Lexicon technologiae Latinorum rhetoricae ... animadversionibus illustravit

발행: 1797년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

eum simili orationis habitu comparare studuerunt. Iam in hilaritate haec tria insunt, ut I ad facete dic ndi,

iocandique vel leporem, vel petulantiam quandam proianos homines reddat 2 iucundis maximo sensibus inseruiat 3 in oratione liberius copiosiusque euagari, quam pressa moderataque breuitate uti malit. His ita constitutis, rectius, Certiusque, quas orationis formas Rhetores Latini, ista hilaritatis metaphora si significarint, definire posse nobis videbamur. Accidit enim nobis et nunc, quod in quam plurimis locis technologiam rhetoricam habentibus experti sumus, Ut interpretes, etiam summos vel silentes vel errante reperiremus. Cicero in Orat. O. cum sibi ipse exprobras se iuuenilem illum ardorem, unde in multis rationibus suis, et in Rosciana inprimis nimia redundantia orta esset, haec deinde excusandi sui causa addit: Nee Vero hic unus erat ardor in nobis, ut hoc modo Omnia diceremus. Ipsa enim illa pro Roscio iuuenilis redundantia, multa habet attenuata, quaedam etiam paullo hilariora ut pro Auito, pro Cornelio, Com-Pluresque aliae. Ac de attenuatι quidem alio loco diximus. Quod autem ad hilaria attinset si primume omni orationis contextu intellexerimus, hoc egis Ciceronem ut se non continua dicendi contentione tardore in istis orationibus sum esse, sed saepe ad remissiores et tacitiores sermonis formas accessisse contenderet, quibus animos intentos veluti relaxaret et recrearet, 1 deinde oratione pro Roscio pro Cornelio euoluamus, et quomodo . . des accusatoribus in ciuitate ferendis, des caulis parricidii etc. dixerit, cognouerimus, tum plane intelligsemus hilaria dici in Oratione aliqua, quae e lepore venustate, vel iocis et acumine dicentis habeant suavitatem, relaXantem animos auditorum a contentione illa, quam vis et ardor oratoris, vel causae seueritas et grauitas attulerat,

eamque hilaritatem maximes corni in digressionibus quibusdam, et diuerticulis orationis, in quibus Orator ab aculeis illis et neruis forensibus ad iucundiorem moderati sermonis formam varietatis et delectationis gratia te demittit. Quamobrem infra videbimus, eidem Orationis generi, simillima metaphora, laetitiam, et loca laetiora tributa esse vid. voce laetus et dulcis: iterhait de mi trita, laune, oder ingens Amfr

232쪽

ncit et vometragene Stellen, Bemer imgen, Abschwei- futigeri, molire tu das trochen od susere inerti des e enisichen Gegen laudes in ii m. Redner An Zu-hbrer phagens Abwechfelung ebrachi ird. Huic generi dicendi, non dubiurn est, quin inseruiat impulsio illa ad hilaritatem, et hilaritas, quas in figuris elocutionis commemorauit Cic. de r. 3, 3. et orat. O. Latius etiam patere, et ad Ornatius, copiosius, urbaniusque dicendi consilium pertinere videtur hilariatas seribendi illa, quam Plinius Lib. 3 epist. 8. Ommemorat, ubi panegyrici berius a se elaborati ratio-1aem reddit. Totus locus ita comparatu est metaphorarum similitudine et varietate, ut commentarii instar

osse possit is Mihi quidem confido, inquit, in hoc genere materias laetioris stili constare rationem, quum ea potius quae res S et adfrictiuS, quam illa, quae hilaritis et quasi e ruitantius scripsi, possim videri ar-esssita et inducta non ideo tamen segnius precor, ut quandoque veniat dies, quo u seris illis fuerisque uiacia haec blandaque vel iusta possessione decedant. Restat locus Quintiliani ci. I. 49. ubi inter alia Crationis menera, quain commemorat, tris orationi hilarem opponit Atqui in eo loco non de risu et ioco. sed uniuerse loquitur empe res tristes et horridas facile a iucundis et laetis distinguimus. cita

et oratio et locutio vel ex compositione et structura verborum, Vel ex concinnitate quadam et figurarum Ornatu formam aliquam induere potest, quae simili fere tristitiae aut hilaritatis seni animos nostros imbuat, unde oratio ipsa hilaris et amoena, vel tristis et us-

