Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

de Categoria. 3 Os

i a negatione, quae est pauter carentia sormae alicuius,ut non videns in lapide, carentia visus. 1. Ponitur, in subiecto apto,ut discrimen constituatur inter priuationem,&puram negatione,qubdhaec dicat carentiam formae in subiecito etiam incapaci, ut non Videns,Carentiam visus in lapide priuatio verd non item, sed dicat necessarib priuationem in subiecto ad ipsam recipiendam idoneo,ut c citas carentiam visus in oculo, qui ipsius est capax. 3. Additur secundum travus, cima ut dicatur priuatio,non sufficit, quod simpliciter negetur forma in subiecto capaci , sed in eo tempore negari debet, quo eam subicinam recipere potest ; dc 1ic licet catuli non videant statim ab initio ortus, non dicuntur tamen caeci, nec censentur habere Privationem visus,quia illo tempore non sunt talis formae capaces,nec solent eam tam cito recipere.

Tandem ponitur secundum speciem , quamuis

enim reperiatur carentia alicuius formae in subiecto aliquo,ad eam recipiendam idoneo, si spectetur secundum suum genus,illa tamen carentia non diceretur priuatio, nisi tale subiectum possit forma suncipere,fecundum propriam suam, specificamque rationem: sicque non recte diceremus talpam esse caecam,licet ratione sui generis scilicet animalis, videatur apta ad videndum, quia secundum speciem suam omnino est ad ,Videndum inepta. Hinc satis intelligitur,quaenam sit priuatiua Oppositio,nimirum repugnantia inter formam seu habitum, dc priuationem eiusdem, Ut inter visum,&caecitatem,auditu,& surditatem,sicque de caeteris. Quaestio quaedam hic superest soluenda, utrum 1 priuatione ad habitum,seu formam,V.g. caecitate, ad visum,possit dari regressus : pro cuius quaestio

352쪽

3o 6 Trastatus II.

nis explicatione. Notandum I. cst aliam' riuationem tollere tantum actum, & non potentiam, ut somnus solum videndi actum,non autem potentiam adimit : aliam actum simul S potentiam tollere, ut caecitas tollit videndi a stum,& simul facultatem. Nol. 2. regressiam a priuatione ad formam ellia duplicem alterum ad formam eiusdem speciei,alterum ad formam eandem numCro.

Prior regressu dicitur,cum una sorma depcrditur,alia eiusdem speciei recuperatur, Ut cum extincta lucerna lumen amittitur, eademque accensa, aliud eiusdem specici acquiritur. Regressus ad idem numero seu formam numero eandem, dicitur,clim ipsum quod fuit amissum,postea idem numcro redit, quo pacto fide credimus, animas easdem numero, quae a corporibus excellerunt, ad ipsa sua corpora redituras. Not.3. regressum ad idem specie, esse duplicem, num immediatum,cum immediate sit regressiis ad id quod perierat, ut si ex aqua formaretur aer, dc postea aer ipse in aquam immediate Verteretur: al-t Crum mediatum, quando non immediate , quod perierat rcssit,sed quibusdam interpositis mutationibus , ut cum aqua redit in aquam,ubi prius transiit in vapores , deinde vapores in nubes fuerunt condensati,nubes denique postea in aquam resolutae. His notatis,st Prima propositio. V Iribus naturae datur regressus a priuatione ad formam, quando priuatio tollit solum actum; non verb potentiam. Probatur eaeemplis,nam qui somno detinetur ha-

353쪽

δε Categoria.

bet priuationem actus videndis ad quam naturaliter redit,postquam fuit a somno excitatus: item lucerna extincta amittit lumen,quod recuperat, ubi iterum acecnditur: ergo potest dari regressus,&c. Secunda propositio. FIeri potest naturaliter mediatur regressus , priuatione ad formam eiusdem speciei,licet priuatio tollat actum, & potentiam simul. Probatur exemplo,mortuo homine fit cadauer, quod potest in plantam conuerti, ex planta nascentur fructus, quibus homo nutrietur , quosque in sanguinem primo,deinde in semen conuertet, Vt ex eo postea alium hominem generet: ergo fieri potest naturaliter mediatus ille regressiis, a priuatione ad formam, eiusdem speciei , licet , privatio tollat ac tum,& potentiam simul.

