Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ioi Trassitus I.

nisi idem cum eo. Neganda est conseq. Vt enim aliquid de alio prς- dicetur,satis est quod cum eo coniungatur, tametsi ab eo ex sua natura distinguatur, liccx cnim album ex natura rei sit'pariete distinctum,tamen propter coniunctionem quam cum eo habet non desinit doulo praedicari,rectaque est ista propositio, paries est albus. Pari modo licet omne genus ex natura rei dia, iunguatur a specie,v.g.animal ab homine, quia tamen cum ea realiter coniungitur,poterit optime de illa praedicari, formarique potorit ista propositio,v.g.homo est animal. Rogabis an quemadmodum dicimus animal prς- dicari de homine, ipsa quoque auimalitas possit de humanitate praedicari, diccreque liceat, humanitas es amm alitas, sicut homo est animal ZRespondeo negatiue,ratio cst,quia in hac propOftione, diomo est animal, animal sumitur tanquam totum confuse,ialtem hominem & brutum conti

nens,ut statim docebimus, proindeque de homine praedicari potcst,quia totum praedicari de tuis partibus subicctivis nih1l vetat: in hac vero propositionc,humanitas est animalitas,animalitas non potest sumi nisi ut pars humanitatis, atque adeo de illa non potuit praedicari,saltem in rccto,seu nominatiuo casu , quia regula est philosophica, partem Vt Pars est,de toto non polle praedicari in rccho,& nominatiuo casu,sed tantum in obliquis casibus, non enim recte dicimus, domus est fundamentum, sed

. domus cst ex fundamento: sic etiam non recte dicitur,liumanitas est animalitas,ied ex anim litat vel constat animalitate. Denique contra eandem definitionem obiicics,

entia connotativa no posunt unica definitione de-

132쪽

finiri;ens autem connotativum dico quod significat aliquam formam connotado subiectum cui inest,ut albedo nomine albi connotatiui significatur tanqua forma,& connotatur paries tanquam subiectum, cui ipsa inhaeret;atqui genus est ens connotativum, significat enim rationem essentialem geueris, quam Vocant genereitatem, tanquam formam, & contio tat naturam ipsam quae dicitur genus,puta naturam animalis: ergo genus non potest definiri unica definitione. Maior ostenditur : Quod potest definiri unica definitione, debet habere unicam ellentiam eatqui entia connotativa non dicunt unicam essentiam, sed duplicem, ut album albedinem,& subiectim, puta parietem cui inest: ergo entia connotativa nequeunt unica definitione definiri. Respondeo distinct.ma. Ens connotatiuum nequit

definiri unic definitione, quae utramqi partem di stincia expi et,cocedo: unica verb dehnitione,quae solum unam partem distincte aperiat alteram conΟ- tango,nego : Etenim licet album sit ens connotatiuum, non desinit tamen hac unica definitione definiri,Assum est visus distragatiuum,non quidemut cadcfinitione utraque pars,nempe albedo & subiectu, V. g. paries distincte explicetur, quia disgregare vi sum non couenit parieti ut paries est,sed ut ipsa definitione altera tant im pars scilicet albedo aperiatur,connotando simul subiectum scilicet parietem, cui talis albedo inest: pari modb cu genus definitur uniuersale aptum dici de multis,&c. no exprimitur

utraque pars eius,nimirum ganereitas& natura quae' dici cur genus v. g. natura animalis,eius enim definitio non est uniuersale aptum inesse multis,sed viues sensibile: vcrlim explicatur tantum ipsa genereatas, seu essentialis ratio generis connotanS naturam,pu-

