Opera quae supersunt omnia

발행: 1843년

분량: 766페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

PARS II. 23 Itur. Quum autem plures homines exiStere posSint ergo id, quod hominis sormam constituit, non est esse SubStantiae. Patet prae terea haec propositio ex reliquis substantiae pr0prietatibus, rid licet, quod substantia sit sua natura infinita, immutabilis, indi, visibilis etc., ut facile unusquiSque Videre poteSt. COROLL. Hinc sequitur essentiam h0minis constitui a certis Dei attributorum modificationibus. Nam esse substantiae per pr0p. praeced. ad essentiam hominis non pertinet. Est ergo perprop. 15. part l. aliquid quod in De est, et quod sine Deo neceSSe nec concipi potest, Sive per coroll. prop. 25. part l. assectio sive modus, qui Dei naturam certo et determinato modo exprimit. SCHOL. ΙΙ. Omnes sane concedere debent, nihil sine Deo esse neque concipi p0sse. Nam apud omne in consesso est, quod

Deus omnium rerum, tam earum essentiae, quam earum exiStentiae, unica est causa, hoc eSt, Deus n0 tantum est causa rerum

Secundum fieri ut aiunt), sed etiam secundum esse. t interim plerique id ad essentiam alicuius rei pertinere dicunt, Sive quo reS nec eSSe nec concipi potest adeoque vel naturam Dei ad essentiam rerum creatarum pertinere, vel res creatas in Deo vel esse vel e0ncipi posse credunt, vel, quod certius est, sibi non Sati con- Stant. Cuius rei causam fuisse credo, quod ordinem philoSophandi non tenuerint. Nam naturam divinam, quam ante Omnia contemplari debebant, quia tam cognitione quam natura prior Stordine cognitionis, ultimam, et res, quae senSuum obiecta V0eantur, omnibus priore esse crediderunt. Unde factum eSt, ut, dum res naturales contemplati sunt, de nulla re minus cogitave rint, quam de divina natura, et quum postea animum ad divinam naturam contemplandum appulerint, de nulla re minu cogitare p0tuerint, quam de primis suis figmentis, quibu rerum natur lium cognitionem Superstruxerant, utpote quae ad cognitionem divinae naturae nihil iuvare poterant adeoque nihil mirum, Si sibi passim contradixerint. Sed hoc mitto. Nam meum intentum hic tantum fuit, causam reddere, cur non dixerim, id ad essentiam alicuius rei pertinere, sine quo re nec esse nec congipi p0 eSt, nimirum, quia res Singulare non poSSunt sine Deo eSSe nec concipi et tamen Deus ad earum essentiam non pertinet sed id neeeSSario esSentiam alicuius rei constituere dixi, quo dat res

422쪽

232 ETHICES

ponitur et quo sublato res tollitur, vel id, In quo res, et vice versa id, quod sine re nec esSe nec concipi potest Cons desin. 2.

ROPOS. XI. Primum, quod actuale mentis humanae SSe constituit, nihil aliud est, quam idea rei

alicuius Singularis actu exiStentis.

DEΜοNsTR. ESsentia hominis per coroll. praeced. prop. a certis Dei attributorum modi conStituitur; nempe per ax. 2. huius a modis cogitandi, quorum omnium per ax. 3. huius idea natura prior est, et ea data reliqui modi quihus scilicet idea natura prior est in eodem debent esse individuo per ax. 4. huius).Λtque adeo idea primum St, quod humanae mentis esSe constituit. At non idea rei non exiStentis; nam tum per coroll. prop. 8.huius ipsa dea non posset dici existere. Erit ergo idea re actu existentis. At non rei infinitae. Res namque infinita per prop. 21 et 23. pari. 1. debet Semper necessario existere. tqui hoc per ax. 1. huius est abSurdum. Ergo primum, quod SSe humanae mentis actuale constituit, est idea re singularis actu existentiS q. e. d. COROLL. Hinc sequitur mentem humanam partem SSe in

finiti intellectus Dei. Ac proinde quum dicimuS, mentem humanam hoc vel illud percipere, nihil aliud dicimus, quam quod

Deus, non quatenus infinituSeSt, Sed quatenus per naturam humanae mentis explicatur, Sive quatenus humanae menti essentiam

constituit, hanc vel illam habet ideam; et quum dicimus Deum

hanc vel illam ideam habere, non tantum, quatenus naturam hu-mmae mentis conStituit, sed quatenus simul cum mente humana alterius rei etiam habet ideam, tum dicimus mentem humanam rem ex parte Sive inadaequale percipere. SCHOL. Hic sine dubio lectores haerebunt, multaque com miniscentur quae moram iniiciant; et hac de causa ipsos rogo, ut lento gradu mecum pergant, nec de his iudicium erant, donec omnia perlegerint.

