장음표시 사용
321쪽
qualitates rverum huius obiectionis solutio pendet ex infra dicendis, ubi singulas species qualitatis in
De essentia qualitatis in communi.
O glitatem in communi ita nonnulli definiuir ZQualitas est accidens absolutum , formam
Dicunt primo absolutum ad distinctionem relationis addunt ver b consequens formam,ad differe tiam quantitatis, quae materiam consequitur, alio inrumque modorum, qui ipsam quantitatem comitantur,ut ubi . situs,& habitus in corporibus.
Sed haec definitio ideb reiicitur, quod secunda illam forma & figura non essent species qualitatis.
cum ex dictis, quantitat φm, quae modum mater inimitatur, consequantur, non autem formam.
Aristoteles veto aliam tradit qualitatis definitionem , qualitas est accidens a quo res denominatur qualis. Vettim haec definitio non satis clara est,& sem por dubium relinquit, quid sit illud, a quo qualitas habet,ut possit subiectum denominare quale. Omniu igitur aptissime Suareet in Metaphysicis, disputatione a. . sect. I. qualitatem sic describit: quali tas est accidens absolutum , substantia creata adiunctum, ad complementum sua perfectionis , tam in agendo, quam in existendo. Primo dicitur accidens ad differentiam substantiae, secundo absolutum, ad disc cimen relationis, tertio substantiae creat adiunctum,ut intelligamus eam quoque rebus spiritalibus creatis competere . in quo discrepat a quantitate, quae solis rebus corin PQ eis competit.
322쪽
Quarto additur,ad complementum persectionis eius, i. ad eam intrinsece per ficiendam, & per modum alicuius formae inhaerentis, in quo distingui tur 1 sex ultimis speciebus accidentis . ab actio ne & passione, qu bd sint potius via ad consequendum aliquem terminum, quim formae intrinsece substantia afficientes,ab ubi ver b, situ, quando, de habere, quod extrinsece tantum videantur afficere substantiam,& per modum quorumdam adiacen tium, qualitas intrinsece: sed hoc fiet apertius infra, ubi sex illas species accidentis examinabimus. Haec deessentia qualitatis in communis singularum spe cietum ellentias distinctis membris explicemus.
De essentia habitus, dissositionis. . .
QVoniam habitus natura ex multis pendet.
primo ex notitia vocabuli, secundb ex diset Lmine a dispositione, propterea ante omnia varias habitus , & dispositionis acceptiones recensebimus, deinde explicabimus essentiam habitus, se in quo a dispositione distinguatur,variis diuisionibus
Quod ad primum attinet, primo sumitur habitus pro modo habendi , siue quantitate, siue qualitatem, rue vestem, siue annulum, siue partem, Ut caput;siue in se,ut dolium dicitur habere vinum,si uepossessionem,ut agrum, siue demum uxorem, qui 1iant octo modo habendi, quos Aristoteles refert. Ultimo cap. huius libri,& eo sensu non debet usurpari habitus hoc in loco. Secundo accipitur habitus pro circumpositione
323쪽
vestis, seu modo qm resilit, ex adiacenti; vestis, drem vestitam , quo pacto constituit ultimam spe elem accidentis , & est impertinens ad hoc geuu ἐqualitatis. - Tertio Rumitur pro termino alicuiuS motus, quo sentu ait Aristoteles pratientibus habitibus cessare motum, id est praesentibus serminis, qui debent per motum acqniri, R ilhc etiam acceptio non re fert ad praesens institutum, cum non solas qualitates primae speciei, quas quaerimus, complectatur; sed etiam qualitates aliarum specierum,imo εc formas substantiales, quantitatem, quoque,Vbi,& locum, quate us variarum mutationum sunt termi
ni,ex communi Philosophorum sententia.