Orationis vim habersent, qualis est χαριεντισμιος. Et inter aguras παναφορὰ aliaeque numerum quendam acilem, celerem, et auribus gratum ad Drentes , de quibuς dictum est ii Lex. gr. technol. ad Oc. ἱλαρον καλος.

Vnde et risibus horridisque litfriS. hoc est, voci et sono vasto, a Iresti it barbaro pronuntiatis, hilarior

oratio,

233쪽

oratio, ex suaui et dulci literarum appellation orta, opponitur Lib. 2. O. T. de quo genere ad voc horridus copiosius diximus.

His orci a.

Huius mentionem hiiciendam hoc loco propterea existimavimus quod in institutionibus veterum Rhoto

ricis ad artem oratori pertinere, et narrationis aliqua pars esse censetur. A Cicerone d inuent l, 0 diacitur res gesta, ab aetatis nostrae memori remota. s.

voc Fabula vid Cic. r. 2, Is ubi historiae scribonia da leg0s breuiter enumerantur, et Georg. TrapeZunt. Lib. s. p. a. b. sqq. qui hunc Ocum, inprimis genus dicendi historicum, omnium antiquiorum Rhetorum accuratius et copiosius tractauit.

o nis sis Hone flare. Ab ipso Cicerone non honesas solum dicta ostras

quadam magnificentia et splendore, qui rebus insit, ut de Orat. a. i. sed et in orator Cap. s. Nesibula causae honesa, erunt ni fallor, verbis et sententiis ita

Ornata et illustrata, ut orator iis pos1 auditorum animos ad se conuertere, et in sui fauorem occupare. Declaraturus enim Cicero, quomodo in rerum inuentarum collocatione porsectus ille orator, quem dumbrabat, versetur is estibula, inquit, honesta aditus ad causam faciet illustres, et cum hac prima aggressione animos occupauerit, infirmabit, e cludetque contraria. de inu. I. 8. qui locus Commentarii instar esse potest. Hunc modum loquendi frequentius otium sequentes Rhetoros adhibuerunt. Auctori Herenn q, 56. honesare orationem est ornare, Xornare, quod sit figuris verborum et elocutionis, quae et ipsae exornationes vocantur. Gellius etiam . . O, 6 illa Orationis ornamenta, seu siguras ornantes, rationis

honestamenta dixit. Vopiscus autem in Vita Probi Cap.

a. haec habet: illud tantum contestatum Volo, merem scripsi Te, quam, si quis voluerit honesiuS, eloquio celsiore demonstret In quo quidem loco cum omnis contextus do Θt, tum Salmasus in Commentario planum fecit, hones scribere, Psse, diserte, Ornate, et eleganter scriberct. io καλιγραφειν, vel καλωπίζειν

την λεξιν Graeci dixerunt. N a Bor; D

234쪽

ridae res dici videntur. ita vel propter difficultatem inteliigendi, vel tenuitatem et subtilitatem quandam, vel leueritatem ac tristitiam non valde delectant, aut offendimi etiam eos, qui audiunt vel legunt. Nempe

