Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

de Enuntiatione. 347

ssignari possint. verbi gratia, data hac possibile est

hominem esse iustum, tr es aliae in aliis modis uia possibilis scilicet necesbriae: & contingentiae assignari queant. Hoc urintelligatur. Consideranda sunt quatuor artificiosa vocabula quae ad ipsam ς quipollentiam ob oculos ponendam in uen ta su n t , purpura, amabimus, eHntuli, iliace. Primo igitur loco notandum est in unoquoque voeabulo quatuor esse syllabas, quatuor propositiones modales hoc ordine designates. Prima designat propositionem de possibili: χ.de contingenti: 3. de

impossibili: . de necessario. Nol. 1. in syllabis istorum quatuor vocabulor' quatuot esse vocales A, E,I,V. A bdesignat propositionem astirmantem ex parte modi , &diisti, vi possibile es hominem esse iussum: E,assis mante ex parte modi.& negantem ex parte ducti, ut necesse est hominem non esse lapidem '. l, negantem ex parte modi, de arfirmant pna ex patete dacti, ut non est necesse homi, ne esse iustum: V, denique negantem ex parce modii& dristi, ut non est necesse hominem esse iustum. His diligenter consideratis facile erit data una propositione modali tres illi aequivalem es assignare. I taque detur ista possibile est hominem eqse iustum, quae est de possibili, re astirmans, tam ex parte modi, quam ex parte dicti, quyrendum ςst illud stoea balum, quod habe t in prima syllaba vocalem A. talem dispositio irem designantem, quia ex dustis prima syllaba denotat propositionem modalem det possibili: vocalis vero Λ, indicat id messe astir

maiMem, tam ex parte modi , quam ex parte Victi, voeabulum illud erit sine dubio amabimus: quo inuento sic procedendum est: secunda sy llaba habe evocalem Λ, quia . est, deuotat propositioneni de

392쪽

3 8 Secunda pars ,

continsenti, quia vero includitA,E,significat illam propositionem debere esse affirmatem,tam ex par- . te modi quam ex parte dicti: Quare haec erit, contingeni es hominem esse iustum. Rut ius progrediendum est ad 3. syllabam,quq denotat propositionem de impossibili, S: considerandum in illa reperiri vci. calem I, quae designae propositionem negantem ex parte modi,& affirmantem ex parte dioe: sicque haec conficienda est, non est impossibile hominem esse iustum Denique quarta eiusdem vocabuli syllaba, pro positionem de necessario significans inspicienda est,& spectanda vocalis V, quam continet, quaeqvidem denotat propositionem negantem , tam ex Darte modi quam ex parte diere: sicque talis propo-Ii tio reddenda est,uim est neeesse hominem non esse iu- sum: vi autem citilis videantur propositiones istae aequivalentes, omnes eo ordide, quo tradita sunt.

sub uno aspectu ponemus. ' V. . H '

A AFbilem est hominem esse iustum,

ma Contingens est hominem esse iustum, ibi Non es impossibue hominem esse iustum, mus Non est necesse hominem non esse iustum. Idem pari religione obseruari debet in aliis vois

De GEquipollentia oppositarum propositionum. inaestio tantum est de contrariis , contradi centibus & subalternis , de quibus hae assignaniar regulae. Prima regula ut propositiones contrariae fiant aequivalentes , unius subiecto particula negatiu adiungenda est. Exemplo sint istae propositi0nes,

393쪽

omnis equus est animal, nullus equus est animal; in his subiectae sunt omnis equus,nullus equuI: addas ergo negationem post subiectum prioris propositionis, 8c dicas: omnis equus non est animat: vel e contra addas hvie posteriori. & sic efferas, Nullus equus non est animat, eiusdem plane erit valoris cum priori, omnis equus est animal. Secunda regata si praeponatur subiecto, unius propositionis contradicentis particula negativa ent duae contradicentes qui ualentes, ut omnis Minmo est iustus: aliquis homo non est iustus: si omni hominiqui est subiectu prioris propositionis negationem praeposueris,& dixeris non omnis homo est iustus, aequivalebit huic posteriori,aliquis Lunono est iustus. Tertia regula vi subalternae propositiones aequia ualeant,ante subiectum unius propositiosis consti. tuenda cst particula negativa, ut omnis homo est iu

stus, quidam homo est iustus: si ante subiectum prioris propositionis negationem posueris, de dixeris non omnis homo est iustus,aequivalebit po sterioti, aliquiι homo es iustus. Haec de propositione,

394쪽

OPERIS

DIALECTICI.

DE AR GV MENTA TIONE. PRAEFATIO.