Qia ait b, &vltimb sumitur pro aliqua qualitate
acquisita,&aduentitia, ratione cuius subiectum bene via male assicitur ad operandum : proprie vero& stricte,pro ea qualitate quae confert potentiae fa-,
cilitatem ad operandum, quo pacto species intelligibiles, & in thntionales non complectitur quae
quidem se tenent ex parte obiectorum, non potentiarum,licet tamen ad hanc speciem habitus reuo a centur, quatenus cum potentiis cocurrunt ad productionem actionum', ut superius diximus. Dispositio quoque multis modis usurpathr, primo pro situ &positione corporis in loco, quo tensu aliquod corpus hoc vel isto modo dicimus esses dispositum: sedere, stare, & aliquo alio simili modo se habere. Secundb sumitur pro praeparatione, quo pactqdicimus aliquem scis ad opus disponere, quia ad illud praeparat necessaria. γ Tertio accipitur pro qualitate acquisita, substantiam assiciente in ordine ad opetatiouem: in hoc
324쪽
hamen ab habitu segregatur, qu bd habitus firmior
sit,& fit mitis subiecto adhaereat, ut scientia firma,& omnibus partibus absoluta, dispositio vero sit leuior, α mitius in subiecto roborata, ut scientia imperfecta,&nondum omni ex parte completa. inaeritu e hic,utrum discrimen illud quod intercedu inter habitum &dispositione,essentiale sit auvero tantum accidentale. Haec quςstio ut soluatur. N otandum est,dispo fitionem esse duplice, unam quae consistit in actu primo, estque habitus minus intentas,utpote scientia infirma, dc nondum satis confirmata: alietam quae consistit in actu a.&estia quod producitur per actus immanentes, vel intel ω lectus, vel voluntatis,uel alterius eiusmodi faculta.
tis queid proinde dieituri subiecto facile. mobile, quia peracta actione illius facultatis a qua producitur, statim deperditur. Hoc posito ae Prima propositio.
Si dispositio priori modo accipiatur pro illa
qualitate, quiust tenet ex parte actus primi, leuiter tamen subiectum assicit,non distinguitur spe. cie de essentialiter ab habitu ,ita Aristoteles cap. de qualitate,habitum,& dispositionem, tanquam virum speciem numerans.
Aecedit r*tio quando duo ita se habent,ut solum. penes magis Sc minus diuturnum differant, accidantario tantum, &non essentialiter distinguun tur .ut albedo unius diei' decem annorum : atqui
secundu Alistotelem,citato cap. de qualitate, habi'cus de dispositio, non aliter inter se discrepant qua quod habitus firmius maneat in subiecto , dispositio verb leuitiMergo habitus de dispositio,acciden tarib tacitumin non essentialiter distinguuntur. .
325쪽
SI dispasitio accipiatur posteriori modo, scilieet
pro actu secundo , seu termino qui acquiritus per actus Immanentes, probabilius est eam specie. di essentialiter ab habitu differre. Probatur,ea specie,& essentialiter distinguuntur quorum vitum includit aliquid essentialiter, quod non includitur in altero: atqui habitns includit aliquid essentialiter , nempe determinare potentiam ad actum, quod dispositio praedicto modo sumpta non continet, ut liquet ex dictis : ergo habitus Zedispositio, pro actu secundo sumpta, specie & essen, tuliter distinguuntur.
De essentia naturalis facultatis, ct imbecillitatis.
HOe loco naturalis facultas sumitur pro qualitate congenita, quae sit in substantia primuid operandi principium,idque firmum,& validum,
intellectus acutus,& visus pespica .impotentia vero sumitur pro eadem qualitate, sed languida,& infirma, ut hebes intellcctus , & visus prauo aliquo humore affectus. Porro naturalis potentia,& am: potentia, seu imbecillitas. sic sumptae, non essentialiter , sed accidentario tantum distinguuntur. Probatur: visus in iuuene qui facile videt, dicitur potentia naturalis,impotentia verbin sene, qui vi- dendi difficultate labo hat: atqui visus in iuuene, 6c visus in sene . non distinguuntur essentialiter, sed duntaxat accidentario: ergo potentia naturalis, relin potentia, accidentari. tanιtim,& non essentiali et distinguuntur.
