Bibliothecae Alexandrinae icones symbolicae p. d. Christofori Giardae ... elogiis illustratae

발행: 1626년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

123쪽

RHETORICA

quod est in inueniendo acumeni quae

in disponendo prudentia, si in exornando ubertas aliqua, si qua memoria felicitas , si qua vocis suauitas, S actionis

concinnitas, si quod tandem iudici lumen, quae omnia nemo est, quae in te perfectissima esse non sentiat, o domina rerum eloquentia : horum omnium liberalissimum fieri munus mihi deberet, ut, quando interris nulla oratio tuis vim tutibus par potest excogitari, ingenio sagacitas, dispositioni ordo, ubertati copia, felicitati facilitas, concinnitati venustas, prudentiae tuae tua saltem pro dignitate sapientia responderet. Est enim illud amicum rationi, cognatum fidei, veritati consentaneum, ut quae reliquas artes alias, scientiasq; omnes, quemadmodu sol astra', tuo splendore nobilitas, liberalitatis tuae sontes, quos illarum laudatoribus vis esse reclusos, illos tuarum laudum cupidissimo, amantissimoq; ne claudas . Neq; vero illud vehementer optem, aut rogem, ut flos eloquentiae delibutus, aut medulla Suadae ab omnibus existimer, Verum illud unum est simplex oratoris tui votum , egregia perfecta laus clarissimae artium Imperatricis. Aggrediar itaq; tuos honores, qui tot, tantiq; sunt, Vt nullius lingua pr. eterquam tua satis digne possint celembrari. Non enim dubito, quin inquirenti mihi, ac in loci S

124쪽

78, Eloquenti.

locis argumentorum , tamquam in sylvis venanti rationes , quibus te laudem, altera veluti Diana sagittis, Marcu munita benignissismi non sit occursura res inuentas disponent , aureum ordini filum , tamquam Ariadna non sis liberaliter concessura exornanti vero, ac pingenti, elegantior lora, simulis magnificentior, e florentissimis verborum , sententiarum ordinibus , datura non sis ipsa lumina cin memoriam ver reuocanti, affutura, felicior,& fecundior ipsa Memnosyne, quae Musarum extitisse mater perhibetur; agentem denique ac perorantem, non inuita, sed lubens, altera velut Minerua, sacro Charitum,& Gratiarum comitatus ipata, ad excelsum usque tuae commendationi verticem non sis feliciter prouectura. Sed quoniam ipsa praecipis,ut qui alicuius viri, aut familiae, aut etiam Vrbis nobilitatem sunt demons raturi, ij primum antiquitatem rigini repetant; deinde auctoris, post Murbis, seu familiae Principis illustrem, eximiam virtutem recenseant, pos remo, multitudinem, magnitudinemq; virorum, quos litteraria, bellicaue gloria pos eris claros transmiserit, diligentissime prosequantur: eundem ego in tuae Iconis explicatione ordinem seruabo tuae quemadmodum seriem generationis praemittam; deinde quam prudenter ijs fueris insignibus, ab co qui vehementissime semper dilexit, coluit , in delicij habuit,decorata, si modo assii eris, non indecore ostendam. Quem igitur eloquentia parentem fui se arbitramini Gorgiam Leontinum Isocratem Aristotelem an vero Tullium mihi enim vero diligentius contemplanti, non aliti quam scientiarum omnium, Martinmconditor, Sc elargitor Deus, Germanus eloquentiae a

125쪽

Lon Symbolica. 79rens semper visus fuit, qui numeris illam omnibus ab solutam Adamo hominum Principi concessit, initia vetaro eiusdem, mimperfecta semina uniuersiis, Ungulis hominibus pro ingeniorum varietate distribuit.

At eloquentiae matrem quis dubitet naturam fuisse Θquae inditae a Deo virtutis acceptu semen in ter omentatis fouit, ac Ursarum more imperfectum in lucem emisit, sed obseruatio paullo diligentior inepta relinquendo, apta seligendo, eandem, melioribu praeceptis, quasi coloribus, lineamentis perpolivit. Obstetrix autem, quae eloquentiam in utero ingenij conceptam in auras eduxit, in paucis quibusdam excellentioribus ingenijs fuit inuentio propria, in omnibus communiter alieni magister ij diligentia. Nam quidam , tanto acumine fuere a natura praediti, ut viderent

ipsi, quae ad fidem gignendam essent propria, quibus elocis petenda, quo disponenda ordine , quibus verbis