RGUMENTATIO , quae est praecipuum inuestigandae veritatis instrum en tum longh lateque funditur, primoque considerari potest,uel materialiter, vel formaliter rmaterialiter quate Dus est in materia vel necessaria. v I probabili, vel sophistica: formaliter quatenus est certis quibusdam modis certisque legibus constructa , dccerras figuras postulat. De argumentatione hoc posteriori modo sumpta agit Aristoteles libris priorum analyticorum, de ea vero priori mo Joconsiderata libris posteriorum analyticorum , t 'picorum & elenchorum. Nos eius sequemur vesti. gia , haneque postremam Di lecticae nostrae partem,in duos generales tractatus distribuem': Prior

argumentationem secundum formam complecte- tur: posterior argumentationem secundum materiam, deinde iuxta materiam illam diuersam,analy- ,

ticam seu necessariam , topicam seu probabilem, α

395쪽

Secunda pars, de Enuntiatione. 3sI

sophisticam seu fallacem: posteriorem hunc tractatum in tres diuidemus disputationes. I. erit dedemonstratione,& illis omnibus quae ad ipsam pertinet, 1. de topico syllogismo, 3. deniq; de sophistico.

TRACTATU SI

HUIUS PARTIS UNICA

' DISPUTATIONE

contentus.

De argumentatione secandum formam,

potissimum de Syllogismo.

SECTIO I. ET II. DE NOMINE.

De existentia argumentationis,praesertim

RGUMENTAT Io , quae alio nomineratiocinatio dicitur, nihil aliud est quam discursus unum inserens .ex alio, Vtexe quod homo sit rationalis, eum esse intellectu praeditum. Duobus modis usurpatur, scilicet pro mentali; vocali. Ratiocinatio mentalis est, quae fit in mente absque villa verborum prolatione. Vocalis verb est ipsa ratiocinatio ore & verbis expressa. . Rursus ratiocinatio mentalis duplex:formalis,&obiectiva. Formalis est ipse tertia mentis operatio,quae Vnsi ex alio tanquam ex prius noto deducit,ut in exem-pIo initio allato visum est : homo est rationalis,

396쪽

312 , Secunda Pars,

ergo & intellectu praeditus : ibi enim iuἀicat mens

hominem eme intellectu piae ditum , ex hoc praece Gnte indicio, quod sit ration iis, & ita Iudicat, ut, raecedens illud iudicium sit cauta lubsequentistin quo tertia mentis Operatio, seu discursus mentalis formalis distinguitur a cognitione Angelorum, qui unico actu pluia cognoscunt, nec ex Vno cognito progrediuntur ad cognitionem alterius sibi antea ignoti,uavi prior cos nitio fue iit causa posteriora si se ut docent Theologi cis D. Thoma, prima parte. Ratiocinatio vero Oblectiva, Ut supri de enuntiatione diximus,est quoddam artificiosum mentis nostrae opus, consurgens ex iudicio antecedenti, &iudicio consequenti, quae in ratiocinatione depre. hensa sunt: sicut enuntiatio obiectiva , superius . nobis dicta est opus aliquod artificiolum nostri intellectus, cor flatum ex notitia subiecti attributi&ic Opulae utriuique. Argumentationis existentia patet tum ex comuni

usu tum ex diuisione ipsius in suas species, quae sunt syllogismus othymema inductio exemplum,seritest de quibus accorate in Compendio actum est. De solo syllogismo, ut nobilissima argumentationis specie, hic agendum est, eius quem uestiganda es sent,a.

sECTIO TERTIA.

De essentia filogisenii.

Hace est sillogismi ab Arist. tradita&cominu niter recepta definitio :syllogimus est oratio in qua quibusdam positis aliud quid hecessario sequitur,rx eo quod hac Ant. Ponitur i oratio tanquam genus: rectilis pone getur argumentario, quq est proximum genus ad lyt-logismum s

397쪽

de sinuntiatione.

Iogismum.&alias argumentationis species,in quas

mediate diuidItur . . . .

. Additur in qua quibusdam positis, id est,qui Ddam piae missis, ben E dispositis,ue explicat Algidius

Romanus, v et concessis; aut aptia quae concedau tur,ut vult Aphrodiseus. DAdditur 3Aliud sequitur. i. conclusio. Λdiungitur 4. necessario i culua particulae expli

N civ. est, conclusionem aliquam ex praemissis ne cessati O te qui duobus modis. I. neceintate cense in

N ecessitate eonsequentiae, quae aliter necessitat, formalis, vel formae nuncupatur, conchysio dicitur sequi necessario ex praemissis;cum vi formae syllogisticae,& dispositionis rei minornm deducitur,li ..cet interim possit vi ipsius materiet non sequi;vt patet in hoc syllogismor ' - Omne animal est lapis, Omnis homo est animal, .

Ergo omnis homo est lapis . a . . ' ' . --

Ibi enim conclasio, quae falsissima est, necessaribdedueit ut ex suis praemissis vi ipsius formae , quae in tali syllogismo obseruatur. Necessitate vel b consequentis,conclusio ex prae-m i liis necessatid dicitur inferri,cum nulla obsietua. ra forma, sed propter solam necessariam commixtionem, quam inter se habent termini , conclusio necessat id sequitur, ut videre est in hoc syllogismo. Omne animal est vivens, Omnis homo est vivem, Ergo omnis homo est animal. Ideo ergo duntaxat haec conclusio admittitur, omnii homo est anima quia materialitcet vera est, uou

398쪽

quod ex praemissis recte deducta, & aliqua syllogi

sti ea forma suerit obseruata, cum sit in secunda figura. tamen constet puris assirmantibus , quod tali figurae repugnat, ut infra videbitur.

