Fr. Baconi de Verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

181쪽

1εε DE FORMA tactum humanum , res varia est& respe-; adeo ut aqua tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse calida ; sin manus incaluerit, frigida.

Α P H o R. IV. OVam inopes simus historiae, quivis sa-cile advertet ; cum in Tabulas superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae & Instantiarum certarum nonnunquam traditiones & relationes inseramus, semper tamen adjecta dubiae fidei& Authoritatis vota saepenumero etiam hisce verbis. Fiat Experimensum, vel Inquiratur ulterius, uti cogamur.

o Tabularum , Comparentiam Ins7-tiarum ad intellectum , vocare consuevimus. Facta autem Comparentia , in opere

ponenda est ipsa Inductis, Invenienda est enim , super Comparentiam omnium de singularum Instantiarum. Natura talis, tuae cum natura data perpetuo adsit, ab- t. atque crestat,& decrescat ; sitque ut superius dictum est limitatio Naturae magis communis. Hoe si mens jam ab initio facere rentet affirmative quod sibi per

missa

182쪽

missa semper facere solet occurrent pha

talmata , & opinabilia, & notionalia male terminata, & Axiomata quotidie emendanda ; nili libeat Scholarum more pugnare pro fallis. Ea tamen proculdubio erunt meliora aut praviora, pro facultate& robore intellectus qui operatur. At Omnino Deo Formarum Inditori & opifiei aut fortasse Angelis & Intelligentiis

competit, Formas per Affirmationem immediate nosse, atque ab initio Contemplationis. Sed eerte supra hominem est ;Cui tantum conceditur, procedere primo per Negativas, & postremo loco desinere in infirmativas, post omnimodam exesu-sionem.

Taque Naturae facienda est prorsus so-I lutio & separatio ; non per Ignem certe , sed per Mentem , tanquam Ignem divinum. Est itaque is monu verae opus primum quatenus ad inveniendas Foris mas Rejectio sive Exclusiva Naturarum singularum, quae non inveniuntur in aliqua Instantia, ubi Natura data adest ; aut inveniuntur in aliqua Instantia, ubi Natura data abest; aut inveniuntur in aliqua instantia crescere , cum Natura data decrescat ;

183쪽

is3 DE FORMA crescat; aut decrescere cum Natura data crescat. Tum vero post Rejectionem & lExclusi m debitis modis factam , secundo loco tanquam infundo manebit abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) Forma affirmativa, solida, & vera, &bene terminata. Atque hoc breve dictu est, sed per multas ambages ad hoc pervenitur. Nos autem nihil sertasse ex iis, quae ad hoc faciunt, praetermittemus.

C Avendum autem est, & monendum l

quasi perpetuo , ne cum tantae partes Formis videantur a nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad Formas eas, quibus hominum contemplationes & cogitationes hactenus assueverunt. ΤPrimo enim, de Formis eopulatis, quae sunt ut diximus) Naturarum simplicium iConjugia ex cursu communi universi, ut Leonis, Aquilae, Rosae, Auri, & hujusmodi, impraesentiarum non loquimur. Tempus enim erit de iis tractandi,cum ventum fuerit ad talentes Proesi .Sc latentes Schemati os, eorumque inventionem , prout

reperiuntur in substantiis quas vocant

seu Naturis concretiS.

Rursus vero, non intelligantur ea quae dici-

184쪽

dicimus cetiam quatenus ad Naturas simplices deformis & Idatis abstractis, aut iamateria non determinatis, aut male determinatis. Nos enim quum de Formis loquimur, nil aliud intelligimus, quam leges illas & determinationes Actus puri, quae Naturam aliquam simplicem ordinant &constituunt; ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia & subjecto susceptibili. Itaque eadem res est Forma calidi, ut Forma Luminis,& Lex calidi, sive Lex Luminis; neque vero a resus ipsis & parte operativa, unquam nos abstrahimus, audrecedimus. Quare cum dicimus exempli gratia in Inquisitione Formae caloris, Re- , jice tenuitatem, aut enuitas non ea ex Forma Caloris ; idem est ac si dicamus, potin

homo superinducere Calorem in corpus densum ; aut coutra, potest homo auferre aut arcere Calorem a corpore tenui.

