis Custode , Subeustode , ct minifrii , qu
obedire teneanturperfecte , i, diligenter impleri . Neque praetermisit Pontifex annuum censum conservandae,& augendae Bibliothecae neces arium. Nam pecuniam ex locatione aedium , quae ad Gymnasium spectant , desumptam , emendis libris , aliisque Bibliothecae, aut Gymn si usibus , de sententia Collegii Advocatorum Aulae Consistorialis jussit applicandam . Quoniam vero publico commodo , & rei litterariae incremento hanc Bibliothecam extruxerat, edixit , ut diebus singulis, quibus non esset feriandum , pateret omnibus , data tamen saeuitate Advocatis Consistorialibus , quorum arbitrio totum hoc commendavit negotium , Ordinandi , quanto temporis spatio, mane , vespereque , fas esset universis Bibliothecam adire : Ut autem Buliothera i a jugiteri erviax Uur publico , volumns , mandamus , disraerci simul, quod retineatur aperta de mane per horor g
tuor con inaui Angulta diebus non festiit de prxcepto,
263쪽
excepta fer a quiπia, in qua vacare so I. Diebus au-iem , in quibus publicae lectiones in eodem Θmnasso habentur , retineatur aperta, tum de manc , quam de vespere, ct juxta ordinationem desuper faciendam a GID-gio praedictorum Advocatorum nostri Consi orti . His sapientissimis Alexandri VII. legibus ad nostra usque tempora , Bibliotheca administratur , cui praeest Advocatus
aliquis Consistorialis . Patet vero quatuor integris horis matutinis , ac tribus horis vespertinis , singulis diebus , quibus in Archigymnasio docetur, aliis vero diebus non festivis de praecepto, patet dumtaxat horis matutinis; die vero Iovis minime patet. Ab eodem Pontifice Alexandro VII. inflicta est Excommunicatio latae sententiae, cujus solus Romanus Pontifex veniam facit , iis , qui Bibliothecae hujus Alexandrinae libros , vel exaratos manu, vel typis editos abstulerint. Haec tamen prohibitio ipsunt Bibliothecarium minime complectitur , utpote cui in citata Constitutione facultas data est, de sententia Colue-gii Advocatorum , commutandi inferioris uotae libros cum libris majoris momenti, paleatque idem Praefectur, uorte umque opus fuerit, libros Bibliothecae antiquioris , ct deterioris impressionis , pel qualitatis, praepio tamen decreto Collegii legitime congregati in feristia
redigendo cum aliis libris permutare, pretiumsue necessarium ex redditibus iupradictispro dote ejusdem Bibliothecae a gnatis Nure. Tandem ab Innocentio XL anno MDCLXXXI II. Constitutione , quae incipit, Cum felicis recordationis, quaeque extat in novo Bullario declaratum est , fas esse in Bibliotheca hac Alexardrina damnatos quoscumque libros asservari. III. Dictum jam alibi fuit, ut Oratorium intraGymnasii ambitum, Sanctis Leoni Papae, & Fortunato Martyri sacrum, Leo X. excitaverit; & ad illius ministerium constituerit Praepositum, duosque Presbyteros, quos Rectoris consensu, Reformatores nominarent. Huic sacrae
264쪽
AE di nova deinde facies accessit, prirserti in sub Vrbano VIII. & Innocentio X. insigni , nobilique structura ,
Opera Borromini Architecturae peritissimi. Et Resoriamatores quidem Gymnasii, auctore Innocentio X. desiere . Annui vero proventus olim a Leone X. Praeposito, ac duobus Presbyteris addicti , temporum calamitate , aliquid detrimenti acceperant. Adhaec Gymnasii Bibliothecae recenter extructae addicendi erant Ministri spectatae virtutis , qui illius gererent curam. Quapropter Alexandro Pontifici utile , ac opportunum visum est consilium , si abrogata Leonis X. Constitutione , uam omnibus , sublatis Praeposito , Capellanisque Academiae , iidem duo Presbyteri, & Bibliothecae, & Sacrae .Edi deservirent. Itaque , enarratis iis, quae Leo X. in sua Constitutione ordinaverat de Praeposito Academiae , eiusque Capellanis, statuit, jussitque a Presbyteris illis duobus , qui libris custodiendis incumberent, custodiendam quoque Sacris AEdis suppellecti Iem , & Sacrum in ea faciendum , iis diebus , in quibus docent e Cathedra Prosessores: Cum hodie, ait , mutato rerum satu dicta Sapientia Urbis , ejusque Θmna m ,-Sacellum ut diximus ) ad meliorem utilitatem , splendidiorem usum per
