Opera quae supersunt omnia

발행: 1843년

분량: 766페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

PARS IV. 369

per prop. 2έ huius . Qui igitur se ipsum ign0rat, omnium virtutum undamentum, et consequenter omnes virtute ignorat.

Deinde ex virtute agere nihil aliud est, quam ex ductu rationis agere per pro p. 24. huiuS), et qui ex ductu rati unis agit, scire necessario debet se ex ductu rationis agere per pro p. 43. pari. 2.). Qui itaque Se ipsum, et consequenter ut iamiam ostendimus)omne virtutes maxime ignorat, is minime ex virtute agit, hoc eSt ut ex delin. . huius patet maxime animo est impotens atque adeo per pr0p. praee. maxima superbia vel abiectio maximam animi impotentiam indicat: q. e. d. COROLL. Hinc clarissime sequitur, superbos et abiect0S maxime assectibus esse obnoxios.

SCHOL. biecti tamen facilius corrigi poteSt, quam Superbia, quandoquidem haec laetitiae, illa autem tristitiae est assectu S adque adeo per pr0p. 18. huius hae illa sortior est.

PROPOS. LVII. Superbus parasitorum seu adulato

rum praeSentiam amat, genero Sorum autem odit. DEMONSTR. Superbia est laetitia orta ex eo, quod homo de se plus iusto sentit per desin. 28 et 6 assecl. , quam pinionem homo superbus, quantum poteSt, fovere conabitur ride Schol. pr0p. 3 pari. 3.). deoque parasitorum vel adulatorum horum definitiones omisi, quia nimis noti sunt praesentiam amabunt, et generoSorum, qui de ipsis, ut par est, sentiunt, fugient: q. e. d. SCHOL. Nimis longum foret, hic omnia superbiae mala enu merare, quandoquidem omnibus asse etibus obnoxii sunt superbi, sed nullis minus, quam assectibus anioris et misericordiae. Sed hic minime tacendum est, quod ille etiam Superbus Vocetur, qui de reliquis minus iusto sentit, atque adeo hoc sensu superbia de finienda est, quod sit laetitia orta ex salsa opinione, quod homo Se supra reliqu0s esse putat. Et abiectio huic superbiae contraria definienda esset tristitia orta ex salsa opinione, quod homo se infra reliquos esse credit. t hoc posito facile concipimUS, superbum necessario esse invidum vide schol prop. 55. pari. 3. et eo maxime odio habere, qui maxime ob virtutes laudantur, nec facile eorum odium amore aut beneficio rinei vide schol prop. 41. pari. Spinota I. 24

674쪽

370 ETHICES

30 et orim tantummodo praesentia delectari, qui animo eius impotenti morem gerunt et ex stulto insanum faciunt. Abiectio quam 4 Superbiae Sit contraria, Si tamen abiectu Superbo proximus. Nam quandoquidem eius tristitia ex eo oritur, quod suam impotentiam ex aliorum potentia Seu virtute iudicat, levabitur ergo eius tristitia, hoc est, laetabitur, si eius imaginatio in alienis vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum Solamen miseris socios habuisse malorm n et Ontra eo magi contristabitur, quo se magis insta reliquo esse crediderit. Unde fit, ut nulli magis ad invidiam sint proni, quam abiecti, et ut isti maxime hominum facta observare conentur ad carpendum magi S, quam ad eadem corrigendum, et ut tandem solam abiectionem laudent eaque glorientur, Sed ita, ut tamen abiecti videantur. Atque haec ex hoc assectu tam neceSSario Sequuntur, quam ex Datura trianguli, quod eius tres anguli aequales sint duobis rectis; et iam dixi me hos et similes affectus malos vocare, quatenus dsolam humanam utilitatem attendo. Sed naturae leges communem naturae ordinem, cuius homo pars est, reSpiciunt; quod hic in transitu monere volui, ne quis putaret me hic hominum vitia et absurda acta narrare, non autem rerum naturam et proprietates demonstrare voluisse. Nam, ut in praelatione partis tertiae dixi, humanos Metus eorumque proprietates perinde con Sidero, ac reliqua naturalia. Et sane humani assectus, si non humanam, naturae saltem potentiam et artificium non minus indicant, quam muIta alia, quae admiramur quorumque contemplatione delectamur. Sed pergo de assectibus ea notare, quae hominibus utilitatem adserunt, Vel quae iisdem damnum inserunt.