Quod si cuiquam videantur etiam Formae nostrae habere nonnihil abstracti, quod misceant & conjungant heterogenea, videntun enim valde esse heterogenea calor coelestium, & ignis ; rubor fixus in rosa, aut similibus, & apparens in Iride, aut radiis Opalii, aut Adamantis; Mors ex summersione, ex erematione . ex punctura gladii, ex Apoplexia. ex Atrophia, & ta- 'H meu

185쪽

x o DE FORMA mea eonveniunt ista in Natura Calidi, Ruboris, Mortis is se habere intellectum

norit consuetudine,& integralitate rerum, dc opinionibus captum & detentum. Certissimum enim est, ista, utcunque heterogenea & aliena, coire in Formam, sive Leis gem eam quae ordinat Calorem,aut rubo Tem, aut mortem ; nec emancipari posse potentiam humanam, & liberari a Naturae cursu communi, & expandi & exaltari a Efficientia nova, & Modos operandi novos, nisi aer revelationem & inventionem

hujusmodi Formarum;& tamen post istam unionem Naturae L quae est res maxime principalis, de Naturae divisionibus & venis, tam ordinariis , quam interioribus &verioribus, suo loco postea dicetur. .

ΙΑm vero proponendum est Exemplum

Exclusionis sivst Rejectionis Naturarum, quae per Tabulas Comparentia reperiun-- tur non esse ex Forma Calidi; illud interim monendo, non solum susseere singulas Tabutas ad Redieritionem alicujus Naturae, sed etiam unamquamque ex Instantiis singularibus in illis contentis. Mani&stu enim est ex iis quae dicta sunt, omnem Instantiam contradictoriam destruere Op1

nabile

186쪽

nabile de Forma. Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, & ut usus Tabularum clarius .demonstretur, Exclumvam duplicamus, aut repetimus.

Exemplum Exclusiva, sive Re-jectionis Naturarum a sermaCalidi. '

r. DEr radios Solis, RUise Naturam

l. Elementarem. 2. Peragnem communem, & maxime

per Ignes subterraneos qui remotissima sunt, & plurimum intercluduntur a radiis Coelestibus) Ruice Naturam Coelestem. 33. Per Calefactionem omnigenum eo porum, hoc est, Mineralium, Vegetabilium, partium exteriorum Animalium; Aquae, olei, Aeris, & reliquorum ex ap- prostimatione sola ad ignem, aut aliud Corpus ealidum ; Refice omnem Varietatem , sive subtiliorem Texturam eore

rum . .

. Per Ferrum & Metalla ignita, quae ealefaciunt alia corpora', nec tamen non omnino pondere aut sebstantia minuuntur; Reiue inditionem sive mixturam substantiae alterius Calidi. s. Per Aquam serventem, atque Ae-Ii x remi

187쪽

I x D a F o R M arem, atque elim per Metalla, & alia Solida calefacta, sed non usque ad ignitionem, sive ruborem; Rerica Lucem, aut

s. Per radios Lunae, & aliarum Stellarum , exeepto Sole ι Reice etiam Lucem & Lumen. . 7. Pet Comparativam Ferri igniti, &Flammae spiritus vini ex quibus, Ferrum ignitum plus habet calidi & minus lucidi, Flamma autem spiritus vini plus lucidi &minus calidi Refica etiam lucem & Lu

men.