nos reda afuerint ,proindeque necessarium t eidem Bi-fliotheca' de o ori unis G odibus , ct Sacello praedicto de Capellavis , qai guli; diebus, in quibus publicae Iectione; habentur celo reui , providere , dotemque congruam eisdem construere is assignare . Motuproprio , non autem ad alicujus Nobis super hoc oblatc petitionis infantiam ,sed ex nosra mera liberalitate , di ex certa scientia , ac de Aposolicae potesatis plenitudine dictam Consitutionem Leonis x ct quamcumque aliam , de fusetiam specialis, ct indisio eri debeat mentio , earum tenorei pro expresis habentes , ac si de verbo. ad verbum hic infertae forent , Praeporituram, Capellanias prα- dictas in eadem Consitutione Leonis X. aut quocumque
265쪽
perius expressis, seu in sua veriori quantitate, alias mo-
uomodolibet eonsitutis, ct assignatis , in sim o olicae , seu alterias prosi nis possessas, videlices Praepo turam a Dile&osio Bartholomaeo Oregio Ba IIcae S. Petri de Urbe Cononico , atque Capellanias , unam a Venerarita Fratre no ro Mareo Antonio de Marefottis biscopo Clusino,inalteram a dilecto etiam Fiuo Se-kastiano Balino , earum Titulos eouaripos penitus, ct omnino in primimus , abolemuἷ, ac etiam penitus extinguimus . Tum annuos illorum redditus jubet Custodi, &Subcustodi Bibliothecae persolvendos , qui simul debeant in AEde Sacra, alternis vicibus, cum Prosessores pulpita ascendunt, Sacris operari. Neque tamen derogatum voluit annuis exequiis Leonis X. in Ecclesia Gymnasii celebrandii : Anniversarium autem , ait , pro anima felicis recordationis Leonis X quotannis celebrari solitum Solumuι, ut modo, 'forma uelitis continuantur. Quapropter , adhuc singulis annis , stata cile , conveniunt in Ecclesia Advocati Consistoriales , Prosessoresque , &hinc, inde, scamnis tapeto tectis insident, dum Sacrum solemni ritu a Primo Bibliothecae Custode celebratur, Pro expianda anima Leonis X. Tum oratio de hujus Pontificis laudibus a Prosessorum aliquo de suggestu habetur . Tandem consuetae ad Tumulum preces, benedictioneseque recitantur, Advocatis , ac Prose staribus accensos cereos manu gestantibus. Altera die , defunctis Advocatis Consistorialibus, eodem ritu, nulla tamen habita oratione, justa solvuntur . Denique sequenti die, iisdem ritibus, Prosesibrum, qui vivis excesserunt, exequiae aguntur, IU. Ex ejusdem Alexandri Papae, VII. munificentia Hortum Medicum in monte Ianiculo Bolanicis exercitartionibus peragendis accepit Gymnasium Romanum . Atque institutum est, ut qui e Medicinae Prosetaribus tractationi incumberet simplicium Medicamentorum, is Η h a etiam,
266쪽
etiam , statis diebus, in Gymnasio , herbarum nomina,& characteres indicaret. Quo munere sunctus est sub Alexandro VII. ac diu , Ioannes Franciscus Sinibaldus Romanus , cui in eadem provincia successit sub Clemente X. Iacobus Sinibaldus itidem Romanus. Hunc sub Alexandro VIII. excepit Ioannes Baptista Triumphetius Bononiensis, rei herbariae peritissimus, cujus opera, & diligentia , Hortus hic Medicus plurimum accepit incrementi. Nam anno MDCLXXXuI I I. ei addidit stirpes supra centum evariis exteris regionibus adVectas,nobilissimas, magnique pretii, quarum catalogum typis edidit, atque Bernardino Scotto Advocato Consistoriali, Rectorique Gymnasii dicavit. In hujusce catalogi praefatione, testatur Triumphet tus, cura ejusdem Rectoris, excitatum in Gymnasio Theatrum Anatomicum , atque Hortum Medicum variis operibus auctum, & expolitum , seque editurum generalem plantarum omnium catalogum : D quo, ait, jam
circiter tres mille stirpium varietates enumerandae Peniunt , eum totidem in hujusmodi Horis , ut euivis libere conspicere lieet, Iam feliciter timescentes eumdem cunctis Europae Bolanicis Hortis , aut faeire princi
pem ab t insidia dicto ) aut fallem nulli fecundum
abunde reddant, ni ue exornent coronis . Is etiam primus omnium quamplurimas stirpes nobilissimi generis observavit, descripsitque, atque e variis dissitis locis evulsas, transtulit in Hortum Romanum, quas neque Bauli inus , nec Breynius, nec Ment Zelius, aliique Phylologi evulgaverant. Harum novarum stirpium