horrere Latinis omnino dicuntur, quae cultu elegantia, et amoenitate carent. In oratione et elocutione, quae horrida sint, accuratius et certius definiri potest. Sic Cicero in Bruto T. de Catone is antiquior est huius sermo, et quaedam horridiora verba, hoc est, non ita ex arte rudia et composita, ut iu-Cundum numerum vel per se vel coniuncta cum aliis verbis efficiant. Hunc sensum esse, sequentia apud Ciceronem declarant id nita, is tum ille Cato non potuit, et adde meros, et aptior si oratior ima ver-ha compone, et qims coagmenta iam neminem anteVo-Me Catoni Cap. 67. horridae orationi, opponitur ni-tCns, apta metaphora, hoc est, elestans, polita, triminibus et ornatu oratorio distinera et numerosa. Et de Legg. I, 2. vires agreses et horridas iungit, iisque nitorem et palaestram opponit, quae semper aliquame arte elegantiam adiunctam habent. Unde Ovidius Trist. 2, 2 9. Annales, qui exilem et incomtam rerum gestarum narrationem habebant, hi istos appellat. Quo in loco etiam commΘmorandum videtur, quomodo Ci- Cero, Cum genus dicendi minus suave, et horridum significare, eique suaviorem sermonem opponere Vellet, usus fuerit, metaphorarum loco duobus herbarum generibus, ilia et rilegio pist ad Diu. 6, 23. Cras, inquit, expecto Leptum ad cuius rutam ulini mihi tui sermonis utendum sest. Ruta enim, agrestis praesertim, ut Plinius tradit . N. Lib. O. d. horrida ad ejectum es , et ad omnia acrior. Pulinium autom, quod cum menta et Ρpita ibid. Cap. O. componit, suauius et condi m ntorum instar. - Quintilianus , F. O. e nimia antiquitatis admiratione, horridos et ieiunos fieri docet. h. e. imitabuntur illam priscorum scriptorum duritiem, asporitatem, et rudem simplicitatem, quam risem, et impexam antiquitatem Auctor Dial de corr. Eloq. Cap. O. et Quintilianus non mul.

to post illa ridis Aousi Avalam; appellat. vid. quae duxinius

235쪽

diximus ad voc. qualor Tibro autem , . 34. vete- em horrorem, h. e. simplicitatem ornamentorum Paupertatem, Ouae licentiae, quae Ornandi scilicet nimio pruritu laborat, opponito Literae adeo horridae

et trisse dicuntur, quae voce et sinoe agresti, vasto, o subsurdo, aures delicatiores urbaniores elegantioresques laedente et radente, enuntiantur. die ridere,

hi troche Mundari, im esse sates de fel veru, arterualis racher quae oratio hinc etiam hilarior o dulcior dici solet vid. de his omnino Quintil. Ia IO. T. sqq.

Iam cum vidimus, antiquitati horrorem tribui, non mirum est, horridum rationis genus etiam ita commemorari, ut laudis aliqua significatio insit, quoniam cum antiquitatis imitatione tamen grauitas quaedam et generosa simplicitas coniuncta ostes solet Sic Seneca Controu. Lib. 2. praef. de Fabiano philosopho, ad lu-Xuriem quandam et mollem legantiam rationis pro .no: nihil acre, inquit, nihil solidum, nihil horridam: splendida oratio. et magis das ida, quam laeta die heroohende anter sines Vorti ag war glanzenis, lip-pse tin geschiniicht ohnes die exingsten Spureu on Ut SoliaiἱEt, im prunkloser implicitat, te se Laren Philosophen Didet Simillimum iis iudicium ostQuintiliani ii, 34. ubi nonnulli laetiora X Ornatu et assi etibus Grationis, tristitiae it barbae philosophicae hic enim est iste horror quem Seneca intelligit)conuenire negat Alio loco idem Seneca Controu. Lib. I. praef. horridum AEdi valentem oratorem clista ponit. Humanitas. In variis significationibus, quas humanitatis verbo veteres Latini scite et eleganter attribuerunt, sensus etiam Rhetoricus acile eminet. Cicero enim de r. 3, . ita humanitatem commemorat, ut comitatem et hiluritatem quandam notet, cum lepore, sestiuitate et suavi urbanitate conitin stam, cui grauitas et dignita. Orationis Opposita sit. Vtramque tamen Ernst, Viit de . Gravit M. in heitere, tintere, Iaunig Stim inling,

mi seivir, gesta eicher tin elias uini sithu chlaver Geychmerii hei ferbunden Cicor in Catulo coniunctam laudat: , Oratio Calidi se grauis, ut in singulari dignitat omnis tamen adsit humairitas et lepos. cs.