8. Per gurum & alia Metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum

totum; Refice Tenuitatem. Per fierem, qui invenitur ut pIurimum frigidus, & tamen manet tenuis ;Reice etiam Tenuitatem. Io. Per Ferrum ignitum, quod non intumescit mole sed manet intra eandem dimensionem visibilem; Refice Motum Iocalem, aut expansivum secundum totum. II. Per dilatationem Aeris in Vitris Calendariis & similibus, qui movetur localiter & expaesive manifesto, neque tamen colligit manifestum augmentum Caloris ; Reice etiam Motum Localem, aut expansivum secundum totum.

188쪽

I x . Per facilem Tepefactionem omnium eorporum, absque aliqua destructione aut alteratione notabili ν Reyice Naturam destructivam, aut inditionem violentam alicujus Naturae novae. i 3. Per Consensum δc Conformitatem operum similium, quae eduntur a Calore& a Frigore ; Refee Motum tam Expa sivum quam Contractivum , secundum

totum.

I . Per Aeetafionem Caloris ex attritione corporum; Reice Naturam Principalem . Naturum Principalem vocamus eam . quae Positiva reperitur in Natura; nec causatur a Natura praecedente. Sunt & aliae Naturae: neque enim Tabulas conficimus persectas, sed Exempla

tantum.

Omnes & singulae Naturae praedictae non sunt ex forma Calidi. Atque ab omnibus Naturis praedictis liberatur Homo in operatioce super Calidum.

menta Inductionu verae; quae tamen .

non perficitur. donec sistat ut in Affirm tiva. Neque vertripsa Exclusisa ulIo mo

do persecta est, neque adeo esse potest subii 3 . initiis.

189쪽

r 4 D E F OR M A initiis. Est enim Exclusiva ut plane liquet Reffectio Naturarum Simplicium :Quod si non habeamus adhuc bonas &veras Notiones Naturarum simplicium, quomodo Tectificari potest Mesu a ' At nonnullae ex supradictis sveluti Notio Naturae Elementaris, Notio Naturae Coeleiastis, Notio Tenuitatis sunt Notiones vagae, nec bene terminatae. Iraque nos, qui nec ignari sumus , nee obliti, quantum opus aggrediamur ; svid. ut faciamus Intellvium humanum Rebus ac Naturae parem) nullo modo acquiescimus in bis quae adhue praecepimus: sed & rem in ulterius provehimus, & fortiora auxilia in usium Intellectus maehinamur & ministramus, quae nune si ungemus. Et certe in Interpretatione Natura animus omnino taliter est praeparandus & sormandus , ut &' sustineat se in gradibus debitis certitudinis , & tamen cogitet praesertim sub initiis ea,quae adsunt, multum pendere ex iis quae supersunt

A PHOR. X. ATtamen quia ei eius emergit Veritas

ex errore quam ex confusione, utile

putamus tu fiat permissio Intellectui. post tres Tabulas Comparentia prima quales posuia

190쪽

CALIDI. III

posuimus iactas & pensitatas,aecingendi

se & tentandi opus late retationis Natura in affirmativa; tam ex Instantiis Tabularum , quam ex iis quae alias occurrent.

Quod genus Tentamenti, Permissionem

Inteliectus, sive uterpretationem inchom iam, sive Vindemiationem primam appe, lare consuevimus.

Vindemiatio prima de

Forma Cssidi. . ANimadvertendum autem est, For mam rei inesse ut ex iis , quae dicta sunt, plane liquet Instantiis universis Se singulis, in quibus Res ipsa inest; aliter

enim Forma non esset e Itaque nulla plane dari potest Instantia contradictoria. Attamen longe magis conspicua invenitur. Forma evidens in aliquibus Instantiis , quam in aliis; in iis videlicet, ubi minus cohibita est Natura Formae, & impedita,& redacta in ordinem, per Naturas aliaS Hujusmodi autem Instantias, Elucescentias vel Instantias Ostensivas appellare consuevimus. Pergendum itaque est ad Vindemiationis ipsam primam de Forma 'Calidi. Per universas& singulas Instantiata , Natura, cujus limitatio est Calor, videtur esse Motus: Hoc autem maxime

SEARCH

MENU NAVIGATION