326쪽
Superest,ut aliquot breues subiungamus naturalis potentiae diuisiones. Prima est, in potentiam corporis, x potentiam
Potentia corporis duplex, una activa, ut virtus magnetis ad trahendum serrum, altera passiua, vedurities,& mollities in coinpribus. Potentia vero animae tuplex, vegetativa, sen stiva appetitiua, loco motiva, Mationalis. Rursus vegetativa potentia,duplex, una principalis,altera administra. Principalis triplex, nutritiua, augmentativa, generativa. Administra quadruplex, attractrix, concoctrix, retentrix,& extultrix, de quibus Physici. Potentia sensitiva duplex, exterior & interior. Extetior in quinque i pecies diuiditur, visum, auditum, gustum, olfactum & tactum. Interior complectitur sensum communem,phan. tasiam, cogitatiuam,& memoriam. Appetitiua duplex ,rationalis una, nempe voluntas, , irrationalis altera: eaque duplex. concupiscibilis,& irascibilis de qui b. in morali philosophia.
Loco motiva ea est, quae ad motum ordinatur, ad progrediendum,natandum,&c.. Ratiocinatiua denique est intellectus ad disse .
De essentia patibilis qualitatis, ct passionis. 4'Atibile, potissimum bifariam usurpatur,primox pro eo quod passionem potest recipere, ut lignum, calefactionem: secudo pro eo quod ex graui
327쪽
passione oritur,ut pallor,ex diuturno, dc inuetera
' Passio quoque multis modis sumitur, ut videbimus in ethicis, disputatione de passionibus: hoc vero loco propriὰ usurpatur pro illa qualitate, quae vel leuem passionem essicit in iubiecto , vel ex leui causa proficiscitur,& M facile mobilis est, ut rubor ex verecundia nat a Patibilis quatias, communiter definitur, quali-rins Armiter subiecto inhaerens, eιque adueniens , ad sui ornamentum primo oeperie, ut est calor respo-ctu ignis,& albedo respectu parietis. Dicitur firmiter inhaerens subiecto , ad distinctionem passionis, quae ex d:ctis ivbiectum suum leui ter afficit, ab eoque sine negotio dimouetur. Dicitur praeterea ad ornamentum substantiae, a. se per se,ut distinguatur a qualitatibus primae , & secundae speciei, quae proprie, & per se, ad operationem ordina Rr. Ex his sequitur.patibilem qualitatem, &passio inuem,noo constituere duas species qualitatis, sed v- nam tant lim, dc solo accidentario discrimine inter se separaru clim verbi gratia idem sit pallor specie,& estentialiter, qui ex graui causa, scilicet inuetera
to morbo,nascitur,&ex leui causa, puti metu, pro .
ficiscitur, solumque duplex ille pallor distinguit ut
penes magis,& minus firmum, quae speciem mutare non possunt, solum discrimen accidentale indu cunt, omnibus Physicis. φDiuiditur primo patibilis qualitas. in primas qualitates secundas & medias. Prima sunt, quae ex aliis non oriuntur, sed ex quibus aliae dimanant,ut calor, frigus, humor,& sicci-tea jecunda quae c1 ipsis primo oriuntur , ut sap8
328쪽
res,odores & similes. Media denique illae sun quae
nec sunt primae, nec ex pcunis ortae, ut soni. Secundo diuiditur patibilis qualitas secundum sensus, ad eb ut alia dicatur,quae visum afficit, ut color δε lumeia,alia .iudicum, ut sonus; alia gustum, ut lapor, alia odorat uni,vL Odor,alia denique Lactam, ut calor,& alia quae uis qualitas tactilis.
