Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

de Argumentatione. 37I

Ergo omnis homo est iapis. Tertia potestas, est circulus, seu quod in orbem& circulariter formare queat syllogismus. Sed hoc infra agendo de demonstratione. Potestates quarta & quinta syllogismorum sunt. quod possint conuerti exceptis baroco& bo cardo,

di per impossibile duci nullis exceptis , sed de his

Vltima potestas, quam resert Aristoteles, est ad

Conuincendos pertinaces, qui contradicentia, vel contraria simul negarent aut admitterent: sic autem eos urget, ut idem de seipso nogare cogantur; ut si quis,verbi gratia duas istas propositiones contradicentes simul admittat, nultas homo est lapis . aliquis homo est lapis, inferet, ergo aliquis homo non est homo, hoc pacto. uultas homo est lapis. aliquis homo es lapis. ι iergo aliquis homo non est homo. Ereuis Anendix ad hanc disputationem do. ATD senis compositis.

HActenus de syllogismis simplicibus, seu qui

propositionibus simplicibus constant, irrunc agendum est de compositis seu qui coalescut ex aliqua complexa, & composita propositione, communiterque triplicis generis admittuntur: Prunt dictitur conditionales, qni ex aliqua conditionali propositione conficiuntur, Visdetur Philosophia datur cognitio rerum ut suur, . atqui datur Philosephia, ergo datur cognitio rerum ut unt. Alii dicuntur disiuitistiui, qui ex aliqua propcis tione disiunctiva constant, Vt,

422쪽

37g Secunda pars

omuis homo e ubstantia,vel accid/ns, sed non est accidens iergo est substantia. Alii denique dicuntur coniunctivi, qui ex aliqua coniunctiva propositione conficiuntur,vi, Petrus non est simul homo ct brutum, atqui est homo, ergo non est brutum.

TRACTATUS SECUNDUS

argumentatione secundum materiam.

' De Demonstratione.

De Pranotionibus ct Praecognitis.

De πε inest Maria acceptione precogniti nis seu pranotionis.

ΡRςnotio perspicuε significat praecedentem

quamdam notitiam,sive illa conserat ad cognitionem alteriusrci*ostea consequenda . quo pacto cognitio rati alitatis confert ad obtinendam risibilitatis notitiam; siue non, sed: tantum priori Ioco habeatur. Prior praenotio datur per se, poste-rὶor per accidens.

423쪽

QUAESTIO SECUNDA.

De existentia praenotionum.

AERTICVLVS PRIMUS.

Axsint necessario admittendapraenotiones in quacum que cognitione,ct in qua.

HAEc quaestio sub aliis terminis ab aliis proponitur etiam c5munis, utrum cognitio ex antecedenti eognitione ponatur, sicut videtur innuere Aristoteles statim initio 1.libr. Post. Analyt.'is verbis: Omnis doctrina, omnis'; intellectiva disciplina ex praecedenti cognitione fit. Vt autem,quid sit tenedum, breuiter statuamus, secundum multiplicem cognitionem diuinam,Angelicam Δί humanam, siue silpernaturalem, siue naturalem,vel intellectivam vel sensitivam, aliquot propositiones stibiiciemus,Prana propositio, neque xespectu diuinae cognitionis, neq; respectu Angelicae,ulla potest admitti praenotio.Do diuina cognitione probitur, cognitio diuina est tota simul,omniaque Deus uno actu intelligit, vi ipsi Theologi docenta. Ergo respectu diuinae cognitionis, nulla admitti praenotio potest. Confirmatur: unum cognescere ex praenotione alterius , supponit fuisse ignorantiam illius rei, quae ex altera praecognitam notitiam venit: sed in Deo nulla cogitari potest sine crimine ignorantia: ergo respectu Dei diuinaeq; cognitionis nequit ulla admitti praenotio. De Angelica vero cognitione, certa etiam est propositio secundum Theologos: Angelis ab inita o1uae creationis datae sunt rerum omnium specieS, cimagines per quas res simul uno intu1tu cognos

424쪽

378 De Praenotionibus

Cunt, & non Vna cognitione alterius : ergo nullus datur locus praenotioni, comparatione Angelicae

cognitionis.

Secunda propositio,respectu cognitionis humanae silpernaturalis,nulla datur praenotio. Probatur,tota illa cognitio petitur ex illustratione diuina,&lumine caelestia Deo concesso : Ergo nullam supponit praenotionem, qua comparetur,

sicque illius respectu nulla datur praenotio. Tertia propositio, cognitio quaevis intellectiva, siue fuerit simplex apprehensio,sive iudicium, siue discursus, dc raciocinatio ex antegressa sensuum cognitione fit: Etenim nihil est in intellectu, quod prius in sensu aliqua ratione non fuerit,ut benet do

cet Aristotelcs,& fatentu omnes.