PROPOS. XII. Quicquid in obioelo deae humanam mentem constituentis contingit, Gil a, humana

423쪽

PARS II. 233niente debet percipi, sive eius rei dabitur in mento necessario idea hoc ost, si obiectum deae hu-nianam mentem constituentis sit corpus, nihil in eo corpore poterit contingere, quod a mente non percipiatur.

DEΜONSTR. Quicquid enim in obiecto cuiuscumque ideae contingit, eius rei datur necessario in Deo cognitio per coroll. pr0p. 9. huius), quatenus eiusdem obiecti idea assectus consideratur, hoc Si per prop. 1 l. huiuS), quatenus mentem alicuius rei constituit. Qui quid igitur in obiecto ideae humanam mentem constituentis contingit, eius datur neceSSario in Deo cognitio, quatenus naturam humanae mentis constituit, hoc est per coroll. prop. l. huius eius rei cognitio erit ne eeSsario in mente, sive mens id percipit; q. e. d. SCHOL. Haec propositio patet etiam et clarius intelligitur ex Schol. prop. 7 huiu partis, qu0d Vide.

PROPOS. XIII. Obioetum idea humanam mentem

constituentis est corpus, Sive eertus Oxten Sionis modii actu Xistens, set nihil aliud.

DEΜONSTR. Si enim corpus n0n esSet humanae mentis obiectum, deae assectionum corpori non essent in Deo per coroll. pr0 p. 9. huiuS), quatenus mentem nostram, Sed quatenus alterius rei naentem constitueret, hoc est per coroll. prop. 11. huius)ideae assectionum corporis non essent in nostra mente. Atqui

per ax. 4. huius ideas assectionum corporis habemus. Ergo obiectum ideae humanam mentem constituentis Si corpus, idque per prop. II. huius actu existens Deinde si praeter corpus etiam aliud esset mentis obiectum, quum nihil per prop. 36. part l. existat, ex quo aliqui essectu non Sequatur, deberet per propoli. huius necessario alicuius eius esse eius idea in mente nostra dari. Atqui per ax. 5. huius nulla eius de datur. Ergo obiectum nostrae mentis est corpus existens, et nihil aliud; q. e. d. COROLL. Hinc sequitur hominem mente et corpore constare, et corpus humanum, prout ipsum sentimuS, exiStere.

430쪽

SCHOL. Ex his non tantum intelligimus, mentem humanam unitam SSe 0rpori, Sed etiam quid per mentis et corporis unio item intelligendum sit. Verum ipsam adaequale sive distinete intelligere nem poterit, nisi priu noStri corporis naturam adae-ς uua e cognoScat. Nam ea, quae hucuSque Stendimus, admodum communia Sunt, nec magis ad homines, quam ad reliqua in dividua pertinent, quae omnia, quam iidi VerSis gradibus, animata tamen Sunt. Nam cuiuScumque rei datur necessario in De idea cuius Deus est causa, eodem modo ac humani corporis idea a

que adeo quicquid de de humani corporis diximus, id de cuius

cumque rei idea necessario dicendum est. Attamen nec etiam negare possumus, idea inter Se ut ipsa obiecta differre, unamque alia praestantiorem SSe, plusque realitatis continere, prout obiectum unius obiecto alterius praestantius est, plusque realitatis continet ac propterea ad determinandum, quid mens humana reliquis intersit, quidque reliqui praeStet, neceSSe nobi eSt, eius obiecti, ut diximus, h0 est, corporis humani naturam cognoscere. Eam autem hic explicare nec poSSum, nec id ad ea quae dem0nstrare Volo neceSSe St. Hoc tamen in genere dico, quo corpus aliquod reliquis aptius est ad plura simul agendum vel patiendum, eo eius mens reliquis aptior est ad plura simul pe cipiendum; et quo unius corporis actione magi ab pS Solo pendent, et quo minus alia corpora cum eodem in agendo e0ncurrunt, eo eius mens aptior est ad distincte intelligendum. Atque ex his praeStantiam Unius menti prae aliis cognoscere possumus deinde causam etiam Videre, cur noStri c0rporis non nisi admodum con- susam habeamus cogniti0nem, et alia plura, quae in Sequentibus ex his deducam. Qua de causa operae pretium SSe duxi, haec ipsa accuratius explicare et dem0nstrare, ad quod neceSSe St,

pauca de natura corporum praemittere.

AXIOMMI Omnia corpora vel moventur Vel quieSeunt. AXIOM ΙΙ. Unumquodque corpus iam tardius, iam celerius m0Vetur.

LEMMA I. corpora ratione motus et quietis, celeritatis et tam ditastis, et non ratione substantiae ab invicem distinguuntur. DEMONSTR. irimam partem huius per Se notam Supp0no.

SEARCH

MENU NAVIGATION