PRO S. LVIII. Gloria rationi non repugnat, Sed ab

o oriri potest.

DEΜONSTR. Patet ex 30 assect defin et ex definitione honesti, quam inde in schol. l. prop. 37. huius partiS. SCHOL. Vana quae dicitur gloria est acquiescentia in Se ipS0, quae Sola vulgi opinione laxetur, eaque cessante GSSat ipS de- quiescentia, h0c St per schol prop. 52 huius summum bonum, quod unusquisque amat Unde sit, ut, qui vulgi opinione

675쪽

PARS IV. 371

gloriatur, quotidiana cura anxius nitatur, lactat, experiatur, ut famam conservet. Si namque vulgus varius et inconStanS, atque adeo, nisi conServetur fama, cito abolescit imo quia omnes vulgi captare applauSus cupiunt, facile unusquisque alterius famam reprimit, ex quo, quandoquidem de summo, quod aeStimatur, bono certatur, ingens libido oritur se invicem quocumque modo opprimendi, et qui tandem victor evadit, gloriatur magis, quod

alteri obfuit, quam quod sibi profuit. Est igitur haec gloria Seu

aequiescentia revera ana, quia nulla eSt.

Quae de pudore notanda sunt, colliguntur facile ex iis, quae de misericordia et poenitentia diximus. Hoc tantum addo, quod ut commiSeratio, Sic etiam pudor, quamvis non sit virtus, bonuStamen est, quatenus indicat, homini, qui pudore suffunditur, cupiditatem inesse honeste vivendi, sicut dolor, qui eatenus bonus dicitur, quatenus indicat, partem laesam nondum Sse putrefactam. Quare quamvis h0mo, quem facti alicuius pudet, revera sit tristis, est tamen persectior impudente, qui nullam habet honeste vivendi cupiditatem. Atque haec sunt, quae de assectibus laetitiae et tristitiae notare susceperam. Ad cupiditates quod attinet, hae sane bonae aut malae Sunt, quatenus ex boni aut malis assectibus oriuntur. Sed omne re era, quatenus ex assectibus, qui passiones sunt, in nobis ingenerantur , coecae sunt ut facile colligitur ex iis, quae in Seh0l prop. 44. huius diximus), nec ullius usus essent, Si h0mines facile duci possent, ut ex solo rationis dictamine viverent, ut iam pauci ostendam.

absque eo a ratione determinari. DΕΜοNsTR. Ex ratione agere nihil aliud est per prop. 3. et

desin. 2 pari. 3. quam ea agere, quae ex neceSSitate DOStrae naturae in Se Sol eonSideratae sequuntur fit tristitia eatenus mala est, quatenus hanc agendi potentiam minuit vel coercet per prop. 41. huius Ergo ex hoc asse et ad nullam actionem possumuS

determinari, quam non posSemu agere, Si ratione duceremur.

678쪽

372 ETHICES

minus honio ad agendum sit aptus per prop. l. et 43 huiuS).Λlque adeo eatenus etiam ad nullam actionem determinari possumuS, quam non P0SSemus agere, Si rati0ne duceremur. Denique quatenus laetitia bona est, eatenus cum ratione con enit consistit enim in eo , quod hominis agendi potentia augetur vel iuva tuo, nec paSSi eSt nisi quatenus hominis agendi potentia non eo USqUe augetur, ut e suasque actiones adaequate concipiat per pr0p. 3 pari. 3 cum eius schol. . Quare si homo laetitia assectus ad tantam persectionem duceretur, ut se Suasque actione adaequale conciperet, ad eaSdem actiones, ad quas iam ex assectibus, qui passi0nes Sunt, determinatur, aptus, imo aptior SSet. t omnes assectus ad laetitiam, tristitiam vel cupiditatem reseruntur