Tertia propositio. N Equit naturaliter fiuxi regressus immediatus, a priuatione,ad formam eiusdem speciei,ali siminediate fieri posset, naturae facultate, ex mortuo Vivus, excaeco vIdens,exsurdo audiens, &c. quod

est impossibile. Postrema propositio. Non modb potest dari regressus a priuatione

ad forma eiusdem speciei, sed citam ad forma eandem numero,extraordinaria Dei potentia 1, ita enim credimus Christum Dominu, visum caecis restitui fle, sicque , priuatione visus,ad eundem visum in specie factum fuisse immediate regressiuna, itemq; profitemur,uniuscuiusque nostri, in extremo die iudica, animas corpora sua resumpturas, ideoque illa V ij.

354쪽

corpora, priuatione suae animae,ad eiusdem numero animae recuperationem,reditura.

De oppositione contraria.

OP positio contraria innotescit ex contrariis, quapropter de ipsis verba faciemus. Nonnunquam apud Aristotel. Vt T. Met. cap. 12. usurpantur contraria,pro quibuscumque oppositis. a. Dicuntur contraria,qua βb eodemgenere posita maxime distant : &haec rursus constituuntur 1nduplici differentia,alia impropria,aliaverd propria. Impropria,qua sub eodem genere posita, ab eode ta- mesubieliose nequeunt expellere t differetis generis diuisiuς,v. g. rationale & irrationale,ex supradictis. Propria vero sunt,qua sub eodem genere posita, maxime distant, epositive ab eodem subiecto mutuo pellunt,nisi alterum eorum fuerit insitum a natura. Dicuntur Ob eodem genere posita, Vt intclligamus esse de ratione contrariorum, quod habeant idem genus,sive proximum,Vt stlbedo, re nigredo , quae sub colore, tanquam sub proximo genere, continentur: siue remotum,ut temperantia, & intempcrantia. quae habitum obtinent,pro genere,non quidem proxime, quia proxime in eas non diuiditur, sed tantum remoto. Additur,maxime distant, ad distinctionem disparatorum,ut sunt homo, & equus, qui non Ita Inter se distant ut eorum unus,aeque ab alio aliquo,ut pote lapide,distare non possit, 3. Adiicitur,sese mutuo pellunt,ab eode subiecto,ut calor,& frigus a serro, ad distinctionem improprio-

355쪽

de Categoria. 3 9

rum contrariorum,Vt sunt rationale, irrationale,

Additur .positive, ad differentiam priuatiuorum, quae se positive ab eodem subiecto expcllcre non possunt. Tandem adiungitur risi eor- alterum fuerit in situm a natura: sic enim calor,qui est igni naturaliter insitus , non potest ab eodem igne, per actionem contrari, frigoris expelli. Porrh circa hanc particulam,contrarias epossunt ab eodem subiecto expellere,quaestio non ignobilis excitatur , utrum contraria ita se eliciant ab codem , subiecto,ut in eodem recipi non possint; ad cuius quaestionis solutioncm. Notandum est , tribus modis considerari posse contrari I.in gradibus remissis, a. in gradibus intensiis,3 . qtiando Vnum eorum est intcnium,alterum remissium,ut calor summe intensus, frigus vero remissum,vel e contra: hoc posito, sit. Prima propositio. DV o contraria,in gradibus remissis, possitim esse naturaliter in eadem subiccti parte, sic cadem aqua tepida,aliquid frigoris, & nonnihil etiam caloris obtinet. Fauet Arist.s. Phys. cap. 2. ubi habet aliquid vel plus,minusve esse tale, quo plus, minusue habet de admixtione contrarij: ex quo sequitur,secund imAristotelem,naturaliter contraria posse recipi in eadem par re subiccti,saltem in gradibus remissis.

