Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

de Univcrsalibus.

diuiduationis essc re vera communem,& posse praedicari de multis 1nscrioribus indiuiduantibus: recte enim dici potest, indiuiduatio Petri cst indiuidua-tio,indiuiduatio Pauli cst indiuiduatio,& si1c de cae

Rursus obiicius: indiui Auum potest de multis praedicari.v. g.Petrus de multis hominibus qui hoc nomine donantur ergo non bene definitum est, id quod de uno tantum praedicatur. Distinguo antecedens, individuum potest praedicari de multis: ratione alicuius nominis communis Petri,concedo: rationc vero naturae suae singularis, V .g. PetruS rations suae particularis naturae, nego: quo modo sumitur individuum, cum de Uno tan- itum dicitur praedicari. Occurres, saltem individuum vagum ut aliquis homo praedicetur secundum naturam de multis, puta de Petro, Socrate, & aliis hoc modo, Pctru est aliquis homo, Socrates cst aliquis homo, &c. ergo non praedicatur tantum de uno,& conssequenter illi non conuenit indiuidui definitio. Respondeo,negando antςccdens: ctenim indiuiduum vagum non praedicatur de multis ratione P γturae indiuiduae & singularis, scd ut barbaro utar Vocabulo, ratione aliqualitatis , quae videtur esse communis & a qua multae naturae singulares dicuntur aliquae.

Quaerunt hic aliqui, quodnam sit principium in- diuiduationis, seu, quid constituat formaliter rem indiuiduam & singniarem. Qiuaestio certe tota Metaphysica cst,& ideo accuratiori illius examine Metaphysicae relicto,breuiter respondeo,internum indiuiduationis Principiu es- se differentiam aliquam singularem inferiorem diL

162쪽

334 Tractatus I.

fercntia specifica, ipsunt individuum intrinsece &formaliter constituentem inciti indiuidui: siicut homo per rationale intrinscce, & csstantialito consti tuitur in esse hominis modo supra explicato in disputatione de uniuersali in communi sectione a. quaest. 2. Externum Vcro este quaedam accidentia quorum interuetu indiuidui notitiam, assequimur, cum eadcm omnia non possint in alio indiuiduo reperiri. Iuuandae memoriae causa illa omnia hoc verila expressa si lubet ac Cipietis , Forma, Rur locussi stirps,nomen,patria,tempus. De alsettionibus Adiuidui. CAP. IV. ET POSTREMUM.ΡRima indiuidui affectio cst, quod devno tantum praedicetur, sed de ea abunde satis.

Alia cst quod speciei & generi subijciatur: speciei

quidem immediate,ut Petrus homini, generi vero mediate, ut idem Petrus animali, modiante homine. Circa hanc affcctionem, umerunt nonnulli,an individuum quod refertur ad specie, & ad genus quibus stibiicitur ad utraque unica relatione referatur. Respondeo assirmative: nam sicut genus tanquam superius Unica rclatione rcfertur adipecies,& indiuidua quibus communicari allitum est , ad species quidem immcdiate,& ad indiuidua specicbus inter- mcdios,ita non videtur nisi unica relatio in indiuiduo consti tucnda, perquam reseratur ad speciem immcdiate, & mediante specie ad gcnus , nec ulla sussiciens disparitas potest assignari. Hinc inferre licet, quemadmodum relatio genCris a d indiuidua v. g.animalis ad Petrum non est ea-

163쪽

dem cum relatione speciei ad eadem indiuidua, v.g. hominis ad eundem Petrum , quia genus ad indiui- λdua tantum refertur mediante specie, & species immediate: ita etiam relatio indiuidui ad penuS, V. g. Petri ad animal, non est eadem cum relatione speciei ad idem genus , v. g. hominis ad idem animal, quia species ad genus immediate refertur, indiuiduum vero tantum mediante specie. Ooiicies, refcrri mediate vel immediate,non multiplicat relationes ut potet in genere,quod Vnica relatione refertur ad 1 pecies immediate, & ad indiuidua specicbus intermediis: ergo ex eo quod species immediate , rcferatur ad gcnus, individuum Vero mediate, non propterea in illis constituenda erit duplex relatio, sed v na. Distinguendum est antecedens, modiate vel immediate referri non multiplicat relationes, si teneat se ex parte terminorum, concedo: si ex parte lubicctorum, nego: Explico: non desinit esse unica relatio quando sunt duo termini ad quorum Vnum termI- natur immediate, ad alicrum vero mediate, ut patet in praedicta generis resatione, quae terminatur immediate ad specie, & mediante specie ad indiuidua. Quando tamen e contra sunt duo subiecta,quorum Vnum refertur ad terminum immediate , alterum Uerb mediate tantum : tunc non vita ast, scd duplex relatio: ut pariter videre est in relationibus generis,

