Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

de Categoria. I93

aliud refert, ut paternitas patrem ad filium,&est re latio, vcl qualem denominat, ut scientia scIentem,&est quaΙitas, vel ex ca manat,ut calefactio ab igne, quem denominat agentem,& est actio, vel in ea recipitur, ut eadem calefactio ignis in ligno,quod denominat patiens,&est passio, vel ponit in tempore, ut cras,heri,& est tempus, vel in Ioco certo, e dcfinito ita ut alibi csse non possit,&est ubi,vel ita constituit in loco, ut disponat eius partes secudum par tes loci, ut scilicet superior pars sit insuperiori loco,infima in infimo & sic de reliquis, & est situs, vel denique eam exterius circumponit, Vt esse togatum, & est praedicamentum habitus. Verum, naec 3comma similia quae afferuntur pro hoc denario Categoriarum numero,parum Vrgent, ostendunt enim tantum dari substantiam, quatitItatem, qualitatem, & caetera accidentia supradicta, sed non probant elle suprema genera, &distinctas constituere Categorias, in quo difficultas tantum posita est. Quapropter,erroris praeteriti poenitentia ducti, cresccnte aetate, & industria, decreuit apud nos numerus Categoriarum, δc ad binarium contractus est,ad substantiam scilicet& accidens,omnibus substantiis sub substantia, tanquam sub genere suprωmo,& omnibus accidentibus, sub accidenti ut altero supremo genere,collocatis: quae potest numerari a. de quaestione proposita, sententia. Scro sapiunt Phryges, ut commune habet adagium, sexd philosophamur, & veritatem ipsam,

Philosophorum contentione , tanquam velo obtectam, detegimus, alterimusque, nullum esse Cate- goriarum numerum, sed unam tantum daci Cate goriam , nimirum ens creatum, completu, ad quod

222쪽

194 Tractatus II.

tanquam ad genus supremum, omnes substantla, M

accidentia reuocentur.

Porro, quia hanc nostram sententiam,propter duo potissimum, alij oppugnant, & quod faciat ens, respectu substantiae,& accidetis,synonymum, & quod eodem respectu illud genus costituat,nOS eam, contra geminos illos aduersariorum impetus, firmabimus ; & quoniam valde amnis est quaestio de synonymia entis creati,completi,comparatione substantiae,& ascident tum, generalius sermonem extendemus ad ens commune tam Deo, & creaturis, quam substantiae,&accidenti. Sit itaque ,

Prima propositio. Eris est vere,& proprie synonymum, respectu

Dei & creaturarum,substantiae & accidentis; ita S cotus in a.sententiarum dist.3. quaest. I. & 3. & omnes eius discipuli, contra Diuum Thomam I. parte quaest.I3.art. '.&quaest. 7.de potentia art.7. Caietanum, Ferrariensem iisdem locis, & omnes fere ianiores Philosophos. Probatur autem haec propositio unica ratione, sed firmissima, in qua omnia aduersariorum propugnacula conuulsa, & funditus euersa iacebunt: ens respectu Dei & creaturarum, substantiae & accidentis, habet ea omnia, quae ad persectam rationem synonymi exiguntur: ergo respectu eorum cst vere, dc proprie synonymum. Probatur antecedens, ad rationem synonymi haec vatum duo requiruntur, alterum ut nomen sit commune, alterum ut rario essetialis per nomen expressisse, sit quoque communis , atqui haec duo reperiuntur in cute comparatione Dei, & creaturarum, substantiae, & accidentis: ergo illorum refrectu, nou

223쪽

de Categoria. 193

potest non esse synonymum. Probatur minor, imprimis certum est, nominentis cile commune Deo & creaturis, substantiae, accidenti,quia Vocantur entia : quod verb ratio tali nomine lignificata conueniat, hunc in modum eu incitur: ratio entis significata nomine entis, in eo consistit ut sit aliquid reala distinctum k nihilo, de independens ab omni cogitatione intellectus , ut concedunt omnes: atqui talis ratio conuenit tam Deo quam creaturis, tam sub intiae quam accidenti,quia vera sint,& realia entia,& ut sint, nulloe pacto dcpendent a cogitatione intellectus: ergo ratio entis ipso eius nomine significata, conuenit tam Deo,quam creaturis,lam substantiae , quam accidenti ; proindeque illorum respectu est synony

Respondent Thomistae negando antecedens, Mad eius probationem dicunt, ad persectam synonymiam non sufficere , Vt nomen gradus superioris, conueniat inferioribus, itεmque ratio essentialis, aliquo pacto,sed oportere, rationem eiusmodi nomini respondentem omnino aequaliter competere omnibus inserioribus,ens autem non eo modo con

uenire Deo & creaturis , substantiae & accidenti, quia nobiliori modo est in substantia, quam in accidente , nobiliori modo in Deo quam in creaturis,imb dc magis, propterea quod substantia magis

est ens,quam accidens,Deus magiS ens, quam cIe

tura.