133쪽

M Tractatus L

ia naturam animalis, cui inest δc quam nominat

Ex quo intelligit definitum, quod, seu quod hac

definitione dcfinitur, non esse naturam generis secundum se sumptam, sed sollim prout genus est. Confirmatur,secundum id genus definitur hac de

finitione, in quo omneS naturae genericae iconueniunt: atqui non omnes naturae genericae in natura& essentia conueniunt, cum sint diuersis omnino naturae,ut anima arbor quantitas,qualitas, oec. sed in

ipsa genereitate,qubd scilicet sint genera: ergo genus hac definitione non dufinitur secundum suam natura, sed tantum quatenus est genus, aduo Vt materiale ibi finitum, seu quod definitur, sint ipsae naturae generi carisormale vero, fiuc quod distu: cte exprimitur,ipsa genereitas,quae naturae generI ,Ver' hi gxatia, naturae animalis incise connotatur. Porro diximus priore illam generis xfinitionem Porphyrio assignatam esse tantum accidentariam non essentialem, quia traditur tantum per aptitudinem praedicandi de multis, quae non cit cistentialis generi, sed tantum proprietas praesupponens Cisentialem eius potentiam ad cxistendum in multis,. Vt de uniuersali in communi dictum cst: posteriorem vero illam quae traditur per aptitudinem cxistendi in multis spccie diiserentibus,cllic citcntialcm, quia totam explicat generis citcntiam, de per ciliantiales eius gradus traditur, quod tantum ad dcfinitionem

essentiale desidciari potest: siue interim gradus illi essentiales sint genu. & differcntia, ut in specicbus alicuius generis,uerbi gratia in lic milic cum dc fini-tόr,ammai rationale, siue non sint ut in iis quae nullum senus supra se agnoscunt,ut in substantia communiter sumpta prout subsumtiam cic tam

134쪽

de Vniuersalibus. Ios

definitione dicimus genus esse partem essentialem, matellae respondentam: sicut e contra dicunt differentiam esse partem essentialem formae responden - tem: Quod quomodo clim veritate consentiat se. quenti articulo statuendum est.

orum proprie Genus dicatur res ondere materia,

disserentia forma. REspondeo genus materiae & differentiam sormae respondere non identitate naturae, quasi genus idem sit ac materia, & differentia ac forma: sea proportione,& similitudine,quia genus in multis materiam imitatur, δc differentia formam. . Prior pars responsionis ostenditur primo in genere & differentia simul: multi constant genere &disserentia, ut Angeli ex gradu substantiae tanquam genere,& ex gradu ipiritali tanquam differentia, &tamen non sunt ex materia & forma compositi, ut omnes cognoscunt: ergo genus & differentia non sunt idem ac maioria δί forma. Secundo,genus & differentia,verbi gratia,animal dc rationale praedicantur in recto & nominatiuis casu de iis quibus conueniunt, verbi gratia, de ho- mne,quia istae sunt optimae propositiones, homo est animal, homo est rationalis, non item materia de forma, quia e contra falsae sunt illae propositiones, homo est materia, homo es forma, scilicet anima rationalis : ergo genus ta distercntia non sunt idem ac materia forma.

135쪽

1os Tractatus I.

Tertib, speciatim quod genus non est materia,

probatur, quia in omnibus rebus corporeis saltem 1.blunaribus, id est, orbe Lunae comprehensis, Cadem est specie & essentialiter materia cx doctrina Physicorum, cum tamen in iis diuersissima sint genera, nimirum genera lapidum, metallorum, arborum,animalium,S c.

Pari facilitate speciatim probaueris differentiam non esse formam, quia scilicet per differentias res penitus differunt, ut homo & brutum per rationalere irrationale : At verb per aliquos formae gradus conuenire queant,ut homo cum plantis per gradum vegetatiuum, & cum brutis animantibus per gradum sensitiuum,qui uterque fradus & vegetativus,& sensitiuus in anima rationali includitur. Posteriorvcrbpars responsionis , scilicet genu proportione & similitudine respondere materiae, differentiam formae multis conuenientiis demonstratur. Nam primo quod spectat ad genus, quemadmodum materia de se est indifferens ad varias formas suscipiendas , ut materia lapidis ad suscipiendam formam ignis,equi, hominis,alteriusve rei: sic etiam genus est indifferens ad multas species, vcrbi gratia, animal ad omnes species animalis. Item sicut materia est prior ordine naturae ipso compsito, Verbi gratia, materia ignis, ipso igne,