ct speciei ad individuum , quae idco diuersae sunt quod sint in duplici subiecto,genere,scilicet de spc-

CN, quae ad unum terminum nempe individuum itarcserentur, ut genus mediate tantum, species Vero

immediate rcferatur: Eodem modo in proposito dicendum, quia species & individuum sunt duo lubiecta,quae ad unum terminii scilicet genus referuntur,

164쪽

Tractatus I.

species immediate, individuum vero mediate, in ipsis non una, sed duplex crit constituenda relatio

De disserentia.

De nomine,s varia acceptione Disserentia.

mod rem unam ab alia discernit, Vt rationale, hominem ab equo, illud dicitur differentia, Duobus autem modis sumitur: Primo late, secundbstricte: late pro eo omni quod unum ab alio discriminat,quocumque modo id praestct, sicque diuiditur a Porphyrio, capite de Differentia, in differentiam communem, propriam, & maxime propriam, seu essentialem. Communem vocat eam quae desumitur ab aliquo accidente communi, & separabilI, ut

albedo parietis, qua distinguitur paries ab alio pari te nigro : Propriam vult esse illam, quae sumitur ab aliqua proprietate, ut est risibilitas respectu hominis , vel ab aliquo accidente inseparabili, ut albedo in cygno,& nigredo in coruo, & ut eius utar exemplo,nas esse aquilino, vel simo : maxime denique propriam eam nuncupat quae t umitur ab aliquo principio essentiali &quar rem citcntialiter constituit, ut rationale respcctu hominis;& hanc vltimam dif- fcrentiam ab aliis duabus in co sciungit, quod faciat aliud, aliae vero differentia communis, & propria tantummodo dissimile esticiant, non aliud. Stricte vcrd sumpta differentia, ut distinguitur ab aliis univcrsalibus accipitur tantum pro disserentia maxime propria , &essentiaIi, de eaque sic sumpta tota hac quaestione disputabimus, postea de aliis duabus recto ordinc acturi.

165쪽

de Vniuersalibu . I 37

QUAESTIO SECUNDA .

De existentia Differentiae. BIna olim extitissc templa, Concordiae Unum, alterum Discordiae peruulgata fama est: concordiae templum genus este dicerem, in quo scilicci toto alioquin coeqo discrepantes species, velut homo,& brutum in animali,foederis, & pacis vinculo con- ncchuntur: discordiae vcro lcmplum lubcns ascribcrem differentiae, quae res in genere coniunctas, &consenticiates ita disiungit, ut sic non possint secum consentire , Ut praefatae species animalis homo &brutum, variae colo rum species, albedo, nigredo, &similia, quae non accidentario tanc im,sed vere & cssentialiter disserunt. Ex quibus patet dari differcntiam. Ad maiorcm tamen illius explicationcm. Notandum cst,vel potius repetendum cx disputatione superiori 2. quaest. 3. duplicem clic differcntiam , genericam scilicet, dc specificam, genericam,quae constituit genus, aut speciem interiectam, ut sensibile constituitetnimal quod cst gcnus;vel speciem interiectam specificam,quae constituit speciciri infimam,ut rationale hominem. Hoc posito cum quaerimus existentiam interiectam disteretiar, non est quaestio de differentia generica, quia cum illa gcnus, vel speciem intcricctam constituat,eius existentia simul cum cxistentia gencris affecta est: sed est quaestio de differentia specifica, 1peciem infimam constituente,& cum ea reciproca: an quaedam ciusmodi detur.