De essentiaforma Ursigura. V Ormae acceptio duplex,una latissima, quatenus x significat id omne quod subiecto aduenit, siue sit substantiale. siue accidentale, quo pacto coprehendit omnes formas, siue substantiales, ut est anima, siue accidentales, ut sunt color, quantitas,& si miles, quatenus materia: adueniunt: altera strictior, de ad hunc locu accommodata, iuxta quim forma dicitur esse qualitas esultans ex icti natione qu1estatis in materia consi deratae, ut triangulum,ex Leris minatione trium linearum , ad tres angulos constituendos, in cer to aliquo & determinato corpore. pigura vero trifariam suinitur,I. metapnprice,
improprie, quo tensu dicimus dari quasdam in Dialectica,& Rhetorica figuras, 1. pro signo alicuius rei. quo modo dicunt Theologi,paschalem agnumellia figuram dominicae pallionis, . denique,& pro
prie accipitur pro aliqua qualitate, resultate ex varia terminatione quantitatis consideratae sine corpore, seu ut abi dicunt. Mathematice, quo modo triangulum dicitur esse figura, quatenus resultat ex terminatione trium linearia, ad tres angulos co
ficiendos, prout in nullo corpore esse intelligitur. Ex quo patet manifeste,formam & figurasia, non
329쪽
esse speetes qualitatis, essentialiter distinctas, sed vanicam, accidentario discrimine a se distinctam : pa tet inquam,etenim triangulum, & dicitur forma, quatenus in corpore concipitur, & figura quatenus in quantitate praecise sumpta esse intelligitur, quod discrimen tantum accidentarium est. Confirmatur, quantitas sonsiderata in corpore,& quantitas sine corpore spectata,non differunt essentialiter, sed accidentario tantum : ergo nec for ma & figura quae quantitatem consequuntur, e o sentialiter distinguentur , ex eo quod quantitas in corpore concipiatur,vel sine eorpore, sed tantum
Caeterum figurae diuisiones ex Mathematieis sunt petendae, potissimum ex Euclide,omnium Mathematicorum facile principe.
De affectionibus qualitatis. I Res refert Aristoteles qualitatis proprietates,
prima est, quod sit capax contrarietatis, quo sensu ait calorem ,esse frigori contrarium, & reue ra albedo nigredini contraria est. Haec vero proprietas non conuenit omni qualitati, si de propria contrarietate intelligatur, neque enim qualitates secundae speciei,&quartς sunt proprie contrariς ita ut sese possint ab eodem subiecto expellere,in eoque vicissim recipi, in quo consistit propria ratio eo utrarietatis,neque etiam competit mediis coloribus, ut pote viridi, rubro, & caeteris, quia inter se maxime non distant, quod tame exigitur ad perfectam contrarietatem,ut infra patebit.
Secunda proprietas est . quod sit inte nil α
330쪽
Femissionis capax, ut calor & frigus, intelligitur primo, ut supra, ratione tantum entitatis, intelligit uesecundo de quibusdam tantum qualitatibus, nota omnibus, nam forma de figura, intellectus, & aliae similes facultates naturales , nullam planὲ suscipiunt intensionem, se remissionem. Postrema qualitatis proprietas est , quod ab ea res dicantur similes, vel dissimiles, ut duo homines docti, similes, doctus h ignarus,dissimiles. Nec certe mi. rum videri debet, quod similitudo,&dissimilitudo, quae sunt relationes, dicantur proprietates qualitatis, si quidem no requiritur ad ratione propriet iis, ut sit in eo de genere in quo res ipsa collocatur, cuius est proprietas, cu risibilitas sit vera hominis proprietas,licet non collocetur cum homine, dc in genere substanti sed qualitatis, ut oes concedunt.
CV m actio,& passio sint v na& eadem res,comiario de simul pertractantur. Itaq; definitur actio , aftiu agentis quatenm est ages, vel ut alii dicunt,accidens. quo resformaliter denominatur agens, ut ignis calefaciens, calefactione Passio vero dicitur, actus patientis quatenus spa tiens, seu accidens, quo res formaliter denominatur patiens, ut lignum a calefactione in se recepta,pati,icilicet calefieri dicitur. Ex quibus duo consequuntur,ptimum actionem de passionem non esse duas res realiter distinctas, ted unicam tantum, etenim eadem res, qu atenus ab agente manat, actio; quatenus v eid in iubrecto recipitur, passio nuncupatui: nec fieri potest videt ut
