Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

illis citatis in aeternis idem est esse avosso: sicut etiam caeli, licet aeterni essent quod , pace Aristotelis, omnino falsum est , imo haereticum ) constarent tamen materia , tanquam potentia physica, genere, nimirum substantia completa, tanquam potentia metaphysica : sicque non carerent omnipotentia , sed χantum potentia ad cxistendum, quia, ex hypothesi , ab omni aeternitate extitis

sent.

Secundo obiicies,de angelis tria requiruntur principia in lubstantia categoxica,materi forma,&priuatio,ex Ιχ. Metaph. cap.1. quae tamen in Angelis utpote immaterialibus non reperiuntur: ergo A ngeli non sint substantiae praedicamentaleS, nec pollunt in categoria collocari. Respondeo ad antecedens, Aristotelem tantum loqui de substantia corporea, non veto de substantia categorica in communi,quae spiritalem, eatam, S corpoream complectitur.

Alij respondent,licet in Angelis proprie materia, forma & priuatio non reperiantur, improprie tamen reperiri, quia constant genere dc differensia quae materiae, & sormae respondent ex dictis de genere, δέ cum interdum non operentur, cum operari possent,obtinet hoc modo priuationem talis operationiS.

Denique generatim de caelis& Angelis obiicies, corruptibile,&incorruptibile genere differunt, se cundum Arist. Io. Me t. cap. I. atqui caeli, & Angeli sunt incorruptibiles, aliae vero substantiae categoricae storruptibiles:ergo genere differunt,& sic caeli ScAngeli in categoria poni non possunt, ut pote inquavitum tantum supremum genus est. Distinguo, maiorem, corruptibile dc incorrupti-

252쪽

224 Tractatus II.

bile genere differunt, interiecto, ut animal& planta,concedo , quod non obstat quominus sub codem supremo genere entis creati, completi, imo & subgencre substantiae, constituantur, non minus quam animal Sc planta: supremo vero genere differunt, nego, maxime nostra sentetitia, quae unum tant imsdpremum genus agnoscit.

ARTICVLVS IV. ET POSTREMVSDι asseritionibuι substantia. ι

SEx recenser Aristotelcs substantiae aikoiones, cap. de substantia .Prima est, quod in nullosissub tecto, supple iubasionis, more accidentium, sic enim subicctum usurpat, non autem pro subiecto attributionis, quia certum est substantiam 2. leu uniuersale esse in prima, tanquam in subiecto attributionis, verbi gratia hominem in Petro,cui attrIbuitur. . Secunda affectio, ad secundas tantum substantias pertinet, quod scilicet omnets debeant univoce praedicari, intellige deprimis, & singularibus sub - .s antiiS. Tertia est, quodprima sub inti ignificet hoc aliquid id est naturam aliquam per se lubilitentem, Scvelut digito designabilem, ut est Petrus: secunda vero significet tantum quale quid,hoc est naturam, aliqua velut qualitate, scilicet uniuersalitate allectam, ut homo in communi, naturam humanam, specialitate affectam. Quarta est quod substantia nihilsit contrarium, quae proprietas de propriξ dicta contrarietato debet intclligi, alioquin falsa est, cum differentiae Op- .positae, verbi gratia rationale, de irrationale, sint

substantiae

253쪽

de Categoria. 22s

substantiae saltem incompletae, licet opponantur ria contrarietate, quatenus scilicet positaeem genere maxime distant. Obiicies: ignis proprie est aquae contrarius: ergo una substantia proprie est alteri substantiae con

traria. o .

Distinguo antecedens, ignis est aquae contrarius,' per accidens, ratione caloris, & stigoris, concedo:

per sc verb, & qatione substantiae, nego. Quinta est, substantiam non suscipere magis Ominus, seu ncque intendi, nequc remitti, quoniam una substantia non est magis substantia, qutin alia, VCrbi gratia gigas , quam musca, licet maior sit substantia. obiicies ex Arist. cap. de substantia , substantias primas magis esse substantias quesn secundas: ergo iubstantiam recipere magis & minus. Distinguo antecedens, apud Aristotelem primae substantiae sunt magis substantiet,quam secund Ner accidens ratione modi substafidi, qui in prima substantia ad plura extenditur , quam in secunda, cum prima substantia omnibus secundis subiiciatur,nonatem secunda secundis,uerum est,essentialiter Verd, ratione suae essentiae, quasi una substantia plus habeat de elJcntia substantiae, quam alia, falsum. Postrema affectio substantiae, quam dicit Aristoteles,propriam esse substantiar multat enim ex aliis sunt reuera communes rebus,substantia diuersis,