Quidam talem differentiam reiiciunt; sed probabilius alij admittunt: primo quia Aristotcles, id disertissime assurit,7. Met. c. 12. cu est in omni diuisio-

166쪽

ne descendcndum cssc usque ad vitimam & infimam differentiam,quae amplius diuidi non possit. Secundo accedit ratio ; quaelibet is ecies Infima habet aliquid ita sibi proprium, ut alias convcnire non possit, V.g.homo potestatem ratiocinandi, per quam differt rcbus omnibus, ut ex dictis intelligitur:ergo ex tali gradu potest sumi disscrentia i pilus

hominis, nempe rationalitaS, quae ei soli conuemaz,& cum eo reciprocctur: At illa disterentia dcbct ne- celsario cilia infima, cum speciem infimam, puta hominem constituat: Ergo de facto dantur vltimae dit-fercntiae quae cum speciebus conuertuntur. Obiicies cx Aristotele 7. Top. cap. II. dii rentia latius patet ipsa specie: ergo cum ea minime reciprocatur, contra praedi ta. Rcspondeo distin. anteced. secundum Aristotelem, differcntia latius patet specie infima, generica concedo, V. g. sensibile homine, specifica Vero, V .g. rationale eodem homine, nego.

Praeterea obiicies Porphyrium istam solam differentiam genericam agnouillia, quam definiunt V. g. Vniuersale, quod praedicatur de multis specie diffu-xentibus in quale quid, sempcrque multaS coniunxisse differentias ad speciem infimam constituendam, & ab aliis rebus distinguendam, ut ad consti-

- - . o et . a

tuendum hominem, rationale, & mortale, rationale

quidem, quo , brutis, & mortalc quo ab angelis, i

Respondeo rcucra Porphyrium mea suille opinione ut existimaret nullasellia infimas dilicrentias, cum spcciebus infimis recurrcntes, seu reciprocantes , .co quod Vet plurimum lateant, pauca que animaduertantur: Sed hanc eius opinionem, a melioris notae Philosophis merito reprobari.

167쪽

de iuersamus. I 39

Quaeres,quomodo differentiae infimae inuestigati

Respondeo breuiter, quemadmodum ex ungue leonem cognoscimus, & ex fumo coniicimus igne ita ex proprietatibus differetias citcntialeS cognosci, v.g. rationalem ex ridendi facultate, quia cognita ipsa ridendi potentia per quotidianoS eius actus, deuenimus in notitia rationalitatis, a qua risibilitas velut rimis a fonte profluit;& quia ipsam rationalitatem a nullo proficisci intelligimus,statim cognos icimns eam esse cssentialem hominis differentiam.

QVAESTIO TERTIA.

De eontia disserentia.

ARTICULUS PRIMUS.

De eius definitionibus a Porphyrio x signatis.

ΡRimam bis verbis tradit,capite citato, de diis xcntia ; disserentia est in quo steries superat genus,

ut homo superat animal per rationale superat qui dem non extensione,quia semper genus latius patet specie,v.g.animal,homine, sed intentione, & graduum multitudine, quia praeter generis gradus in1pecie datur peculiaris disterentiae gradus, V. g. in homine praeter omnes animalis gradus datur pccu- liaris rationalitatis qui ex dictis in animali non in . cluditur. Secundam hac verborum serie assignat,disserentia est uniuersale quod praedicatur de multisspecie disseretibus in quale quid: Sed haec propicr duo non habetur curata: PIImu,quod tradatur tantii per proPrice

168쪽

I o . Tractatus L

lem uniuersalis,scilicet praedicationem, non autemper esstantiam,scilicet aptitudinem existendi: Accurata autem definitio dari debeat per cilientialia rei attributa,ut supra monuimus.