Sed contra , entis essentia omninb est aequaliter in omnibus inferioribus sebstatia accidente, Deo &creaturis: ergo responsio nulla, probatur antecedens; illud est aequaliter in omnib. inferio b. quod nihil habet magis in uno,quam in aliis: atqui onu

224쪽

tys Tractatus II.

nihil magis habet in uno inferiori, qtuim in aliis, in

substantia, quam in accidente,in Deo,quaru in creaturis: ergo in illis est omnino aequaliter, Rursus probatur minor, quod dicit unum gradum indiuitibilem,& non ex multis gradibus compo filum,nihil magis habet in Uno eorum,In quibus

est, quam ita aliis, sed totum est ubicumque, quia indivisibile, ut indivisibile, magis vel minus esse repugnat:.atqui ens dicit Vnum gradum indivisibilem

in se, & non ex multis gradibus compositum, alias Heberet assignari aliquis gradus superior ente, quo simul cum alio inferiori componeretur sicut in homine, qui dicit esentiam ex multis gradibus compositam,&non omnino indivisibilem,datur aliquis gradus, ipse homine superior, nempe gradus animalis, ex quo simul cum aliquo inferiori, nimirum rationali, componitur et quod tamen fieri Mon potest,cum nulIus sit gradus superior ente, quo ipsi imens componi queat, illud enim necessarid deberet esse ens, proindEque sub entc comprchendetur,&non erit ipso ente superius, sicut quodvis animal comprehenditur sub animali, dc non est ipso animali superius: ergo ens nihil magis habet in uno inferiori quὶm in alio, in substantia, quam in accidente, inDeo quam in creaturis,ac proinde illis conuenit aequaliter, & synonyme, unde negandum cst substantiam esse magis ens, quam accidenS, Deum magis quam creaturas ob rationem illatam, quamuis dici possit substantia nobilius ens quain accidens, Deus quam creatura: sicut homo non dicitur magis anImal, quam brutum, sed tantum nobilius.

Iterum rc spondent Thomiliae, enti deesse unam ex prςcipuis conditionibus synonjmorum, ut scia

225쪽

λ Categori. .

licet conueniat suis inferioribus absque ullo ordi ne depcndcntia unius ab allego. sicut animal uenit homini, & bruto, absque dependcntia unius ab alio. Talcm vero deesse conditionem ostendiit accidens non est ens nisi per. ordinem ad substantiam, & dependenter ab illa, quia non potest saltem naturaliter extra illam reperiri, imo nec defianiri; dicitur enim entis ens, id est, ens inhaerens subia stantiae: item creatura essentialiter pendct E Deo creatore, nec potest sine ordine ad illum intelligi, ergo ens non conuenit inferioribus suis, substantiae scilicci, & accidenti, Deo dc creaturis, absque ulici' ordine vel dependentia Unius ab altero, nec consequenter syn yme. LVerum cstra talis conditio, ad synonymiam non requiritur, Ut scilicet gradus comunis lynonymus, conueniat inserioribus absque ullo ordine, dc dea pendentia unius ab altero, ut falso assierunt aduer-1arij: ergo licet ens conueniat substantiae , & accidenti , Deo & creaturis, cum tali ordine, ut scilicet accidcns dicat ordinem ad substantiam, & ab ea

dependeat,ereatura ordinetur ad Deum creatorem,&ab co ipso dependeat, illis tamen non desinit sy

nonyme conuenire.

Antecedens demonstratur, quilibet habitus dependet a facultate naturali in qua insidet,ad illaque ordinatur, habitus intellectui , ut potericientia, ad intellectum, habitus voluntatis, ut fortitudo, ad Voluntatem: atqui facultati & habitibus qualitas non desinit synonyme conuenire, ex doctrina omnium Philosophorum, sicut infra docebimus: ergo ad rationcm 1ynonymi non requiritur , Ut gradus synonymus conueniat suis inserioribus, absque vi-ιo ordine vel dependentia unius ab altero.