historiam iconibus illustratam publici juris fecit, simul
eum novis quibusilam suis observat ionibus de ortu , &Vegetatione Plantarum , testatus in epistola ad Antonium Felicem Marsilium, cui librum dicavit, se aegre tulisse, quod tam insigne Viridarium raris profecto vege talibus dives delitesceret. Tum sub Clemente XΙ'. Pontifice, anno MDCCm. extructa est in ipso Horto Medico
267쪽
aula pentagona insignis structurae , ubi Bolanicae exercitationes haberentur, quae olim in Gymnasio habebantur :dataque opera, ut stirpes Indic ae, & Africanae, quae aere benigno gaudent, sub tecto custodirentur, rigida tempestate. Quam ob rein laudat Clementem Τrrumphetius in Vindiciis suarum Observationum : Tamdem liaeuit , inquit, guod re quom antea, Botauicam totius jam Orbis delicium super hisce aureis Paniculiglebis δε- ertiori mangonio reddere exultantem. Exulansne is- fa ob novam Magni ei eatri fructuram in Pistoleticarum exercitationum a lum ab asuosis , alii e tempe tam injuriis, necuon asti ma Hubernaeuia ad A Lcanarum , atque Indicarum tot sirpium necessariam tu-τeiam eontra Θemis rigore1, omnia Tuae Propidentiae nutibus, Tua liberali ope confructa. Deinde Petrus Assaltus , eidem muneri incumbens , praeesarissi me de re herbaria meruit. Nunc Romanum hoc Viridarium in florentissimo est statu, atque cultu, uti Capite sequenti dicendum erit.
U. His omnibus ab Alexandro VII. ad Romana: Academiae utilitatem gestis accessit cura restituendi, vindicandique stipendia Prosestorum . Primus omnium Pontificum Eugenius IV. alendis Prosessoribus certam pecuniae summam ex vectigali vini, quod ab exteris regionibus in Urbem insertur, constituerat. Η:ec summa iam sex mille aureos conficiebat. Sed injuria temporum aliquid ex ea perierat Prosessoribus . Quapropter non semel Rectores, ut ea Scholis publicis restitueretur in integrum, a Pontificibus exorarunt, ac obtinuerunt. Nam a Paulo Papa V. primum, edito Chirographo, die 7. Aprilis, anno ΜDCX- tum a Gregorio XU. edito Chirographo, die 28. Augusti , anno MDCXXII. datum est in mandatis Ma gistratui Populi Romani, seu Conservatoribus Urbis , ut aureorum sex millia salariis Professorum persolvendis impenderentur . Horum Pontificum decreta innovavit, con-
268쪽
firmavitque Alexander UII. Chirographo edito, die 11. Maii, anno ΜDLV. petente Carolo Emmanuele Uigganio Rectore . Unde in libris Camerariatus Collegii Advocatorum Consistorialium , sol. 388. adnotatum legitur ab eodem Rectore: Eadem die Sanctissimum Dominum nostrum, pos illi breviter euarratum Romanc Bujus miser talis sciumn lex nomine Collegii exorapi, ur Lectores ad integram furorum sex militum eis a Pauu V. ct illius fuere oreprosiarii; ossignatorumsummam re integrare dignaretur , ex eo guod in Tabella Popuia Romani exitus, ct introitus Gabellae Stadii reWerirentur descripta suta quinque miliis, is octingenta tantum . Sanctita ua benigne annuit, ideoque in ascriptum m nu suas rmavit Chirographum , cujus Originale tradidi Domino meo Carbario Decans, ut eum in Archipo GID-gii fervaret. In Elencho Prosessorum sub Gregorio XIII. anno MDLXXul . horum stipendia sex mille aureos efficiunt. At in Elencho anni MDLxxxii. stipendia excedunt hanc summani. Et sub Clemente VIII. anno MDXCII. aurei supra septem mille Prosessori hus solvebantur . Ita quoque annis ΜDXCIII. & ΜDXCIV. & MDXCv. ubi pinguia leguntur Prosesiorum salaria . Porro hujus pecuniae administrationem Eugenius Papa IU. Rectori, &: Reformatoribus commiserat, uti patet ex adductis illius Constitutionibus : Saluimus , ct ordinamus, ut in Gabeuam vini freno addantur etiam pro libra ire olidi eum dimidio, quae additio exigi, ct confervari debeas, ct pecuniae exinde exactae exponi jaxta ordinarionem VenerabiIis Fratris πψri Ioannis Discopi Matisconensi Rectorιι, ac Dilectoram HIiorum Misitis Viri Patili de Valle , Artium , ct Medieinis Doctoris, 'oannis de Asaliis, Laurentii de Limis, ct Laurentia Sicii Cipiam Romanorum Refirmatorum dicti Studii , ac aliorum Reetoris, R frmatorum pro tempore exisenium profaturio Doctorumper eos ad legendum in Stadio conductorum , di omnium
