Antonii Bynaei De calceis Hebraeorum libri duo : curis secundis recogniti, et aucti : accedit ejusdem Somnium, tertio recusum

발행: 1695년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM LlB.I. CAP. I. 9ceationem in triennium portenderet, fatis ostenditu id non in usu fuisse, magnamque fore istorum popu- 'i' β' lorum calamitatem. BereniceS exemplum non ad vulgatam Judaeorum consuetudinem, sed certum religionis ritum pertinere, atque eo referendum Juvenalis versum, etiam inferius docebo. Sane, si expressa Hebraeorum monumenta consulimus, eXtra dubium erit,ipssis vulgari consuetudine jam ab antiquissimis temporibus incessisse calceatos. Moses, cum rubum ardentem tentaret accedere, calceatus erat. Nam stupendum illud ostentum propius intueri cupiens, audiit ilico vocem Dei, qui praecipiebat: -'n'd

Solίe calceamenta tua de pedibus tuis, quia locus , in quo tu stas, terra Sannia es. Israelitas, in AEgyp- Exod. ritito calceos gestare solitos, ex eo apparet evidenter, quod calceatus inter Paschatis ritus fuit a supremo Nu- EUHmine praescriptus. Eosdem, ex AEgypto virtute V ' 'Numinis eductos, calceos in deserto Arabiae gestasse, ex eo manifestum est, quod praedicet Deus, se pas- Mut. sum non esse, ut ipsis calcei per annos quadraginta de- V ficerent. Pariter JOsua calceatus fuit, cum exercitus Dei princeps ipsi appareret, prope maenia Jerichuntis. Mandatum enim idem ac Moses de exuendis calceis WV.rs, accepit. Quin omnes Hebraeos olim calceis usbs exeo patet admodum luculenter, quod & in contractibus morem habuerint calceum exuendi, & vidua, quam ducere recusabat defuncti frater, leviro calceum extraxerit, de quo utroque ritu inferius multa observantur. Etenim neuter horum rituum in usu apud his . o. Hebraeos esse potuisset, si non communiter cum Calceis incessissent. Jam quoque Deus inter alia ornamen

32쪽

si. h. Collata adumbrat, calceos apud Ezechielem recenset. xvi. ro. Etiam Hebraei, cum volunt eXprimere fluvium transiri sicco pede posse, veluti proverbii loco utuntur, Ig. xi.x s. cum calceis suvium transsiri pose. Locus est ad hanc rem apud Jesaiam insignis. Verbis figuratis re prae . dicat Propheta, ut omnia removeantur, quae impedimento λrent, ne Euangelii doctrina propagaretur, Deumque dicit, vel ipsum maris rubri sinum, &septem Nili ostia siccaturum, ita ut cum calceis transiri

posset, h. e. ut non opus ret CXuere calceos ne ma

defierent. Haec est Prophetae loquendi ratio, ut pro Acco pede transire, dicat cum calceis transire. Qua loquendi serma uti non potuisset, nisi in usu vulgari calcei fuissent. Habitum quoque fuit inter veteres Hebraeos summarum calamitatum & Paupertatis indicium, si nullos calceos quis haberet. Hinc gravissima est apud Jefatam comminatio, cum Deus eum jubet ire discalceatum, ut similem discalceationem AE pyptiis atqRe Cuschaeis portenderet: verba haec

n SP ris d 'm cIV ἰ ' . arm a r d S: )Σα' R που No apta P - 1 cxx. a. Vra z r nupta n a Ito, or sise saccum a lumbis tuis, is calceum tuum exue a pede tuo. Et fecit ita, ambulans nudus is discalceaxus. Et dixityehovah: quemadmodum ambulavit servus meus yesaias nudus is discalceatus tribus annis, Agnum Oportentum super AEgypto is C chaeis. Sila AEFriae captivos AEgypti, is exules Cu haeo- pueros is yenes, nudos is discalceatos. Quod Deus in mandatis dat Prophetae, ut incederet nudus& discalceatus, plane fuit singulare, neque alias usi-

33쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM LIB. I. CAP.I. Hiatum. Unde signum foret calamitatum, quae AEgyptiis, atque Cuschaeis imminerent, cum captivi abducerentur. Quod etiam docet ipsos AEgyptios atque Cuschaeos, pariter, uti consueverant Judaei, fuisse calceis usos. Soleba N veteres omnibus vestibus captivos spoliare. Exemplum exstat in AΠ- 2Cison.