ut progressus testabiturὶ est quod substauria eadem

mancos, po si recipere contraria, verbi gratia eadem ferri substantia, modo calo rem,modo uigus. obiicies hoc etiam copetere orationi, quia nonnumquam Vera est, nonnumquam falsa, quae contraria sunt, verbi gratia haec oratio, Petrus stude-

254쪽

226 . . Tractatus II.

vera est Petro studente, falsa vero eodem Petro ludente, ergo no cile veram substantiae proprietatem. Nego antecedens, nam suscipere contraria proprium tantum substantiae dicitur, si ipsa contraria xeipsa in cadem substantia recipiantur, illamque realiter .nutent,quo modo mutatur ferrum realiter cum per aduentum caloris a stigido. transit ad calidum : hoc autem modo oratio non dicitur suscipere contraria,nimirum veritatem,& falsitatem, quia veritas', dc falsitas aducniunt orationi nulla facta in ipsa mutatione, sed in ipsa re, de qua instituebatur oratio, ut patet exemplo huius orationis, Petrus studet, ipsa enim vera semper est, cum in Petro studente nulla interuenit mutatio, in eodem semper statu manet, tuncque solum incipit esse falsa, cum Petrus ex studente incipit fieri non studens, sed ludens. Haec de substantia.

QUAESTIO SECUNDA .

De trima accidentisspecie,scilicet quantitate

QVid sit accidens generatim in introductione Porphyriana diximus : id scilicet quod adesse, ct abesse potest a subiecto, sine eius interitu. Qv d egeat subiccto,cui saltcm v t plurimum inhaereat, ut albedo parieti, quaest. superiori, in explicanda substantiae definitione insinuauimus. Didii,saltem ut plurimnm, quia, ut ex professo in Metaph. docebimus, non omne accidcns inhaeret subiecto , seu est in subiecto, vel substantia, sed quoddam datur, quod tantum est a substantia, ut actio,. quatenus ab agente,verbi gratia, calefactio ab igne, non in igne: propterea ibi concludemus, accidentio seneratim sumptri aut actu tesuerere, aut posse iam

255쪽

. de Categoria. . 22

horrere,non osse essentiale, quia deberet in omnibus inferioribus accidentibus reperiri,sicut quod est essentiae animali, ut esse sensibile,reperitur in omniώ-bus eius inferioribus, hominibus scilicet, & brrutis: bsed tantum afficere substantiam, vel in ea existendo; ut albedo in pariete,Vel ab ea manado, ut calefacti. ab igne,&sic dc caeteris, Sed haec stioris sunt medi tationis, Sc propterea ad altissimam Philosophiae errem,scilicci Metaphysicam,memb remittundur1at ad nostrum institutum fore arbitramur,sii singitillas ipsius accidentis species clare, &enucleate exposuerimus, initio λ quantitate ducto, ut tum Aristotelis, tum etiam naturae ordInem sequamur, secundum quem quantitas, Ut pote aliorum omnium accidentium basis,& subiectum,quo intermedio subinstantiae inhaerent, debet primo loco t actari. .

De nomine ct varia acceptione Dantitatis. ι λ Uantitatis nomen,uniuersim loquedo, signi abicat formam aliquaa qua es thagna dicreum siue ratione alicuius virtutis,&peris hionis,lut magnus Philosophus, summus Imperator , dc dicitur

quantitas virtutis herfectionisastu agna,intio. ne molis,&extensioni ut magnus SigM,Vel mons, dicitur quantitas molis. . t

ARTICULUS SEC VND VS.. -- De existenti a quantitatis. SEnsus iudicio, & omnium mortalium consensu,

eonstat dari Quantitatem. donstat dari quantitatem. I- .. . . . in . id res eius diuisitones tradit Arist.ca de quantit te,