269쪽
nium aliarum expensaram in sudio hujusmodi oe ear rentium . Pariter Leo X. decreverat salaria Profestarum a Rectore , & Reformatoribus , juxta ipsorum Doctorum , Magi rorum qualitate ι de Romani Ponti cis licentia esse eon tuenda. Itaque nulla fuerunt certa quibusdam Cathedris stipendia, sed auctoritate Pontificis, suffragioque Rectoris constituebantur majora, vel minora, juxta Varias personarum , ac rerum circumstantias. Ea quidem aliquando exigua fuere , uti loquens de Theodoro Gaga indicat Raphael Volaterranus Anthropologiae Lib. a I. ubi ait, huic non suille sortunam parem virtuti, & ob inopiam deseruisse Urbem, uti & aliis contigerat: Viros quoque muttor ego e memini, o litterii ct moribus claros magua huc expectatione penisse, paulo pos fame
coae os discedere . Rursumque loquens de Andronico Τhessalonicensi ait: Romae apud Nicenum .ipebat ,sro rebaturque non pari quidem virtati emolumeuco . Iuapropter sicut plerique alii ejus generis coactus es ege Ie Urbem deserere, Florentiam ues conferre . Scripsit Volaterranus sub Iulio II. Pontifice. Nihilo tamen minus sepe illustrium Prosessorum operae magnis stipendiis conducta est. Nam Romulus Amasaeus sub Paulo III. profitebatur humanas litteras stipendio mille & quadringentorum florenorum. Franciscus Patricius Philosophus princlarissimus, & Andreas CaeQlpinus Medicus magni nominis sub Clemente VIII. accepere stipendii loco aureos sexcentos. Sunt qui scribunt Iacobo Magonio solutum stipendium aureorum mille . Vincentio Alsario Medico peritissimo sub Paulo. U. cum primum profiteri coepit soluti sunt aurei tercenti. . Augustino Mascardo Prosestori Rhetoricae Urbanus VIII solvi jussit aureos quingent OS . Iulio Angelo Bargeo,ac Iacobo Lampugnano Prose staribus Medicinae , cum primum aggressi sunt munus litterarium, dati sunt aurei quingenti. Aldus Manutius anno LX vri I. stipendio ducentorum aureorum profiteri
270쪽
2 8 coepit. Attamen in Gymnasio mos fuit, ut primo quidem Prosessores licet doetissimi parvis stipendiis operam
sitam navarent, quae deinde , data Occasione, augebantur, tum ob muneris litterarii antiquitatem , tum ob eorum merita .. Ita Marcus Antonius Muretus docuit sub Pio IV. Philosophiam Moralem stipendio centum aureorum, cui Rhetoricam tradenti sub Gregorio XIII. solvebantur a rei quingenti, tandemque anno Μ DLXXXII. septingenti. Cinus Campanus anno ΜDLXII. sedebat in Iuris Cathedra salario ducentorum aureorum, quod anno ΜDXCv. pervenerat ad aureos sexcentos. Et Julius Benignus, qui Institutiones Iuris tradendas aggresrus est anno Μ DLXXVI.
oetoginta primum aureos, & tandem anno ΜDCXIX. a
reos sere Odtingentos percipiebat. Nec semel clarissimi Prosessores parvis stipendiis docuere , uti Petrus Maria Passerinus Procurator generalis ordinis Praedicatorum , Laurentius Brancatus de Laurea ordinis Minorum Conventualium, Franciscus Macedo Ordinis Minorum de Observantia, aliaque . Ex his patet nullis olim Cathedris certa,& fixa suisse stipendia,nec certas in hoc negotio suisse leges ; sed utplurimum in constituendis, augendisque stipendiis,habitam fuisse rationem, quam diu, quam bene in Gymnasio quis meruisset. Quapropter, ubi, pro re nata , augendum erat stipendium , ut si aliquis e veteribus Prosestoribus supremum diem obiisset,vel ad Sacerdotia evectus esset, Prosessores datis Pontifici supplicibus libellis,
exorabant, ut suis rebus consuleretur . Atque Pontifices consueverunt Rectoris suffragium expetere , vel hujus arbitrio hoc negotium committere . Tandem obtinuit,
ut nonnullae Cathedrae propris, & fixa haberent stipendia, de qua re dicendum erit Capite sequenti. VI. Accesserunt hoc saeculo ad majorem Gymnasii gloriam novae quaedam Disciplinarum Cathedrae.. Diximus , in Athenaeo Romano praecipuum locum habuita Rhetori eam; & Imperatores illuc se contulisse ad Rhe