236쪽

Or. I. I. ubi crassus humavitate essecisse dicitur ut tolleretur omnis tristitia sermonis, Thimmaque esset ine, iucunditas, et in iocando lepos Admirati his in loci. sumus Ueterum sapientiam, qui rebus explicata disiicillimis tam apta nomina darent, ut et intelligendidi i cultatem tollerent, et cogitandi non modo studium suum, sed etiam singulari acumen omnibus probarent. Quam apte edi prudenter humanitatem dixerunt de ea animi nostri affectione, quae ipsa humanissima est, et in qua nos minime omnium sortis et naturae nostrao poeniteati Quam callide huic humanitati opposuerunt grauitatem, in qua hoc saltem periculi est me, quo grauiores simus, eo longius ab humanitate recedamus lVere ita veteres sensis sp alius etiam apud Ciceronem notabilis locus confirmat Libri . de r. 7. Ibi Anatonius. 4. hercule omnia haec. inquit quae a me de facetiis disputantur, mon maiora forensium actionum. quam omnium sermonum condimenta sunt am quod apud Catonem est qui multa retulit, i quibus a me exempli causa multa ponuntur, Ter mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere. P. Mummium cuiuis tempori hominem se Sic pro sedi o res se habet, mullum ut sit vitae genus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari quae paullo antea de Socrate tradit Cicero, cum iisque coniungatur Irut. Cap. 8S si 12 M, O. 'O Quid quod videri possit non sine acumine et festiuitate quadam factum oste, ut Quintilianus N. q. 88. iambum quem Aristoteles λεκτικον i. i. vulgari Termoni conta 'nientem. et λεειντίων ποῖ ων dixerat, humaniorem iambum inrorpretaret iii , ppositum daetylo, qui ab Aristotele ρωος et σε- νυο vocatur sere ut humane et poetice loqui, non sine poetarum utinam non multorum nostratium inuidia, discrevit Petronius Cap. O.

ren Π. I, 3. dicitur, cuni contemta re adfertur. Cicero de Inuent. I, Is ita desinit quod negligitur aba ditore , et non magnopere attendendum videtur vid. Quintil. I. O. In oratione ipsa idem humile vocet L, Cum ratio se nunquam attollit nunquam ab aliqua parte eminet Hanc quidem humilitatem Quintil. 8, 4.

237쪽

8, 4. Ia iis Xprobrat, qui omnes in ration senton tias et lumina fugiant, et reformident, . nihil proba natε s. nisi planum et humile . et sine Conatur trochene,

Verzicht thun. vid. Horat. Art. poeti 28 Seneca tamen p. ICO in Fabiani illi losophi orationes humilia, quae et depres a vocat, a Ditis distinguit Non sunt, inquit, humilia illa. sed placida, et ad animi es norem quietum, compositumque Tormata. nec depresa 40d planu. Deest illi oratoris vigor, stimulique quos quaeris et subiti ictus sententiarum, sed totum corpus videris: quanquam sit incomptum honestum est: derant pruchlaye , te cheiden Ausdruth in egensat des xleurige und hi techenden. - ungitur denique humilis et upplex oratio apud Cic. de Inuent. I, 86. ubi de locis ad misericordiam commouendam aptis sermo est. cf. de Orat. I, 3.