256쪽

228 Tractatus I L

. Prima est, in quantitatem cotinuam & discretam. Continuam ait esse,cuius partes communi vinculci copulantur,V e partes lineae puncto, partes supersi cie1,Iineis,partes corpori S superficiebus , & sie de

Quantitatem autem discretam,eam esse dicit, quae non habet suas partes,communi aliquo Vinculo copulatas ut numerus,Verbi gratia senarius, qui ex v-nieatibus discretis coalescit, M oratio, cuius partes sunt syllabae inter se disiunchae. Secundam diuisionem assignat in duo membra: primo in eam quantitatem, quae constat partibus, positionem & iitum inter se habentibus f seu cuius

partes ita extenduntur loco,Vt Vna pars, unam loci partem debeat occupare,alia,aliam, Ut corpu h manum,cuius caput in superiori loco est, pes verbin infimo: secundo in eam quae constat partibus, si1- tum & positionem inter se non habentibus, vinumeru4,temo S, IM Oz numerus quidem & oratio,quia nullam habent partium continuitatem,ratione cuius qua pars potius Vnum locum debeaz.occupare,quam alia debeat esse ante, Vel post, quae co-tinuitas requiritur inter partes, quae habent situm,& positionem iniet se: tempus verb , quod careat permanen IM& habeat suam ementiam in fluxu, &agitatione positam, quae tamen permanentia exigi-ttur inter partes,situm & positionem inter se habui

res,ut re e notat Toletus in expositione huius ca

Tertiam diuisionem tradit, inquantitatem per se, ac quantitatem per accadens. uantitri per se dicitur ; quae ex se extensionem Vendica vilinea,superficies,corpus,& aliae isi quaesiit legitimae species quantitatis.

257쪽

de Categoria. 229

Quantitas vero per accidens,illa dicitur, qua aliundeparticipat extensisnem, ollicet a qualitate, siue in illam in se habeat,ut omnis Iubstantia materialis, siue ex accidenti extendatur ad extensionem subiecti, ut albedo, dulcedo, &caeterae eiusmodi qualitates, quae Icleb dicuntui extensae, qudd fuit in subiectis Per quantitatem extensis.

ΛRTICVLVS TERTI V s.

De essentia quantitatis.

' . MEMBRUM PRIMUM.

In quo consistat essentia continua quantitatis. I Lacuit nonnullis,essenti am continuae quantit iis in eo consistere,quod reddat substantiam d uisibilem,quae alioquin esset indivisibilis. Alis voluerunt in eo sitam esse, qubd sit mensura substantiae. Alii in eo quod extendat substantiam localiter. Alij solum requirunt,ut cxtendat sustantiam in se, ita ut habeat partes,extra Partes, easque impermixditas,cum ante essent confusis. Alij denique ut leuiores mittamus sententias) arbitrantur essentiam continuae quantitatis,non in eo tantum collocari,quod reddat substantiae partes simpliciter impermixtas, U& extra se positas,in ordine ad se,sed talcs,quae sint aptae ad sese constituendum in loco,ita ut ipsius loci partibus respondeant. Vt autem in tanta opinionum Varietate Veritatem aperiamus,sit

i Prima propositio. ESsentia continuae quantitatis , non consistit in eo qubd reddat substantiam diuisibilem in par-hes & partes. P ut '

258쪽

3o Tractatus I L.

Probatur, in eo non est constituenda quantitatis essentia, quod iam praesupp est quancitatem, iacein ea primumintelligitur: atqui reddere substantia diuisibilem, non est id, quod primum intelligitur in quantitate, sed ipsam quantit tem praestipponit: ideo mim aliqua substantia cst i partes dissimilis, quia est cxtensa, & habet quantitatem: ergo essentia continuae quantitatis non consistit in eo, quod reddat substantiam in partes diuisibilem . -lAObiicies, quantitas essentialiter constituitur per id quod reddat substantiam in partes diuisibilem: ergo in eo ipsius quantitatis essentia consistit. Probatur antecedens: quantitas distinguitur per elusiriodi diuisibi italcm, quam in substantia efficit,o sic alia dicitur species quantitatis, lihea, quae essicit substantiam in partes diuisibilcm , secundum solam longitudinem, alia superficies, quae reddix Iubstantiam in partes diuisibilem, tam secundum Iongitudinem, quam latitudinem, & sic de caeteris, ergo cum idem sit principium constitutionis, distinctionis, constituitur essentialiter quantita s per