Secunda propositio. NAturaliter duo contraria summe intensia, vel

quorum unum maxiene est inte sum, alterum, Vcro remissum, stimul,eodemque tempore,& in ea

V iij

356쪽

3io Tractatas II.

dem subiecti parte esse nequeunt. Probatur I. experienti quia nunquam in eadem parte subiecti,unum contrarium suminὰ intensum admittitur, quin statim omnino oppositum expellat,v. g. calor summe intensius,quin statim frigus penitus destruat. Confirmatur Aristotelis authoritate , supcriori propositioni iuncta: in tantum aliquid est magis vel minus tale,in quantum magis, minusve admittit de admixtione contrarii: ergo quod est maxime tale, verbi gratia maxime calidum , nihil habere potest de admixtione contrarij, scilicet frigoris: ergo duo

contraria, naturaliter, simul, eodemque tempore,

recipi non possunt in eadem subiecti parte,in gradi.

bus intensis,aut unum in gradu intenso, alterum in remisso. Dixi, imul eodemque tempore, eadem subiecti parte,nam duo contraria silmme intensa ut calor dc frigus,in eodcm subiecto elle possunt, puta in ferro, pro diuersis icmpotibus, vel certe uno eodemque tempore,ratione diuersarum partium ipsius subic- lecti: ita vim una parte summum calorem, in alia vcrbsummum frigus obtincat.

Postrema propositio. E potentia Dei absoluta,contraria summe intensa, ut pote calor & frigus, possunt smul, eodemque tempore,in cadem subiecti parte recipi.

Probatur: hoc non implicat contradictionem: ergo non est Deo dς negandunt: antecedens probatur:

Id tantum implicat contradictioncm,quod facit ut simul res sit,& non sit: atqui admissio summie inte- solii. contrarioru,non facit ut eadem res simul siit,

357쪽

de Categoria. ' 3II

& non sici ergo non implicat contradictionem: rursus minor ostenditur.Non est de essentia contrario rum summe intensorum,ut se actu ex pellant ab eodem subiccto,sed tantum ut possint;modo nulla supcrior interueniat pote niti: ergo licet se non expellant interueniente suprema & extraordinaria Dei potentia,cM: non desinent: ergo non sequetur ea sim ut esse dc non esse. Confirmatur: contr*ria summe intensa non aliter sese pellunt, nisi quatenus in se inuicem agunt: atqui possunt in se inuicem non agere, Deo scilicet

concursum,ut agant, necessarium lubstrahentc: ergo possunt se mutuo non expcllere, sed in eo dcm rubiecto pacifice manere. Alia adiungitur quaestiuncula num feri possit,ut v num ct idem sit duobus contrarium. Resp. id non videri posse fieri in contrariis proprie sumptis, quia illa aded cum suo contrario pugnare debent,ut nulli altui simili modo,idest contrarie repugnare habeant. obiicies, colorem album, non modo extremo,

scilicet nigro esse contrarium,sed citam mediis,uiridi,rubro,&c. ergo idem simul posse cile multis con

trarium.

Resp. ad antecedens, colorem album tantum esse contrarium mcdiis coloribus,vitidi ,rubro,&c. ratione contrariae nigredinis,& sic semper ratione extremi sui,scilicet nigri. Rursus obiicies. Virtus est duobus extremis contraria,V. g liberalitas auaritiae,& prodigalitati: ergo ridem duobus sim ut potest esse contrarium. Respondeo ad antecedens,liberalitatem &idcm dicas de qu alib et alia virtute) non opponi auaritia & prodigalitati ; tanquam duobus adaequatis con-V iiis

358쪽

;ix Tractatus II. .

trariis,sed tantum in adaequatis: cum enim liberali- tas dicat prudelem bonorum profusionem, eorum que retentionem, adaequale contraria est auaritiae, quae nullam admittit bonorum profusionem, & si- mul prodi alitati,quae nihil retinet, sed oni ita in- conliderate profundit: ctim autem dicimus, unum, uni tantum ess e contrarium , id de adaequato contrario,non autem inadaequato intelligendum est.