ride explicationem 4 asseet desin.), et cupiditas per t. assecl. defin. nihil aliud est, quam ipse agendi conatus. Ergo ad omneSactiones, ad qua ex assectu, qui passio est, determinamur, poS- Sumus abSque eo sola ratione duci q. e. d. ALITER. Actio quaecumque eatenus dicitur mala, quatenuSex eo oritur, quod dio aut aliquo malo assectu assecti sumus ride coroll. 1. prop. 45. huius). t nulla actio in se sola considerata bona aut mala est ut in praelatione huius ostendimus), sed una eademque actio iam bona, iam mala est. Ergo ad eandem actionem, quae iam mala est, sive quae ex aliquo malo assectu oritur, ratione duci possumus per prop. 19. huiuS) q. e. d. SCHOL. Explicantur haec clarius exemplo. Nempe Verbe randi actio quatenus phrsice consideratur, et ad hoc tantum at tendimus, quod homo brachium tollit, manum claudit totumque brachium vi deorsum movet, virtus est, quae ex corpori humani fabrica concipitur. Si itaque homo ira vel odio commotus deter minatur ad claudendam manuni vel brachium movendum id, ut in parte secunda ostendimus, sit, quia una eademque actio poteStiungi quibuscumque rerum imaginibus atque adeo tam ex iis imaginibu rerum, qua confuse, quam quas clare et distinete concipimus, ad unam eandemque aetionem determinari poSSumu S. Apparet itaque, quod omnis cupiditas, quae ex affectu, qui paS- StoeSt, ritur, nullius esset usus, si homines ratione duci pos- Sent. Videamus iam, cur cupiditas, quae ex assectu, qui paSSioeSt, Oritur, caeca a nobi appelletur.

679쪽

PARS IV. 373

PROPOS. LX. Cupiditas, quae oritur ex laetitia vel

tristitia, qua ad unam vel ad aliquot, non autem ad nane corporis partes refertur, rationem utili

tatis totius hominis non habet.

DEMONSTR. Ponatur ex gr. corporis pars , salicuius causae externae ita corroborari, ut reliquis praevaleat per prop. 6. huius), haec par Vires suas amittere propterea non conabitur, ut reliquae corporis parte suo iungantur ossicio. Deberet eniim Vim seu polentiam habere vires suas amittendi; quod per pr0p. 6 pari. 3.)est absurdum. Conabitur itaque illa pars, et consequenter per pro p. 7. et 12 part . . mens etiam illum Statum conServare; adeoque cupiditas, quae ex tali assectu laetitiae oritur, rationem totius non habet. Quod si contra supponatur pari coerceri, ut reliquae prae aleant, eodem modo demonstratur, quod nec cupiditas, quae ex tristitia oritur, rationem totius habeat; q. e. d. SCHOL. Quum itaque laetitia plerumque per schol pr0p. 44. huius ad unam corporis partem reseratur, cupimUS ergo plerumque noStrum Sse conservare nulla habita ratione integrae nostrae valetudinis. Λd quod accedit, quod cupiditates, quibus maxime tenemur per coroll. prop. 9. huius), temporis tantum praeSentis, non autem suturi habent rationem.

PROPOS. LXI. Cupiditas, quae e ration oritur,

excessunt habere nequit. DEΜoNsTR. Cupiditas perra asseet des n. absolute cons

derata est ipsa hominis essentia, quatenu quocumque modo, terminata concipitur ad aliquid agendum. deoque cupiditas, quae ex rati0ne oritur, hoc Si per prop. 3 pari. 3. quae in nobis ingeneratur, qualenta agimus, Si ipsa h0minis essentia Seum iura, quatenu determinata concipitur ad agendum ea, quae per S0lam hominis essentiam adaequale concipiuntur per defin. . pari. 3.). Si itaque haec cupiditas excesSum habere p0SSet, o set ergo humana natura in se Sula considerata Se ipSam excedere, Sive plus p0SSet, quam p0test, quod manifesta Si contradictio. Ac proinde haec cupiditas excessum habere nequii q. e. d.

SEARCH

MENU NAVIGATION