Et surrexerunt viri, quorum nomina sunt expressa, ct apprehenderunt captivos, nudos intre eos Cestiserunt ex praeda, ct Sesti Uerunt eos, ct calcea- Qui & ipse locus vulgarem inter Hebraeos calceorum unam ostendit. Id imminere AEgyptiis adique Cuschaeis Deus per Prophetam denuntiat, qui propterea nudis pedibus incedit ac discalceatis. Quod alias insolitum fuit. Hinc etiam pater istius filii deperditi, qui nudus & omnium egenuS domum revertebatur, inter alias vestes etiam calceos ipsi jussit affer

Dixit autem pater servis suis, Proferte solam prae- cipuam is induite ipsum, annulum manui 12. ejus, ct calceos pedibus. Ostendunt haec omnia i

victe, inter Hebraeos veteres, non in usu fuisse ἀν-αδίη - , qualis inter Graecos atque Romanos observatuS, Cum omnes calceoS gestare sint soliti, atque ea exempla, quae Vir summus Samuel Bocha tus ad hanc rem collegit, id non evincere, cum ad religionem pertineant, aut 'certum aliquem ritum. Etenim causae semper fuerunt singulareS, cur

incesserint Hebraei. Nudipedes enim illi vel in loco sacro, vel diebus jejunii & expiationis, vel in publi-B a cis

34쪽

11 ANTONII BYNAE Icis calamitatibus, vel ob luctum mortui fuerunt, dei' quibus omnibus inferius prolixe. VIII. Quae disserui hactenus, solvunt agitatam

multum quaestionem, utrum IESUS, quem nun , τον esse, credimus indubitate, in his terris calceatus an discalceatus incesserat ρ Quae curiositas, licet in re minima, dissensum tamen peperit inter Ecclesiae doctores, atque ita quidem, ut in partes sititum. Iam olim Hieronymus discalceatum incessisse contendit, eo usus argumento quod calceamenta prohibuerit suis Apostolis. t Moyses inquit, ct yesus Nave nudis in sanctam terram pedibus jubentur incedere e is discipuli sene calciamentorum onere, civinculis pedium ad praedicationem no Oi Euangelii destinantur. Et milites Cesimentis Iesu sorte divi-

caligas non habebant, quas tosierent. Nec enimpoterat haberet Dominus, quod prohibuerat servis. I es, Apostolis. Gregorius Nysenus etiam asserit diserte, quod Jns Us calceorum usum suis discipulis iis c. i. interdixit, atque hinc eum incessisse nudis pedibus concludit. In eadem sententia sunt Dionysius Carthusianus, Bonaventura, Nicolaus de Lyra, & Alphonis Tostatus Abulensis Epistopus. Contra calceatum in his terris incessisse Jas UM ex Johannis Baptistae dicto qui se dignum negat ut ejus calceoS e . ad portet, vel calceorum ipsius sol vat corrigiam , colle-

2 . . gerunt Patres doctissimi Ioannes Chrysostomus de

sb. 6. AureliuS Augustinus, quos ex recentioribus Paulus M.Serm Burgensis, Thomas C etanus, Toletus, Barradius,& complures alii Romanae Ecclesiae Doctores sequun- ωρ. 6. tur. ' Eandem quaestionem prolixe tractavit doctis1

: G A mus Balduinus, atque ita quidem ut calceatum in- . ,ο cessisse J si s u M concludat. Quod

35쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM. LIB.I. CAP. I. IX. Quod ipsi,m dubitari non debere etiam M aves Sopranes pronuntiat. Curiosa haec quaestio, ne- que magni momenti, facile deciditur ex Hebraeo-Ρl. 3 8. rum prista consuetudine, qui nudis pedibus non

incesserunt. Etenim in vulgari usu inter ipses non fuit. Quare nec J E sus incessit distat-

ceatus. Nam amore, & quidem vetusto, atque inter omnes vulgari distessisse JEsu Μ nulla ratio persuadebit, cum in vestitu singulare quiddam observavit nusquam. Quis credet JESUM, quod a more gentis fuit maxime alienum, incessisse discalceatum p praesertim cum sibi revocat in mentem, quod Johannes, cui a munere suo haesit Baptistaenomen, se non dignum esse dicit, ut ejus calceos Porset, vel calceorum ipsius solvat corrigiam. Iohannes sane fuisset neutiquam sic locutus, si Iesus litus esset incedere discalceatus. Quid enim fuisset ineptius ' Etiam frustra dicitur quod calceorum usum interdixit suis, Sandalia enim concessa Apostolis Marcus docet. Vi Atque ea Petrum gestasse ex verbis Angeli discimus, ' qui e carcere, quo detinebatur, eum educturus, jubet is ii

U-δησαι τοι σάνδαλα , induere sandalia. 3.