Quarta propositio, simplex rei apprehensio non

fit ex alia antecedenti cognitione intellectiva. Ratio est clarissima,cum enim simplex rei apprehensio sit prima intellectus operatio,nuda, & cxpers omnis iudicii, nullam antecedentem stapponit ex qua fiat. 'Quinta propositio,iudicium intellectus, seu secunda eius operatio, de quocumque sit, debet necesiarib nasci ex antecedeti cognitione intcllectus: verbi gratia, iudicium istud homo est animal, necessario fit ex antecedente cognitione hominis & animalis, nemo cnim perfecte tenere potest, & affirmare hominem esse animal , nis prius cognouerit, quid sint homo ct animal. . Occurres, cognitio primorum principiorum, quodlibet es, vel nob es: totum est maius suaparte, est judicatiua , pertinetque ad secundam mentis ope- Tationem: atqui non fit ex antegressia cognitione in

425쪽

σwraecognitis 379

tellectiva si quidem prima principia sunt per sic nota , dc sola terminorum expolitione intelliguntur: eigo non omne iudicium intellectus, seu iecundamentis operatio fieri debet ex aliqua antecedenti cognitione intellectus. Respondeo concessa maiori negatione minori quantumcumque enim clara sunt principia, nihilominus Unicuique patere non

possunt, nisi termini probὸ intelligantur, verbi gratia, etsi notissimum sit illud principium totum est maius sua parte , non potest tamen illi assensus praeberi,nisi prius cognoscantur termini isti, quibus constat totum pars, malvi, quia ex eorum interuli gentia tota axiomatiseuidentia dependet: pvoindeq; semper fiunt ex aliqua antegressa cognitione intellectus. Sexta propositio,discursiua cognitio, seu tertia mentis operatio fit ex aliqua prae- existente cognitione scilicet ex cognitione propositionum quibus constat, ignotis enim propositionibus quo modo argumentatio,seu discursus illis constansaeognosci poterit Arriculus r. quotvleotpraenotis Opraecognitum. Hie tantum agimus de praenotione per se, quae eonfert ad assequendam cognitionem subsequentem: sicq; illam diuidimus in praenotionempraparantem,dirigentem, ct eficientem.

Praenotio praeparans nihil est aliud, qu in ipsa praeuiacognitio sensus,quq intellectui viam aperit ad intellectivam cognitionem accipiendam, climex dictis, nihil sit in intellecta quod non prius fuerit in sensu, Dirigens est praeuia cognitio extremorum alicuius propositionis, quam probandam assumit intel-lςctus,ut pote oe animalis si intendat in-

426쪽

,8o De Praenotionibus

tellectus probare hanc propositionem , homo est animat: dicitur autem haec praenotio dirigens, eo quod dirigat intellectum, ut probe teneat quid sit probaturus, ac demonstraturus: Tandempraenotio e leni est cognitio praemissarum alicuius demonstrationis,ui, & efficacia cuius proximE elicitur cognitio conclusionis. Rursus praenotio dirigens adhuc statuitur in duplici differentia: Alia dicitur quod res fit, seu an . . alia quid sit.

Prior est qua cognoscimus existentiam rei alicuius. Posterior duplex,una quid nominis, altera quid

Praenotio quid nominis, est illa qua praecognoscitur quid rei alicuiue ropositae nomen significet: praenotio Veio quid rei, qua quidditas rei,seu essen-ria praeintelligitur. O ccurres,praenotionem an sit, contineri in praenotione quid is,quia impossi ic estvt sciamus quid res sit,nili eam existere supponamus. Respondeo primδ,falsum esse praenotionem, an sit in praenotione quid', includi,maxime in nostra sententia,quae statuit essentias sternas ante existene1as,quae sunt tantum in tempore. Si quidem iuxta istam sentetiam, clarissimum est prςnotionem quid sit,non inchadere praenotionem, an sit. Respondco secundo, quod licet praenotio quid yis,includerct praenotionem ansit, nihilominus tamen non esici frustranca praeiaotio a sti: proptere quod non inuoluit praenotionem quidi potestque de aliquo haberi,de quo no habetur prςnotio quid

At,ctim multa iciamus existere, quorum tamen entitas, seu quid sint, penitus ignoramus.

Superest ut quemadmodum multiplex pretnotiois

427쪽

num genus tradidimus, ita etiam breuiter exponamus quotnam sint ipsa praecognita,quae nihil aliud sunt quSm res de quibus habentur prςnotiones, seu de quibus constat an sint,vel quid sint. In cognitione definitiva tria ista prςcognita constituenda sunt, gcnus, di fierentia, & definitum : in demonstrativa vero tria alia pariter admittenda, subiectum, attributum, & prineΙpia seu axiomata: de quibus quid sit praenoscendum breuiter,& ordine aperiemus,

ARTICVLVS TERTIUS,

obseruandiam primo nomine subiecti hic in telligi, id quod per aliquod medium demonstratur, quodque in modis directis primae figuraeponituri in minori propositione tanquam minus extremum, S est subicctum in conclusione: exemplo res fiat apertior: Si quis proponat demonstrandum an homo es risibilis, homo dicetur subiectumdem onstrationis,quia rationale affumetur medium adrisibilitatem de illo demonstrandam, hoc modoromne rationale est risibile. Dcnique tanquam minus extremum accipitur in minori, cfm medio scilicet rationali, sic omnis homo es rationalis ex quibus haec inferetur conclusio, ergo omnis homo es sibilis, in qua Utpote dircchasein primo perfecto primae figurae modo, scilicet, barbara homo habet rationem subiecti. Obscrvandum secundo subie Icum illud quod assumitur probandum in dumonstratione, poste