' - De o positione relativa.

DE relatis plurima superius tradidimus: unum addendum cst de eorum oppositione , illam scilicet in eo consistere , quod unum relatum non possit habere relationem sui correlati, verbi grati pater,rclationem filij sui, scilicet filiationcm. Obiicies. Pater potest esse filius: ergo potest habere relationem sui correlati, Verbi gratia pater, relationem filij scilicet filiationem. Neganda est consequentia, neque enim pater ille, qui simul filius cst, dicitur filius per propriam filii sui filiationem,alias esset sui ipsius filius,sed est filius per diuersam numero filiationem, quam habet ad patrem, quo genitus cst.

De modo prioritatis.

ininque tradit modos Arist. cap o. suorum rassapraedicamentorum, quibus quidem modis,res aliqua dicitur prior alia. Primus cst temporis, quo pacto illud dicitur esse prius, quod tempore anteccdi ut pater filium.

359쪽

de Categoria. m

secundus est naturae, iuxta quem illud dicitur esse prius, cuius eise praecedit, et Ut alij dicunt, ex cuius existentia non infertur existentia alterius,quo prius dicitur,sed e contra,verbi gratia animai,ordine naturς prius dicitur homine,quia ab existentia animalis non p8test inferri existentia hominis, ut animaIest,ergo homo es,licet e contra, ex hominis existentia,optime dcducatur existentia animalis, ut homo existit:. ergo ct animal. Tertius modus est ordinis, secundum quem dicitur illud prius, quod praeponi debet: quo modo inscientiis , principia, & elementa dicuntur caeteris priora, quia ipsis , secundum rectum Ordinem, necessario praemittenda sunt. Quartus cst dignitatis , quo illud dicitur prius, quod dignius est, ut rex subditis, & dominus 1cruis. Postremus est causalitatissecundum quem illud, quod est alterius causa,eo dicitur esse prius,ut sol illuminatione,ignis calcfactione. Caeterum iuuandae memoriae gratia, hi quinque priori tatis modi, v no disticho comprehenduntur: Tempore,natura rim ordine, dic ct honore, Causam causato dicimus esse priuε.

SECTIO III. ET POSTREMA.

De modis simultiis. TRes recenset modos Aristoteles, operis citati cap. n. quibus res dicuntur esse simul, primus

est,temporis, secundus natura,temus iuvistonis.

Ea simul tempore dicuntur, quae eodem temporis puncto coeperunt,ut duo homines eodem momen

to nati.

Ea Vero Amul natura censentur,quae inter se reci-

360쪽

314 Tractatus II. de Categoria

procantur,si modo unum sit causa alterius, sic homo,&animal rationale,dicuntur simul natura, quiarcciprocantur inter se, nec tamen animal rationale proprie est causa homini aut e conir . Addit verb expresse Aristoteles,simodo unum non fit causea alterim, sic enim fiet, Vt quod habet rationem causis, dicatur esse prius eo , quod sortitur rationem effectus,tametsi inter se conuertantur , ut homo,&risibile: nam licet reciprocentur inter se,

quia omnis homo est risibilis, &omne risibile homo,attamen quia homo est causit risibilitatis, simpliciter dicitur esse prior natura,ipsa risibilitate. Denique illa dicuntur simul diuisione, quae aequδimmediate aliquod superius diuidunt, ut homo & brutum,animal,quod est illorum genus. Atque haec de Categoria,& prima nostrae Dialecticae Partc. i

SEARCH

MENU NAVIGATION