tionem habent. viii. Clau. Cic. in h. v. tum inprimis Quintilianus acuti stimus ille transferendi artifex, metaphorarumque intelligentissimus existimator, ita illa

voce usus est, ut diceret aliquam partem orationis iacere quae destituta esset Omnibus ornamentis, nec Dficacia nec venustate aliqua commendabilis. Itaque Lib. 4, a. 8. postquam figurarum varietatem in narratione nec si sariam commemorasset, hanc sententiae suae causam adserte caret enim ceteri ornamenti exposito, et is commendetur hac venustate, iaceat nec syot. Similis sere metaphora est, qua Graecis oratio

etiam abi, fila dici solet. 'Peinde idem Fabius Lib. 9, 2. . de figurarum effcacia iudicans semotus est, inquit, in his et actus orationis, quibus detractis iacet, et velut agitante corpus spiritu caret. Vnde etiam

238쪽

Gellius N. A. I, II demissam iacentemque rationem, ferocienti saeuientiqile opponit et Cap. 8. aurem incentem tribuit homini, qui, quid in vocibus plenum et suave, quid insuaues et exile sit dignoscere non valeat. Ipsi tiam scriptores Quintiliano iacere dicuntur, qui Omnia ornandae extonendaeque orationis praesidia repudiantes, niihil nisi planum et humile et moderatum probant. De his igitur Lib. 8, 4. 32. dum timent, inquit, ne aliquando cadant, semper iacent. tmorat. Art. poet. 28 Serpit humi tutis nimiit n. I acti r . In hoc verbo cum notio esset vehementioris motus expressa, qui non in corpore solium, sed et in anξ-m Cogitari potest, utroque modo adhibuit se Oratore Cicero, primum ita, ut iactare se dicatur is, qui aliquo argumento praecipuo considat, id urgeat, in eo immoretur; ut in Uerr. , . de Hortensio oratore: ,, noui locum, inquit, video, ubi se acraturus sit,' h. e. qua in re vel argumento sibi maxime placiturus, seque eo victorem roditurus. Deinde in actione oratoria f. υποκρίσει vitioli sunt, qui seria ant sue mala consuetudine, sue vanitate quadam et confidentia, quales sunt, quicunque vivitiιosi, arguti, gestiosi etiam di- et sunt, oppositi flatam'is, de quibus aliis in locis dictum a nobis est uberius. f. Cic. rvt. O. ubi ou Licinii cuiusdam in Curionem oratorem sacete dictum: nunquam, Octaui, inquit, collegae tuo Curioni gratiam reseres qui nisi se suo more latrauisse , hodie te istic muscae comedissent: et vid. Cap. 66. ubi usque

ad furorem quendam se iactasse dicitur eadem de causa C. Fimbria.

Iecium S. Hoc verbo Rhetores Latini et in rebus et in ipsa oratione designanda uti solent. Ieiuna res, quae ratione tractatur, est tenuis, quae nec satis in se mo-m nti habet, nec nos tenere iucunde potest: in trochen Materie, ein letulicher, heiuerbondei lichen Aul Merbamheii lird er Stes. Ita Cic. r. 3, 4. . de horridi rebus nitida, de ieiunis plena quaΡdam est oratii sua. ' id qua ad voc. b us di et sunt. Deinde

ieiunae orationi opponitur copiodia apud Quintil. 8, 3. 9.

239쪽

liere Ermsicher Vortrag, in Gegeissat cles edanhenaxeichen undisonen. Ita ille Cum laudem habeant scripto res tenues et gracile e eo genere, quod Graecis το σχνον dictum est, i contrario isti tenuitati vitio qui laborant, ieiuni et squallente vocantur Gellio . . , Iq. Sic et Quintil. 3 l. ieiunam et aridam traditio vena appellat, quae nudis praeceptis continetur, eique Opponit nitorem illum orationis qui etiam delectat tu cunditato aliqua, et elegantibus auribus satisfacit. Quare haec addit vereor , ne hic liber scit tertius instituationum oratoriarum, qui mera praecepta habeat pa-

sum mellis et ab hynthii multum habere videatur, sique salubrior sudiis, quam dulcior. Ita uso.