quae est illius pars, omnis autem pars naturae ordine

prior est toto, ita etiam genus est prius ipsis speciebus, Verbi grati animal ipso homine & bruto.Qubd verb ad differcntiam attinet ipsa in eo imitatur formam, quod sicut forma determinat materiam ad aliquod certum naturaic compositum: Verbi gratia, ignis eius matwam determinat ad ipsum ignem componcndum,& non la dem: ita quoque

136쪽

differentia determinat genus ad aliquam speciem rv. g. rationale determinat ad speciem hominis. Item quemadmodum forma est posterior materia quae ei aduenit,ita & differentia es: posterior genere,quia pariter ei intelligitur aduenire ut rationale animali.

ARTICVLVS TERTIUS.

Vnde desumantur genus ct disserentia. VT hoc facilius statuatur,notandum est in quolibet composito aliquid reperiri per quod co- uenit cum alijs,& aliquid per quod ab i)sdem secernitur: verbi gratia, in homine hos gradus reperiri,

in quibus cum caeteris MaimantibuS conuenit, is

quod fit ens, substantia, corpus visens, animat: alium verb esse per quem ab iisdem brutis animantibus seiungitur,ut quod sit rationalis : idEmque in aliis Compositis naturalibus potest deprehendi: hoc posito,ad quaestionem. Respondeo, ab eo quod commune est genus emesumendum et differentiam verb ab eo quod proprium & peculiare est. Ratio est clara, per genus res inter se conueniunt:& per differentias distinguuntur:ergo ab eo optime desumitur genus quod est commune,ab co verb ML ferentia quod peculiare est; hinc cum ex di istis homo conueniat cum brutis,gradibus entis,seubstantia, corporis, viventis, O sentientis,ab iis genus, nimirum animai,desumendum cst: cum Verb per hunc ecculiarem gradum ratiocinandi ab iisdem brutis segregetur,ab illo gradu petenda est ipsius hominis di Disrentia,nempe rationalitas, atque idipium in aliis

iebus pari diliseatia in s bseruandum.

137쪽

De alsettionibus Generas.

ARTICULUS PRIMVs.

uomodogenus contineat suad 1pecieror disserentI M.

Notandum est primo aliud esse continere sub

se,aliud in scipso continere: continere enim stib se nihil aliud cli quam continere ea quae substituuntur & collocantur inferius, quo modo homo continet singulares homines, quia sub isso constituuntur: contincre vero in se,cst in se ipso tenere illud quod dicitur continere, siue essentialiter, sicut homo continet in se animal dc rationale ; siue tantum accidentario,quo pacto crumena dicitur in se

argentum continere.

Notandum secundo aliquid posse aliud continere . duobus modis: primb,actu,quo pacto homo supradictus continet ammat & rationale, quia nimirum absque illis nullatenus consistere potest : secundo, potestate, quomodo ferrum continet calorem antequam incalescat. Notandum tertib & postremo actu continere, dupliciter accipi,vel distinctevel confuse: distincte, cum nihil eorum latet quae continentur, quo sensu homoeontinet animal & rationale, quia distincte cognoscimus utrumque actu cffc in ipsius hominis essentia: confuse verbctim Illud determinate non innotescit quod continetur, quomodo album continct omnia quae albedine assiciutur, ut iunt paries, cygnus, &c. quia nomine albi nullum determinate

Conc=pimus.His positis, sit

138쪽

Prima propositio.

GEnus sub se saltem continet suas species & disia

ferentias, . g. animal hominem & brutum mistionale dc irrationale. Probatur, continere sub se nihil est aliud qua ea continere quin inserius constituuntur: atqui species & differentiae collocantur sub ipso genere,verbi gratia,homo,& brutum,rationale,& irrationale sub animali: ergo genus continet sub se suas species& differentiaS.