id quod ruddat substantiam in sitas partes diuisibi

. . .Respondeo negando anteced S,ad Probationem adhuc distinguendum est an cedens, species quantitatis distinguitur per diuisibilitatein, lac cidian tMxio, sicut homo D er risibilitamm,concedo, estentialitas vero, sicut homo per rationalitatem, negς;sed distinctio illa essentialis, inter species quantiva i , desumitur ex diuersa extensione, quam in substantia efficiunt, linea, secundum longitudinem solam, 'sa petisicie , seςundum longitudinem, & latitudinem, corpus denique, secundum longitudinem, latitudinem, & profunditatem.

259쪽

de Categoria

Secunda propositio.

ΕSsentialis ratio quantitatis non consistit in eo, quod sit mensura substantiae. Vt haec propositio melius intelligatur, faciliusque probetur. Notandum est, mensuram duobus modis posse usurpari, primo actita, pro eo quod potest aliud mensurare, secundo passive, pro eo quod potest ab alio mensurari, & utroque modo propositionem nostram intelligimus, dicimusque quantitatis essentiam,non confistere in eo, quod reddat substantiam aptam aliud mensurare,vel ab alio mensurari, sicut constat ulnam mensurare pannum,& e contra pannum ab ulna mensurari.

Probatur eadcm ratione qua superior propositio confirmata fuit di in eo non consistit essentia quantitatis , quod primum in quantitate non intelligitur, sed ipsam praesupponit quantitatem: atqui ratio iula mensurae, siue activae, siue passiuar, seu reddere substantiam aptam aliam mesurare, vel ab aliamensurari, non cst quod primum inteΙligitur in quatitate,sed ipsini quantitatem praesupponit, prius enim est, reddere substantiam extensam qu im illam efficere aptam mensurar vel ab ea mensurari,in quantum habet extensionem: ergo essentiaei quantitatis

non consistit in eo, quda sit mensura substantiae vel activa, vel passiua , i siue illam reddat aptam aliud mensurare, vel ab alio mensurari. Tertia propositio. ESsentia quantitatis continuae non consistit in eo quod extendat substantiae partes, localiter, seu secundum partes loci, sicut corpus dicitur extendi cum una pars occupat unam loci partem, P ui

260쪽

232 Tracturus I L

alia aliam, δc sic de caetcris. Probatur primo, exemplo corporis Christi, sub- Eucharisticis speciebus cxistetis, quod reuera manet in minima parte, imo & in quovis indivisibili hostiae, cum tota sua quantitate, sicque nullam ab ea quantitate accipit localem extensionem. Probatur secundo: extensio illa localis partium substantiae, praesupponit aliam c&tensionem carundem partium in se,prius enim est, in se extensum esse quam adaliud: ergo totalis extenso locali perinde ac diuisibilitas, vel ratio mensurae, non potest esse

id in quo sita est ipsius quantitatis essentia. Postrema propositio. ESsentialis ratio quantitatis cosistit in eo, quod

extendat substantiam in ordine adse,vi cuius extensionis apta est locum occupare, & aliud quodvis corpus ab eo spatio,in quo manet, expellere. Probatur;in co collocada est esscntialis ratio qualitatis, a quo primum accipit substantia, ut dicatur quanta,atqui ab illa extensione suarum partium, in ordine ad se, vi cuius locum occupare,&ab eo quodlibet corpus expcllere potest primum habet substantia, ut dicatur quantae ergo in illae extensione partium substantiae, in ordineadse, vi cuius locum occupare, & quodlibet corpus Ab eo elicem potest,

consistit essentialis ratio quan titapis. : I. Minor probatur, ab co Fimum accipit substantia, ut dicatur quanta, a quo omnes profluunt quaritatis proprietates, nam proprietates, ab essentia, tanquam a fonte dimanant .: atqui ab illa :ς tensiiΟ- ne partium substantiae in ordine ad se , manant Omnes proprietates quantitatis, ut quod actu extendat substantiam ad locum, caniicddat apium men-

SEARCH

MENU NAVIGATION