Hoc notato, quando ait Arist. conclusionem ne

eessatio sequi quibusda positis. i. ex praemissis, hoc non de nee essitate consequetis,& materiae, sed coissequentiae & formae intelligi debet, ut Joceat cci elusionem necessario sequi ex praemissis, vi formae&dispositionis quod etiam indicant postrema talis definitionis verba, ex eo quὸd haec sint. I, secun

dum communiorem interpretationem, ex eo quod

praemissae ita sint, & in tali forma dispositae. Ex his omnibus facile colligis seia sum definitio inis syllagismi,ut sit argumentatio, in qua quibus- 'dam praemissis bene dispositis,conclusio necessaribsequitur,necessitate eonsequetiae, seu formς, vel ex eo quod praemissae in tali forma fuerint dispositae. Verum magnam dubitandi oceasionem multis attulit, quod posuit Aristoteles,conclusionem tanquam aliquid aliud, ex quibusdam positis. i, pice missis sequi: Nam Albertus magnus tractatu huius libri contendit solas praemissas, de non conclusionem esse de essentia syllogismi. Contrarium tamen longe probabilius est, conclusionem etiam esse deessentia syllogismi: siquidem in eius definitione ab Aristotele tradita,includitur tanquam id, quod sequitur ex praemissis. Accedit ratio: syllogismus cst tertia mentis operatio: ergo essim tialiter includit illationem seu conclusionem , quia tertia mentis operatio Vnum ex alio inferre debet. Confirmatur,ut se habet consequentia ad enthymema,ita cQnclusio ad syllogismum: Atqui conse-

399쪽

de Enuntiationem

quentia est de essentia enthymematis,ilioquin enthymema esset tant lim una propositio simplex et ago & conclusio erit de essentia syllogismi.

Obiicies prim b, conclusio est aliquid aliud ab iisquς posita sunt,e x Aristotele. Ergo ex mente Aristotelis conclusio non est de essentia syllogismi. Neganda est consequentia, docet enim tantum A, istoteles conclusionem esse quid aliud ab iis quet posita sunt, scilicet prςmissis,non aute, syllogismo. Secundb obiicies ex eodem Aristo t. . priorum cap. 2 a & I. post. c. i'. ex tribus terminis,& duabus propositionibus omnis c6ficitur syllogismus: ec-go conclusio non pertinet ad essentiam syllogismi.

Respondent aliqui , de facto apud Aristotelem syllogismum interdum usurpari pro solis pretmissis

apte dispositis ad inferendam conclusionem, ut lo- eis citatis: ubi tamen proprie de syllogismo loquutus est,illum accepisse quatenua etiam ex concluasione componitur. Rectius respondeo,ex tribus terminis, di duabus propositionibus nouum aliquem terminum habe intibus constare syllogismum, non excludendo conclusionem , quae iisdem terminis aliter dispositis constat, quibus duae praemissς conficiuntur,proita. deque quasi in his videtur comprehendi. Obiicies denique, effectus instrumenti &causa non continentur in essentia ipsius instrumenti, &causae r ergo non continetur conclusio in essentia syllogismi. Probatur minor, syllogismus est instrum en tum & causa scientiae, vel opinionis; scientiae si fuerit demonstrativus, opinionis si topicus: Atqui in syllogismo domanstrativo , conclusio scientia est,in topico vero opinio: ergo syllogismus in in et strumentum,& causa conclusionis.

Disiligo

400쪽

3 14 Secunda Pars,

Resp.negando minorem: ad probationem I .siqui respondent concessia maiori, negatione minoris, scilicet conclusionem, quae est in aliquo syllogismo, siue demonstrativo, siue topico esse scientiam vel opinionem, sed aiunt per talem syllogismum, quatenus comprehendit praemissas & conia elusionem, produci in intellectu scientiam vel opinionem rei in quaestionem coniectae. Alii maiorem negant, nimirum syllogismum essa causam scientiae vel opinionis,osed id solis eius praemissis attribuunt, quatenus vim habent inferendi conelusionem,sive necessariam & scienti ilaam,siae tantum probabilem& topicam. Quod si quis instet. adhuc videri incommodum. quod praemissae alicuius sy llogismi stat instrumen- mentum,& causa conclusionis Respondent hoc de facto non esse absurdum in sy llogismo,quia non est unius ementiae, sed ex multis conflatus essentiis, quarum unam,alterius instrumentum Ac causam esse nou repugnat.

sECTIO POSTREMA. De affectionibuι fllogismi. A Ffectiones syllogismi sunt, quod verum in

ferat, vel falsum directe concludat, hoa vel illo modo disponatur, & aliae plures, quae omnino pendent a notitia figurarum,in quibus syllogismus constitui construi-ue potest. Itaque de figuris,&iis quae ad ipsas spectant, pro integra huius sectionis intelligentia , agendum est his sequentibus quae-

SEARCH

MENU NAVIGATION