illustranda, qua ratione auribus, oculiSque hominum proponenda. Reliqui omnes aliena doctrina eguere , praeter labores,in dolores, quos in pariendo eloquentiae foetu maximos ipsi sunt experti. Itaq; quemadmodum obstetrices parientem foeminam non modo adiuuant, sed partum etiam suscipiunt, Nasordibus abluunt; ita magistri discipulos non solum prouehunt , Ut Ora tionis perfectae fructum pariant, sed orationem ipsam ab erroribus, δ mendis expurgant. Nutrix vero, quae vix natam suauissimo lacte facundiam alit, communi oratorum suffragio dicendi est ac

diligentes,&solicitae sunt de infantium salute,& pro-ὀressu; ita exercitatio ipsa, ut prognatam bene nutriat

eloquentiam,

126쪽

8 Eloquentia

eloquentiam, Infantili ea in aetate , nihil intentatum reliquit. Nutrix, ut bonum lac infanti praebeat, delectis vescitur cibis : exercitatio, ut oratorium stylum bene firmet , elegantissimis delectatur auctoribus xlibris . nutrix varijs oblectationum generibus puerum recreat, nunc canit, nunc lallat, modo in cunis dormientem alternis conuertit, modo inter brachia ridentem varia perloca circumseri: exercitatio, ut eloquentiam perficiat, nunc scribit, nunc dicit, modo genus orationis immutat, modo varijs eandem rem modis

exornat.

Dux certior eloquentiae, praeter artem, praeclarissimorum auctorum imitatio. Infantibus Regum , praeter nutrices, quae illos alunt, comites etiam,&nutriciae Matronae addi solent , quae per iter secure illos deducant: eodem plane more natura, huius Reginae mater, artem ipsam, mimitationem, tamquam duas benedicendi prudentissimas magistras, tam excellentis filiae securitati praefecit. Quo munere dici non potest, quam Concordes fungantur Ars enim Theoricam, Imitatio Praxi demonstrat orationis. Illa praescribit limites, intra quos exordiri, proponere, partiri, narrare, confirmare, perorare orator debet se aec in summis auctoribus, excellcntibus tamquam in tabulis expressa, non animis modo, sed etiam oculis contemplanda perfectissima ubi jcit ad imitandum exemplaria.

Eloquentiae germana soror Dialectica, uno ac Ο-dem partu simul in lucem edita, ut Phoebus olim , ac Diana. Quamquam enim omnes scientiae,&arteS, Cum ab eodem parente Deo, Mnatura matre progenit se, mortalium ingenijs in matrimonium collocata sint,

127쪽

Londymiolica . 81 rores inuicem dici recte omnes possunt; tamen pr aeter alias omnes, has praecipue duas germana arguit, quae

ambas inter disimillis effulget similitudo. Respondent

enim primum in materia ipsa, cum de rebus omnimus ambae sint nulla est enim re omnino , de qua, tam orator , quam Dialecticus non possit sermonem insti tuere. Deinde omnibus communiter hominibus inditae sunt omnes enim natura duce accusant , defendunt, arguunt, suadent, vituperant, laudant, licet certam ho rum omnium rationem ignorent. Disserunt autem ratione dicendi, Sc fine proposito nam Dialectica presse, anguste, eloquentia vero late, ac diffuse dicit Dialectica cognitionem intendit quaestionum communium: eloquentia ut plurimum fidem quaestionum ciuilium . . Accedit etiam instrumentorum, quibus utuntur, discrimen. Nam dialecticae quidem instrumenta sunt lyllogismus, Minductio. enthim ema,& exemplum, oratoriae facultatis. Quare Dialecticam palmae comprest e,

eidem vero expresta eloquentiam non imprudenter L no comparauit. Ego vero duas has sorore non incongrue Racheli,d Liae conferrem ut enim Lia Rachel edeformior, tamen generatione foecundior ita Dialectica, si nitorem verborum spectes, eloquentia pulchritudini concedit si argumentorum,&rationum grauitatem,& multitudinem respicias, multo ipsa uberior Contra vero Rachel Lia formosior , nisi post ipsam nubetur,& post multos annos vix parit, sed excellentiores, nobiliores cetus Beniamum, Iosephum: non secus eloquentia Dialecticae formam praeripit, iudice non solum Alexandro Paride, sed omni mortalium genere ;haberi tamen non potest in sponsam , nisi post Diale- lecticam,