CAPUT SECUNDUΜ. I. Calcei olim ex saria materia conferiri Hebraeorum autem ex pedibus videri. II. Multarum gentium vestimenta pedicea. III. Calcei ex peli bus is corio apud omnes gentes. IV. A d Graecos Phascasia, ποχοπες, γνωιsες. V. Apud Romanos per nes, calcei senatorii, caligae, Imperatorum man

36쪽

quenti uis, adeoque is calcei ex corio. Locus IV ix. f. expositus. VII. Hebraeorum calcei villi pretio consit erunt. Loca Amos II. 6. ct um. 6. Pustrantur. VIII. Coriarii urbium ambita emclusi, atque inde Loco Arii . s. lux D . in C Um Hebraeos jam olim calceos gestasse satis

abunde sit demonstratum superius, inquirendum imprimis est qua materia constiterint. Apud varias genteS calceorum materia semper varia fuit, cum quaelibet res quam maxime obvia 6e paratu facilis in calceorum usum cesserit. In AEgypto, ubi papyri copia est frequentior, ex papyro calceamenti genus familiare fuit. Calceos e sparto gestare in more fuit positum Hispanis. Linteis calceamentis Imperator Antoninus cognomento Philosophus, dc permulti alii ejus exemplo sunt usi. Indorum calcei lignei fuerunt. c. bis, Dei quibus omnibus egit prolixe doctissimus Baldui nus. Sed e qua materia confecti fuerint Hebraeorum calcei non adeo liquet. Si tamen datur conjecturae locus, videntur ex pellibus, aut corio, fuisse, quale genus, non vestium tantum, sed etiam calceorum,

de antiquissimum, & a multis populis usitatum fuit. II. A vetustissimis temporibus vestes ex pellibus in usu fuisse, nemo, nisi hospes in literis, ignorat.

Adeo tritum est, de a pluribus animadversum. Prisci Heroes, apri, aut tigridis, aut leonis exuviis, aut pelle Lybystidos ursae, aut hinnulli, aut vulpis induebantur. Pellibus tectae non Qtum fuerunt gentes barbarae Hunni, Hungari, Getae, Germani Veteres,

Indi, Parthi, quorum regis statuam gausapatam &

37쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM LIB.I. CAP. I. I pellitam, olim 1 Cavallerio editam, exhibet vir magni ingenii Sc doctrinae Octavius Ferrarius) Schytae quomodo & hodie Tartaris atque Musco vitis nihil est frequentius) uti jam dudum docuerunt homineS P. I .i. eruditi, verum etiam Graeci atque Romani: Media in Graecia rusticos senes Aristophanes inducit vestitos, quod genus vestimenti ex 'pellibus confecti

fait, uti praeclare observavit magnus Doctor meuS AE . i. Johannes Georgius Graevius, cui praecipue debetur, C quod literarum nomen, in foederata Belgica, non CX- Gramis, linguatur. Ipsa Romanorum curia, quae postea ni- Σ tuit praetexto Senatu, Olim par. Peditos habuit, rustica corda, patres.

Nempe, Tellibus, ct spoliis corpus vestire ferarum,

apud plurimas gentes olim obtinuit, non tam ex eo Izz quod hominibus obvium maxime videatur ferarum Sc pecudum pelle vestiri; quam quidem, quod pellium in vestimentis usum Deus docuerit, qui primus fecit tam ) P n an N Ire . t Adaino is si in uxori eius tunicas peLiceas, is induit eos. III. Uti vestimenta pristorum mortalium pellicea fuerunt, ita &.calcei ex pellibus fiebant. Ab antia quissimis temporibus enim pelles ut plurimum consuendis calceis materiam praebuerunt. Et quidem vetustissimis hominibus is usus videtur, ut quandam pellis particulam sive crudum' corium pedibus sublug rent, quod vicem calcei praestabat. Sic capio verba Xenophontis, quae Latine reddidit vir politissimus Angelus Politianus, Cum defeci eut veteresca rei, carbatinas babebant ex recentibus coriis bubulis ae '

38쪽

16 ANTONII BYNAEI confectas. Deinde, ut indies passim crescunt artes, ita & mollire ferarum pelles, & soleas concinniores, deinde calceos conficere, hominum industria invenit. Sed apud omnes sere populos pelles & corium vulgatissima calceorum materia fuit, uti & nostro tempore id ipsum obtinet. Non enim barbari illi tantum, qui plerumque pellibus induebantur, pedes eodem

tegumento munierunt, quomodo Gethas ex equino

corio perones gestasse illud Sidonii Apollinaris do

cet.

