Opera quae supersunt omnia

발행: 1843년

분량: 766페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

414쪽

SCHOL. Hic antequam ulterius pergamus, revocandum nobis in memoriam est id quod supra ostendimus nempe qu0 quicquid ab infinito intellectu percipi potest tanquam Substantiae e sentiam constituens, id omne ad unicam tantum substantiam pertinet; et consequenter quod substantia cogitans et substantia extensa una eademque eSt Substantia, quae iam Sub hoc iam sub illo attributo comprehenditur. Sic etiam modus extensionis et idea illius modi una eademque est res Sed duobu modi expreSSa; quod quidam Hebrae0rum quasi per nebulam Vidisse ridentur, qui scilicet statuunt, Deum, Dei intellectum resque ab ipso iu-tellectas unum et idem esse. x. gr. circuluS in natura existens et idea circuli existentis, quae etiam in Deo est, una eademque estres, quae per diversa attributa explicatur. Et ideo sive naturam sub attributo extensionis, Sive Sub attributo cogitationis, sive sub

alio quocumque concipiamus, unum eundemque ordinem sive unam eandemque cauSarum connexionem, hoc est, easdem res

invicem sequi reperiemus. Nec ulla alia de causa dixi, quod Deus sit causa deae ex gr. circuli quatenus tantum est res cogitanS, et circuli quatenus tantum Si res exten Sa, nisi quia esse larinale ideae circuli non nisi per alium cogitandi modum, tanquam causam proximam, et ille iterum per alium, et Sic in insinitum, potest percipi, ita ut, quam diu re ut cogitandi modi considerantur, ordinem totius naturae sive cauSarum connexionem per Solum cogitationis attributum explicare debemus; et quatenus ut m0di extensionis considerantur, ordo etiam totius naturae per Solum extensionis attributum explicari debet, et idem de aliis attributis intelligo. Quare rerum, ut in e Sunt Deu revera Si cauSa, quatenus infinitis constat attributis nec impraesentiarum haec clarius poSSum explicare.

PROPOS. VIII. deae rerum singularium sive Odorum non existentium ita debent comprohondi in Do infinita dea, ac rerum singularium Si Ve Odorum Ssentia sermalos in Dei attributis continentur. DEΜοNSTR. maec propositio patet ex praecedenti Seholio.

415쪽

PARS IL

COROLL. Hinc sequitur, quod, quam diu res Singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur,

earum esse obiectivum sive ideae non existunt, nisi quatenus Infimita Dei dea existit et ubi res singulares dicuntur existere, o utantum quatenus in Dei attributi comprehenduntur, Sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideae etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent. SCHOL. Si quis ad uberiorem huius rei explicationem exemplum desideret, nullum Sane dare potero, quod rem, de qua hic loquor, utpote unicam adaequat explicet conabor tamen rem, ut fieri potest, illustrare. Nempe circulu talis est naturae, ut Omnium linearum rectarum in e0dem SeSe invicem secantium rectangula sub Segmenti Sint inter Se aequalia. Quare in circulo infinita inter se aequalia rectangula continentur. itamen nullum eorum potest dici exiStere, niSi quatenus circulus existit, nec etiam alicuius horum rectangulorum idea potest dici existere, nisi quatenus in circuli dea c0mprehenditur. Concipiantur iam ex infinitis illis duo tantum, nempe E et D exiStere. Sane eorum etiam deae iam non tantum exiStunt, quatenus Solummodo in ci culi dea comprehenduntur Sed etiam quatenus illorum rectangulorum existentiam in olvunt, quo fit, ut a reliquis reliquorum rectangulorum dei distinguantur.

Fig. ILPROPOS. IX. Idoa si singularis actu existentis

Deum pro causa habet, non quatenus infinitus est,

Sed quatenus alia rei singularis metu existentis

420쪽

230 ETHICES

ido affectus consideratur, cuius etiam Dous est causa, quatenus alia tertia affectus est, et si initisinitum.

DEΜοNsTR. Idea rei Singulari actu existentis modus singularis cogitandi est et a reliquis distinctus per coroll. et schol. pr0 p. 8 huiuS); adeoque per pr0p. 6. huiuS Deum, quatenus

eSt tantum res cogitans, pro causa habet. At non per pro p. 28. part l. quatenus S re abS0lute cogitatis, Sed quatenus alio cogitandi modo assectus consideratur, et huius etiam, quatenu Salio assectus est, et sic in infinitum. Atqui ordo et connexio idearum per prop. 7 huius idem est, ac ordo et connexi cauSarum. Ergo unius singularis ideae alia dea sive Deus, quatenus alia dea assectu conSideratur, est causa, et huius etiam, quatenus alia asse eius est, et sic in infinitum: . e. d.

COROLL. Quicquid in singulari cuiuscumque ideae obiecto contingit, eius datur in Deo e0gnitio, quatenu tantum eiusden obiecti deam habet. DEΜONSTR. Quicquid in obiecto cuiuscumque ideae contingit, eius datur in Deo dea per prop. 3 huius), non quatenu in sinitus est, sed quatenus alia rei singularis idea assectus consideratur per praeced. pr0p. , sed per prop. 7. huius ordo et con nexio idearum idem est, ac ordo et connexio rerum. Erit erg0 cognitio eius, quod in singulari aliquo obiecto contingit, in Deo, quatenus tantum eiusdem obiecti habet ideam; q. e. d.

PROPOS. X. Ad ossontiam hominis non pertinet PSSO substantiae, sive substantia sormam hominis non constituit.

DEΜΟΝsTR. ESSe enim Substantiae invol34t necessariam existentiam perprop. 7. pari. 1.). Si igitur ad hominis essentiam pertinet esse substantiae, data ergo substantia daretur necessario homo per defin. 2 huius), et consequenter homo neceSSario exi- Steret, quod per ax. l. huius est abSurdum. Ergo etc. q. e. d. SCHOL. Ι. Demonstratur etiam haec propoSiti ex prop. 5. Part. l. nempe quod duae eiusdem naturae substantiae non de ii-

SEARCH

MENU NAVIGATION