428쪽

de Demonstratione. 38

que ia genus, etsi nullam plane actualem existentiam in rerum natura habeanta. imo vero seientia,&demonstratio sunt tantam de rebus aeternis &spectatis secundum essentiam, proindεque ab existantia,quae est teporalis, absolutis; ergo non est necesi se,ut aliquod subiectum demonstretur, quodcum que sit, illud ipsum actu in rerum natura existat. Obiicies primδ ex Aristotele in suis Categoriis. capite de relatis, nulla scientia datur absque scibili seu obiecto: igitur de obiecto cuiuscumque scientiae & demonstrationis subiecto, praecognoscendum est quod sit. Respondeo ad antecedens distinctione i nulla scientia est sine scibili seu obiecto, actu aut potestata existeme, concedo, actu verb existente nego : Nam& quadratura circuli, secundum Aristotelem Malios Philosophos, veri obiecti scientifici rationem obtinet, licet tamen nullam habeat actualem existentiam in rerum natura, sed solum possibilem,& aptitudinalem.

Obiicies secundo ex capite primo libri primi posteriorum, conceptis verbis docet Aristoteles de subiecto praecognoscendum essequbdsit. Respondeo primb secundian Aristotelem, prae cognoscendum esse quod sit, & existat, siue actu,

siue potestate, non tamen tantum actu.

Respondeo secundo secundum eumdem Aristotelem,de subiecto praecognoscendum esse quod sit, vel saltem suerit, non absolute, sed tantum si aga

tur ordinario modo quo scientiae acquiruntur,icilicet per sensus, quia nihil sensus apprehendere potest nisi actu existat, atque aded ad scientiam illam acquisitam debet piaesupponi existentia subiecti:si. ue quae fuςrit, siue quae sit a parie rei.

429쪽

384 Disputatio. L

Denique obiicies ad hoc, ut de aliquo subiecto vel obiectos ista enim duo vocabula hic indiscriminatim usurpantur, subiectum, obiectum,) propriae passiones demonstr&ur in aliqua scientia,illud obiectum necessario existere debet. Atqui de subiecto scientiae propriae demonstrari passiones debent, ergo illud debet necessarib existere, & sic de illo praecognoscendum cst quod sit. Respodeo negando maiorem, si per necessarib existere intelligatur actu existere,quippeu e passiones de subiecto demonstrentur, satis est quod illud habeat aptitudinem existendi: quod vero actu existat, non requiritur:&sic de homine non existente , sed considerato secundum essentiam nudam potest demonstrari quod sit risus,&disciplinae capax, utique quia habet aptitudinem existendi. Tertia propositio.

D E subiecto scientiae, siue sit adaequatum, siue

ν partiale tantum, praecognoscendum est quod sit, saltem potestate. Probatur, scientia non agit de rebusi impossibilibus, alias frustra laboraret in earum passionibus demonstrandis, cum rei impossibilis nulla vera passio essepossiti ergo de subiecto, vel obiecto cuiuscumque scientiae praecognoscen dum est,quod saltem existat potestate. Verum dissicultas haud leuis est, utrum scientia de suo obiecto, siue totali, siue pa1tiali, possit dein monstrare quod cxistat actu, vel potestate. Vt soluatur dissicultas, adiungatur

diuarta propositio.

Possibilis existetia obiecti scientifici per Deum,

tanquam Pez causam exemplarem , enalem.

430쪽

dὸ Demonstratione.

& eMeientiam demonstrari potest. Probatur, Dedis continet exemplar dc ideam cuiuscumque Tei, habetque vim activam illam producendi propter se, ergo si benE penetretur Deus per illam possibilis existentia cuiuscumque rei demonstrari poterit quatenus eius exemplar habet in sua diuina mente,illamq; producere potest propter se, quia nullius rei exemplar existit in diuina metite, nec ad illam propter se producendam habet Deus ali quam activam potentiam , nisi possit

existere.

Uientia nequit demonstrare actualem subiecti

sui totalis, & adaequati existentiam, neque demonstratione apriori,neque a posteriori. Priusquam probetur hςc conclusio secundum utramque partem t obseruandum est quod inse, plenius docebimus demonstrationem apriori r quae alio nomine propter quid dicitur , eam esse in qua effectus , vel proprietas demonstratur per causam: Vt capacitas ridendi, per capacitatem ratio cinandi : demonstrationem verδ ὸ posteriori , seu quias . illam diei in qua ostenditur causa per effe-Aum,vel proprietatem, ut rationalitas per risibilitatem. Hinc facile probatur propositio contra Scotum: Non potest obiem votalis alicuius scientiae actualis existentia demonstrari, nisi eadem dc- monstratione omnium partialium obicctorum exi stentiae simul demonstrentur: atqui impossibile cst simul demonstrare actuales existentias omnium obiectorum partialium alicuius scientiae , siue demonstrationc a priori, siue a posteriori, quia cum

SEARCH

MENU NAVIGATION