Peronem pa per nodus subpendit equinum

verum etiam Graeci atque Romani. IV. Apud Graecos ex corio quondam calceos fuisse docere possimi Phaecasia, Philosophorum gest men, quorum mentio apUd Appianum, Plutarchum, Hesychium. Etenim Phaecassia ex corio fuisse colligere licet ex his Senecae verbis: Pythagoricus quidam emerat a sutore Phaecasia. Mentio enim sutoris, a quo phaecasia Pythagoricus emerat, ostendere videtur coriacea fuissse. Sed clare id docet Erathostenes: Pelgem olim Debat tenuis phaecasii: -ο enim apud Graecos 3c de corio dicitur. Quae pulchre observata sunt a doctissimo Balduino. Fuerunt praeterea ποχάδες, calcei, qui currentibus aut cur ribus conveniebant. Atque hi ex pelle fuerunt caprina. HesychiuS χα-

δε calceos ex pellibus agninis, enim est agnina pellis cum ipsa lanab quibus hyeme utebantur, quorum meminit Pollux, uti eruditissime animadver-

39쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM. LIB.I. CAP. I, II tit, ac Pollucis locum a menda liberavitJohannes Georgius GraeviuS, ο - .

Grae ii

V. Apud Romanos omnia calceorum genera excorio fuerunt. Ferones, aratorum 6c venatorum proprios, calceos cavoS ωμοβρο ν , eX crudo Corio, h. e.

minime subacto & concinnato, fuisse, unde crudus pero Virgilio dicitur, defetosus Sidonio, eruditi RO- Viet. . manarum antiquitatum interpretes monuerunt. . Ex daluta, corio molliori, Senatorum calceos fuisse iidem s5 a..docuerunt, quos lunatam pedem Martialis dixit e ct - nigras peius HoratiuS, Mara. M.

Nam ut quisque insanus nigris medium impediit

crus o I.

Pessibus. Scilicet pro celceo, qui apud Romanos ex corio fuit, pel m usurpant nobiles Poetae, quomodo & Ovidius dixit: ονλαν Nec vagus in Laxa pes tibi pede ustet. aman ε

Laxa pestis enim ibi nihil aliud est quam laxus cal 'ρceus in hoc Horatii: Rideri possi, eo quod ε' Rusticius tonso toga defluit, O mala laxus .

In peis calceus haeret. Per 3 -

Et laxus cothurnus in hoc Sidonii: Laxo pes natet a tus in cothurno. Hinc& Tentipellium vox est apud Festum, inde nata, quod C RO-

40쪽

is A N T O N II B Y N A E Iε: Romani irinim calcearentur. Caligam maximus vi ust h. rorum Claudius Salmasius ex Graeco , id est

Gai - pedis, deducit, unde casta, quam Vocem more suo 'f' caligam veteres dixerunt. Elegans est ad hanc rem

Coelii Symposii Poetae veteris AEnigma, quod de Caliga inscribitur.

cisti, Guajor eram longe quondam, dum vita manebar, a. is. Sed mox exanimis , lac rata , ligata , revulsa, Cedita sum terrae , sumulo sed condita non sum.

Scilicet corium in vivo tauro, aut bove, majus. cstquam in caliga. At dum taurus, si ve bos, vita privatur, pellis laceratus, ligatur, revellitur, ut ex eo fiat caliga. Corium vero, ex quo facta est caliga, terrae datur, eamque premit in humano pedo : neque sata. ad tumulo conditur, ted usu consumitur. Idem vir ma-

ximus in Tertulliani loco, qui vulgo legitur Sutrinae

' Veneriae prospexere perones effeminato S , Pro sutrimnis Venereis emendat Iutrinas Venetias, h. e. Ue- netas pelles, ex quibus calcei conficiebatur, quod ibi oblimae notae pelles consuerentur. Ipsae imperatorum Zanchae ex pςllibus Parthicis fuerunt seculis po- n in sterioribus. Corippus id docet in destriptione calceorum Iustini Imperatoris: Farthica Campano dederant qaae tergora fuco.

Parthica tergora enim Corippus vocat corium molle ex Parthicis pellibus, quae mollissimae erant, & adjhibebantur ad calceos Imperatorum, quarum pellium Parthicarum multa apud veteres mentio. Hinc n-ctat Parthicat imperatorum calceos vocat Trebeti

SEARCH

MENU NAVIGATION