226쪽

U8 Tractatus II.

Atque ex his facile ruunt omnia Thora istarum propugnacul rationesque omnes, quibus illor a opinio innititur, quae aliae non sunt ab his rationi bu, quas contra nostram ratiocInatIonem, pro ipsis Thomistis attulimuS. Rursus tamen obiicies,si ens respectu Dei & crcaturarum sit synonymum , eorum respectu dine- .hit esse genus: atqui genus esse non potest, alioqui Deus esset ex genere & differentia compositus, contra expressam Theologorum sententiam: ergo ens non est synonymum respectu Dei 3c creatur

Probatur maior, si ens sit synonymum respectu Dei δέ creaturarum, debebit ellia aliquod uniuersa-la: at nullum nisi genus,vt inductione facta patebit: ergo si ens sit synonymum, respectu Dei & creatu-

Tarum,eorum respectu debebit esse genus. Respondeo, negando consequutionem maiCris,& maiorcm probationis : fieri enim potest, ut aliquid sit synonymum, quod tamen nullum erit ex praefatis octo uniuersalibus, ut in disputatione douniuersalibus in communi ostedimus,exemplo personae diuinae quae synonyme covcme tribus personis,Patris, Filii,& Spiritus sancti,nec tamcn est eara genus,aut ullum ex aliis uniuersalibus, specie, differentiis,propriis & accidciatibus, imo secundum aduersarios ens est synonymum respectu substantiae creatae spiritualis,& corporeae,quia intex illas nulla est inaequalitas in rationc entis, nulla dependentia, si quam potissimum reiiciunt synonymiam entis, respectu Dei & crcaturarum, nec tamen genuS est, quia inquiunt includitur in earum disserentiis, orporeitate scilicet & spiritalitate, cu ipsae entia sint,

proindeque patet aliquid posse esse synonymum,

227쪽

de Gregoria. I99

quod tamen nec genus crit, nec aliquod aliud uniuersale.

Si ratio quaeratur , cur ens quod Dei & creatur rum respectu est synonymum , eiusdem respectu, non sit genus aut aliquod aliud ex uniuersalibus. Respondeo, rationem ei quia genus, ut aliud, quodlibet uniuersale, debet distingui ex natura rei a suis inferioribus vel subiectis,ut patebit ind uictione facta per omnia uniuersalia: at verb cns commune Deo,& creaturis, non potest distansui ex naturaret,a Deo, scd ratione tantum, quia ni nil est in Deo realiter, formaliter, & ex natura rei, quod non sit

Deus , proindεque quod sit a Deo distinctum, ut probant ex professo Theologi prima parte.

Si speciatim quaeratur ratio cur non sit genus, facillime assignabitur,quod nullum genus includi debeat in suis differentiis,ut sectione de genere prob ulmus,ens autem includatur in ea,quae poni Posset, Dei differentia, scilicet infinitate, cum ipsa sit ens, non tantum incompletum, ut propriae differentiae, sed complecum , &persectum, non minus quam Deus ipse. Secunda propositio. SI sumatur ens creatum reale, prout commune est enti completo,& incompleto,sic diuiditur inens completum, seu persectum, quod non est pars, & incompletum, sic imperfectum, quod est tantum pars, licet sit synonymum, non tamen genus dici potest. Synonymum esse superior propositio probauit, quia generatim ostendit ens communeDeo & rebu somnious creati substantiis εc accidentibus, esse synonymum.

N iiij

228쪽

etoo Tractatus II.

Non esse vcro genus, breuiter probatur, genuς non dcbet includi in differentiis suis, verbi gratia, animal in rationali, & irrationali, ut probauimus disputatione de uniuersalibus in particulari, sectione de genere. quaest.Α. articulo 3.atqui ens illud, generali1sime sumptum, includitur in omnibus differentiis suorum 1nferiorum si modo vere dii rentiae dici queant in quia illae no possunt saltem generalissimam illam entis realis rationem non participare, alioquin non essent entia realia, ergo ens reale creatu m generalissime sumptum, ut commune estenti cometeto,& incompicto, ab illisque abstrahit, corum retpectu non potest cise genus. Tertia propositio. SI restringatur ens creatum, ad completum, non modo synonymum est, sed reuera genus, respem' ctu omnium cntium completorum, siue substantiae

sint, siue accidentia, proindεque unum tantum eric supremum genus, nimirum ens creati m , comple- tum, respectu substantve & accidentium, &consequenter Unica categoria.