Secundo non creditur accurata, eo quod omni

differentiae non conueniat, scilicet infimae, quae de unica tantum specie,& ea mediante de multis indiuiduis cnuntiatur, ut rationale de homine, & eius interuentu do singulis hominibus; non aulcm de

multis spccie disterentibus, quod tamen ponitur in illa differentia: dcfinitione quam tradidit Porphy

Vt igitur differentiae definitionem proferamus, quae Utique genericae scilicci, & specificae conueniat, sic dicendum cst, Disserentia est uniuersale aprum inesse subiecto uniuersali,val de subiecto uniuerso sepraedicari ct iis qua sub ipso cotinetur, in quale quid. Quod si quis velit hanc definitioncm ad alteram harum differentiarum gencrica ,scilicet, & specificae adaptare,id minimo negotio efficiet, ponendo loco subiccti univcrsialis, v ci genus, si velit eam ad differentiam genericam accommodare , Vel spe-- ciem, si specificae applicare cupiat. Porro legitimam esse hanc nostram different,rdefinitionem,ex eo primum intelligis,quod toti cse- finito,scilicciditarentiae conueniat: Σ. quod illud distinguat a caeteris rebUS.

Ab indiuid uo quidem, quia praedicatur tantum dc uno singulari, & nullo intermedio ; differentia vcro siue generica siue specifica de subiccho,Vniuersali,& co intcriccto dc multis.

A genere & specie, quod genus immediate de multis specie difforentibus dicatur , ut animal de homine &bruto, species sine ullo interiecto dese

u Di stipso by Coos e

169쪽

de Vniuersalibus. I I

lis numcro distinistis, verbi gratia, homo de Socrate, Platone, & aliis singularibus hominibus, differentia vcro ex dictis siue generica siue specifica immediate de uno tantum, Vel genere, Vel specie,prae

dicetur.

Item quod genus & species simpliciter praedi centur in quid de eius inferioribus, v t liquet ex praedictis,diffcrentia vero non absolute in quid . sed in quale quid,ut sensibilc de animali, rationale de ho-

Dicitur aulcm differetia praedicari in quale quid: in quid, quia Pertinet ad ustentiam rei de qua prae' dicatur,ut sentibile ad ustentiam animalis, rationale ad essentiam hominis: in quale verb, quia se habet per modum formae, & qualitatis genus ad certam 1peciem determinantis, Ut rationale animal ad speciem homini S.

Vel differentia dicitur praedicari in quale quid, quod primo inquiramus,quid res sit, v. g. quid sit homo,& ubi per genus responium cst, homo est animal, postea per quale interlogamus,Vt quale animal sit homo,& tunc per differentiam respondemusesse animal rationale,vno uerbo in quale quid, id est, in quale supponensi quid. , Denique hac particula tmquale quid, distinguitur differentia proprio & acciden re, quae iR quale simpliciter,non autem in quale quid praedicantur,

ut inferius constabit. .

Tertiam quartamque adiungit Porphyrius definitionem his verbis: diferentia est id quod secernit e qua sub eodem genere po ita seret . Item,/liferentia est id quosingula disserunt, intellige, Vel communiter vel proprie,Vel maxime proprie seu Gentialiter, & ita definitionem de differentia gencracim, V. comma

170쪽

1 α Tractatus L

nem,propriam& maxime proximam comprehendit,interpretare.

. Postrema differentiae definitio sic Porph.tradi tur,differentia est id quod dat esse rei, tanquam pars eius essentialis, ut rationale homini, ad cuius uiscntiam pertinet:quς quidem definitio soli tantum dis serentiae maxime propriae conuenit, cum ea sola sit quae dat esse speciei tanquam pars eius emcntialis.

Virum disserentiasuperio sit de essentia inferioris, ct de ea pradicetur essentialiter.

VT praesentis dissicultatis status fiat apertior,

apponatur exemplum, sensibile cst differentia superior,rationale inserior Iam quaeritur,num scia-sbilo sit de essentia rationalis , & de co pra dicari possit essentialiter. - Communis sententia negat,probaturque primδ. 1d tantum est de essentia rationalis per quod homo dissert caeteris rebus , cum omnino rationale sit differentia hominis:atqui per sensibile, homo non differt a caeteris rebus, nimirum a briatis , ut satis constat : crgo sensibila non est de essentia rationali S. a. Si sensibile esset de essentia rationalis bis sen- sibile in homine reperiretur, semel ratione oneris scilicet animalis in quo includitur, dc iterum ratione differentiae, nempe rationalis in quo parirer ex suppositione essentiastites contineretur ; quod dici non potest:ergo sensibile non est de essentia rationalis, nec ulla supelior differentia de ementia inse

SEARCH

MENU NAVIGATION