128쪽

81 E loquentia lecticam, qua vim arguendi mutuatur omnem, nemae vero suas argumentationes tam facile concipit, Verum diuturno labore, sed ornatissimos deinde partus emittit. Testis Isocrates, qui decennio an negyricum elaborauit. Duae etiam Serui Romanorum Regis filiae, mitis ingeni altera, altera maxime superbi duas has adumbrant sorores, quarum Dialectica grauior , ambitiosior elo- qtientia. Sed, ut, i S,praecellen S temperamentum inuenit, superbam miti, mitem superbo viro in matrimonium collocans: hoc idem non abs re consilium erit, Vtelo

quentia mitioribus ingenijs, Dialectica asperioribus desponsetur. Eloquentiae comites sunt Poesi , a qua numerum orationis accipit, historia, quae eidem tribuit exemplorum ubertatem, Mimmensam plane supellectilem eruditioniS. Ancillis eiusdem Imperatricis artes reliquae , qua mechanicae, tam liberales, Mingenuae Grammatica omnium prima ante illam incedens barbarorum, Q laecorum agmina longe depellit musica, pictura, statuaria, Maliae omnes eidem peroranti suppeditant innumeras similitudines. Reginae, quae cum eloquentia foedus iniere, Naturalis,& moralis philosophia, Iuris,& legum prudentia, sapientia ipsa, Mathematica disciplinae, Theologia est haec Regnorum consuetudo. ut plurimorum sibi fidem, amorem Principum concilient , ut mutui auxilijssu 6s quisque fines facilius tueatur. An vero illud quiquam est dubium, si eloquentia,& Philosophia, aliaeque

scientiae per mutua inuicem nitantur, quin nomini S ac muneris

129쪽

Lo1 Sym&Γica . 8 muneris sui dignitatem utraq; facilius sustineat illa . quidem grauitate sententiarum suum nitorem non illu

stret , haec autem Verborum ornamenti suam maiesta tem non exornet

Ministri eloquentiae praestantissimi omnium Aristo teles,& Tullius, quorum ille docendi , hic vero dicendi optimus magister extitit. Denique huius Reginae sponsus, immortalis hominis

animus. DOS, ornamentorum non muliebris , sed viri lis mundus. Partus in subsidium defensionem Reip. literarim, orationes accusatoriae,ac defensoriae : in or namentum domuS,Mpr. esidium, Viduperationes, c laudes: in utilitatem ciuium suasoriae, dissuasoriae. Sed iam eiusdem insignia,& symbola, quana decora sint videamus nisi forte Regi diadematis species, ac

dignitas eo cuiuspiam animum pertrahat , ut eloquentiam mentitam habitum, Sc imperatorium decorem sub furatam arbitretur. Nam si neq; duo Sole caehim, neq; duos Reges capit Regnu nec quide hominiscor pus duo sustinet capita an scientiarum, it liberalium artium dominatio, quae ordinatissma omnium esse deabet, usq; ad eo misa est, ut ex ijs , non una solum, aut altera, sed plures in hoc sublunari orbe dominentur Huic ergo holmini sitis hac radione sectum velim, aliam esse hominum , scientia ruri aliam imperandi ratationem. Harum enim in regnando conco dia paruae res admodum crescunt illorum vero discordi j , quae ex nimia alieni cupiditate oriuntur, dilabuntur vel maximae . Homines in eiusdem Regni administratione si nihil ut versen ait ea ratione videt triaud poste fieri, quod

130쪽

8 Eloquentiasione ut phirimum non sint vacui scientias vero , artes ingenuas nullae rerum harum transuersa agunt.

Quid quod imperiorum tot sunt in his facultatibus discrimina, quot sunt rerum pertractandarum amplissima genera atq, i ijs pertractandis ratio plane discreta imperat enim Theologiari imperat lex Ciuilis,&Canonica imperat Moralis Philosophia; verum ita omnes imperant, ut imperium suum non abrogent eloquentiae. Illa enim iubendo haec dicendo: illae intentando cenas, haec tantum minas: illae decernendo praemia; haec

proponendo . ceterum eloquentia imperium, tam magnum, adeo vastum, tamquam immensum est, ut non quemadmodum alia, rerum, aut naturalium, aut moralium, aut agendarum, aut fugiendarum, aut sacrarum , aut ciuilium, aut humanarum, aut diuinarum, aut temrenarum, aut . elestium limitibus circumscribatur, sed re plane omne complectitur, ut cum ipsa Dei virtute procreatrice Omnium decertare videatur. Qui enim locus eius ditioni non subijcitur quae locos omneSextimo , intimos, communeS, proprios , humiles, eXcelso sua orationis cursu peruagatur. Nam, quae re praeteritas pro meritis iudicandas statuit quae praesentes laudat, si a virtute sint profectae; sin a vitio natae, re darguit; quae de futuris consulit, nullum profecto temporis discrimen ostendi posse declarat, cuius ipsa non

sit arbitra, perfectissime domina . An vero personarum ullum est genus, conditio, aetas, sexus, professio,

dignitas, gradus, qui huius non imperijs, sed verbis,

non offensionibus, sed precibus, non comminationibus, sed commotionibus, Sc viribus non pareat. aut aliquando non paruerit4 H. ec est enim, quae hominum, tam varia genera

SEARCH

MENU NAVIGATION