Figura seni. gr. διασυρμ ος, s. χλευασμος, apud Cic. Oi'. 3, 3 quam Aquila Rom. p. I S. etiam eleuationem et irrisionem vocat Cicero l. c. adiunctam extenuationi statuit, eandemque notat, cum in Orat. 39. ita praecipit extentiet aliqrsi et irrideat vid. quae copiosius diximus ad voc dissimulatio , et cf. Vossu Inst. Rheti Lib. . . Sa. III ει', a r e. Cicero de Inuent a Io. Vbi quid philosophorum, qui duo Oratorum proprium sit, explicat, physica ista,

inquit, et mathematica, et quae paulo anto Oleratrum

artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur illustrare autem oratione, si quis istas ipsas artes velit, ad oratoris ei fugiendum est facultatem. Scilico isti physici ot xlathematici de suis robus etiam

loquuntur, sed ita, ut magis rerum, quam elocutionis curam gerant. Qui autem illustrare etiam oration casres, hoc est, qui cum rerum subtilitate etiam orationis elegantiam, copiam, artificiosamque et iucundam earum tractationem coniunctam cupit, is ad Oratorem se conserat necesse est. Alio loco Cap. s. in eadem re, ornare dicendo synonymice dicit vid. de Orat. 3.38. et quae ad Oc exornatio lamen, et ornar dicta sunt. Hinc in Partit orat. Cap. 6. Misivsris oratio est, inquit, si et verba grauitate delecta ponuntur, et translata est superhata, et ad nomen adiuncta, et duplicata,

et idem significantia, ratuue ab ipsa actione atque imi- ue tutione

240쪽

tatu, ne rerum non abhorrentia Nempe ais verbis a tripli sit ma rationis lumina, et σχηματα, quae illustrare et illuminare orationem possint, describuntur. Im a gis. Auctori Herenn. 4 49 imago, quam Graeci κορονα. Oearunt, dicitur formae cum forma cum quadam similitudine collatio quae aut laudis aut vituperationis causa sumatur vid. Lex. gr. techn in VOC G M. Ci- Ceroni de Inuent. i. O imago est 1 alio demonstrans corporum alit naturartim similitudinem. Sermo ibi est de probabili argumentatione, quae fit comparando, cui seruit imago vid. voc Comparabile. Quintilianus Lib. 5, 1. q. admonet, , rarius esse in oratione illud similitudinis gentis, quod μονα Graeci vocant, quo eX- primitur rerum aut personarum imago, ut Cassius quisisam faciem planipedis enis torquens P quam id, quo probabilius sit quod intes radimus ut, si animum dicas

excolendum, similitudine utaris terrae, quae negles' a sentes et dumos culta ruetus creat. A dpm Lib. ,2. 23 imaginem rerum dicit des scriptionem tam expressam ex resbus ipsis, ut veluti in rem praesentem audi Untes perducere videatur; tuam ποτυπωτιν Graeci appe ilarunt vid. Oc. Viones, et smilitudo. Huc quoquo pertinet egregium illud Senecae de imaginibus his, earumque similibus sormis iudicium Epist. 9. ita expositum: . inuenio in libello Lucis imagines, quibus si ii is nos uti vetat, et poetis illas solis iudicat esse

concessas, nemini mihi videtur sex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio. Illi, qui 14 militor et di monstrandae rei causa eloquebantur, parabolis reserti sunt quas existimo necessarias, none eadem causa qua poetis, sed ut imbecillitatis nostrae adminicula sint, et ut discento et audientem in rem praesento adducant imagine Bergserus de Dat pulcr. r. P. 293. haec habet: .imago est similitudo quaedam implex, παραβολη vero Omposita, eduabus quidem partibus, quarum altera propositio, altera redditio nominatur. Hic, cum antecedit id, quod similitudinis gratia est adsuitum, comparatio, sed cum sequitur id m. collatio, adductius sumenda, vocari solet. lim artificiosa antoni de m moria iuuanda disciplina imagines Rhetoribus di die sunt, simulacra quaedania,

quorum

SEARCH

MENU NAVIGATION