Secunda propositio. GEnus non includit in se essentialiter suas spe

Probatur id tantum genus in se ementialiter in- . cludit,quod est de sua ementia: atqui neque specie neque differenti sunt deessentia generis; V. g. homo & brutum,rationale & irrationale, de essentia animalis;ergo genus,in se non continet suas specica& differentias: minor probatum id tantum est de ef. sentia generis,uerbi gratia animalis,quod omnibus eius speciebus conuenit,homini scilicet, & bruto, nam ex talis supra,ab eo qubd est commune in spe. cieb.genus desumitur: atqui species & differentiagcneris puta animalis,nimirum homo brutum, rationale de irrationalc,sunt res singulis specicb.communes,homini videlicet & bruto,quia homo verbi gratia non est simul homo & brutum, rationalis Mirrationalis: ergo species & differentia non sunt deessentia generis.

Pene similis est illa ratio quam alij sic proponii si genqs in se actu cuientialiter includeret suas spe-

139쪽

aio Tractatus I

cies & differentia v. g.animal includere hominem brutum ,rationale & irrationale:& Oporteret ipsum genus esse species & differentias V.g. hominem esse animal & brutum,rationale dcirrationale: At qui hoc dici non potest,tum quia aut homo non csset animat,aut simul esset homo &brutum,rationalis & irrationali quod supremum absurdum est tu etiam quia genus put, animat,in suas species in hominem & brutum diuidi non posset, quia idem penitus csset cum ipsis speciebus nihil autem in se ipsum diuiditur : ergo genus in se essentialiter non continet suas species & differentias. . Tertia proposito.

GEnus connotat actu suas species & disserenisas

v. g.animal connotat hominem & brutum, rationale & irrationale. .

Probatur:animal verbi gratia s& idem de quolibet alio genere dicendum non dicit solam animalitatem,sed prςterea connotat actu id quod ipsam habet animasitatem: Atqui species sunt id quod habet

animalitatem,nimirum homo & brutum: e rgo animal. V. g.connotat actu suas species, & differentias hominem & brutum,rationale & irrationale. Confirmatur ex quarti Physicorum capite tertio,homo continetur in animali & omnino species in genere:ergo cum id non possit intelligi de continctia essentiali ex praecedenti propositione, necesse est ut de continentia per connotationem expliω- tur,sicut paries dicitur in albo contineri quia ab eo

connotatur.

De differentiis septimi Metaphysicorum capite quarto ubi habet multas in genere latere aequiuO-

140쪽

de Vniuersalibus. III

cationes,id est differentias ut communiter explicatur , dicit quidem latcre quia in ipso genere non continentur, sed tantum. confuSe connotantur Vustatim patcbit. Prima propositio. GEnus non connotat distincth de explicite suas species & differentias, sed tantum confuse, v. g. animal confuse tantum connotat homincm S brutum,rationale & irrationale. Probatur, cum dico animal sol im intelligo ha-bcias animalitatem quodcunque tandem illud sit: siue homo, siue brutum, siue rationale, siue irrationale: ergo genus,put, animai,non connotat actu distincte suas species, & differentias, sed confuse tantum ; unde de genere & specim contraria plane ratio est,quia species distincte dicit genus: V. g. homo distincte Aicit animali sed non e contra genus distincte dicit species sed confuse tantum cas connotavmodo iam explicato. .

ARTICVLVS SECUNDUS.

utomodo genus pra dicetur deseis disserentiis, verbi gratia animal de rationali, ct irrationali.

Notandum est, varias esse praedicationum speis

Prima est directa, quae fit in recto seu nominatius casu,ut homo est animal. Secunda est indirecta, quae fit in obliquo casu, Ytanima est hominis, homo est ex anima. Rursus directa praedicatio triplex. prima,cum ar

mistum est is essentia Arici, ut homo est inuas,

SEARCH

MENU NAVIGATION