Quod sit synonymum,in I.yropositione susticie-

ter probatum est; quod Vero lit genus,hac Vnica Valid imma ratione Probatur: tota ratio cur si1bstantia creata,completa sit genus respectu corporeae& s piritalis, eadem probat ens creatum, completum,esse etiam genus, respectu inseriorum entium completorum, substantiatum scilicet,& accidentium, ergo

cum prius ad Qittant aduersari j, posterius inficiari

non dcbcnt: consequentia cst nota. Probatur Vero anteccdcias, tota ratio cur se stantia creata, completa, sit genus respectu corporea 2 spiritualis, est, quia illis 17 non me conuenit,

229쪽

de Categoria. EO I

& ad eas contrahitur per veras differentias, in qui bus nequaquam includitur, atqui eadem est ratio

de cnte creato, completo, comparatione inferio-o rum eniIum completorum,ergo tota ratio cur substantia creata, completa sit genus rcspectu substantiae corporeae, S spiritualis, eadem probat, ens creatum, completum, esse Verum genus, respectu inferiorum enitum completorum, substantiarum scilicet, & accidentium. Rursus probatur minor, imprimis sufficienter probatum est, cras creatum cilia synonymum inferiorum entium respectri, sicut substantia creata completa synonyma est inserioribus substantiis, corporca' scilicet,& spiritali,proin idεque saltem in hoc esse candem rationem : ipsum Vero ens creatum, completum, ad sua inferiora contrahi per yeras differentias, in quibus non includatur,sictit substantia creata complexa contrahitur ad substantiam

corpoream & spiritualem in quo Praecipua disticultas romanetὶ demonstraturud co lubstantia creata,completa , quae ponitur supremum genus Categoriae 1 stantiae, dicitur contrahi per veras disserentias, in quibus non includitur, ad suas species, puta corpus & spiritum, quia cst substantia completa, differentiae vero illae, sunt tantum substantia incompletae, atqui idem de ente creato, completo dicipotest, comparatione inferiorum entium com-eletorum, siue substantiae sint, siue accidentia, illud scilicet esse ens completum, differentias vero infe riorum, per quas contrahitur, esse quidem cntia, 1ed tantum incompleta: nec legitima disparitas ab aduersariis assignari potest, ergo quemadmodum substantia creata, completh ad suas species contra

hitur per veras differentias, in quibus non includi

230쪽

- 2o2 Tractatus II.

tur,ita & ens creatum, completum contrahitur ad

sua inferiora, substantiam scilicet & accidens, rex

veras differentias in quibus minim E continetur: lic que eodem iure genus erit ad substantiam & accidens, quo substantia creata, completa, ad corpus, de spiritum. Atque haec ratio tantae efficaciae est, ut non tantum nostram opinionem stabiliat , sed simul cne uel omnia, quae contra eam abaducriariis possunt obiici: illa enim omnia probant tantum, ideo ensnon esse genus inferiorum entium, quod In eorum differentiis essentialiter ineludatur , quod tantum 'Verum est in ente communi,ut abstrahit a completo& incompleto,quia in omnibus entibus inuoluitur, cum ipsa entia sint, saltem communissima illa entis ratione: non tamen de ente creato, completo quod in suorum inferiorum differentiis nequaquam com prehenditur, cum illae non sint entia completa , sed tantum incompleta, ut paulo ante diccbamus. Qineres num huic Catcgoriae entis realis completi possit adiungi alia entis rationis. Respondeo imprimis,hoc esse parui momenti,nec reserre ad propositum, quia tantum agimus de Categoria cntium realium,non rationis.

Respondeo secundb,omnia entia rationis posse ad Categoriam entis realis referri, & ad diuerta sentis realis species reuocari , prout varie ab intellcctu

concipiuntur,vel ad substantiam,si pcr modum iubstantiae fingantur. , ut chymera constans humano corpore, & capite leonis,vel ad quantitatem,Vt m ' gnitudo , terra ad coelum, & vltra cosum exporrecta, Vel ad relationem, ut relationes rationis, Verbi gratia creatoris ad creaturam,& ita de aliis,id coque ex illis noua non constituitur categoria.

SEARCH

MENU NAVIGATION